De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.1
Itaque et haec omnia usque ad Macheruntem recepta: Vespasianus tamen tempus praelii opperiebatur, quo metropolim totius Judaeae exercitu Romano adoriretur: inter quae, occupato rebus sibi creditis, motus novi ex Gallicanis partibus insinuantur, quod a Nerone potentes quidam Romanae militiae viri descivissent.
PL 15, 2115Cこうしてこれらすべてがマカイロスに至るまで回復された。だがウェスパシアヌスは、全ユダヤの母都をローマ軍で攻める戦いの時を待っていた。そのあいだに、託された任務に忙殺されている彼のもとへ、ガリア方面から新たな動きが伝わった。ローマ軍の有力な者が数人、ネロから離反したというのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.2
Quo comperto, cupiens intestina bella ac summae rei totiusque Romani imperii periculum, confecto in oriente bellorum tumultu, levare: ut rerum secundarum nuntiis, motus omnes Italiae vel comprimeret, vel praeveniret; ubi primum saeva hiems temperata veris principio, cum majore parte exercitus de Caesarea iter movit.
PL 15, 2115Cこれを知ると、彼は、東方の戦争の騒乱が片づいたのち、内戦と、国家の全体およびローマ帝国全体の危機を軽くしたいと望み、吉報によってイタリアのあらゆる動きを抑えるか先んずるかするために、厳しい冬が春の初めに和らぐや、軍の大半を率いてカイサリアから進発した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.3
Excepit eum Antipatris nomine civitas appellata. Inde procedens, exurebat vicos, necabat eos quos reperiebat alienos: ac maxime Idumaeis vicina, quaecumque offenderat, depopulabatur; quod inquietum genus hominum potius bellis quam otio vel quieti amicum foret.
PL 15, 2115Cアンティパトリスという名で呼ばれる町が彼を迎えた。そこから進んで、村々を焼き、出会った異国の者を殺し、とくにイドゥマヤ人に近いところでは、触れたものをことごとく荒らした。この落ち着きのない民は、平和や安らぎよりも戦いを好むからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.4
Duos quoque Idumaeae vicos Ligarum et Capartorem, eorumque incolas comprehendens maxima strage labefactavit.
PL 15, 2115Dまたイドゥマヤの二つの村、リガルとカパルトル〔底本は Ligarum et Capartorem。綴りが崩れているらしく、音写した。ミーニュの脚注(バロー)は、ヨセフス(第5巻第4章とする)では Begabri, Caphartophram、古写本では Ligarim et Coparcorem とする〕と、その住民を捕らえ、大虐殺によって打ち砕いた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.5
Siquidem supra decem millia virorum peremit, mille captivos abduxit, reliquum vulgus expulit, ut ibi constitueret manum suorum: quia montana locorum regionis ejus latrociniis infestabantur.
PL 15, 2115D実に彼は、1万人を超える男を殺し、千人を捕虜として連れ去り、残りの民衆を追い払って、そこに自分の手勢を置いた。その地方の山地が盗賊行為に脅かされていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.6
Ipse cum exercitu Amathunta repetit, quae de aquis calidis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syro sermone Amathus appellari fertur. Thermae ergo Graece dicitur, eo quod calidum fontem habeat intra muros.
PL 15, 2115D彼自身は軍を率いてアマトゥスへ引き返した。その名は温水に由来する。シリア語で、水の湯気がアマトゥスと呼ばれると伝えられるからである。それゆえ〔この町は〕ギリシア語でテルマイと言われる。城壁の内側に熱い泉があるからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.7
Deinde per Samariam juxta Neapolim in Hiericho contendit, ubi occurrit ei Trajanus multam manum agens, ex his qui ultra Jordanem siti Peraeae regionis populi, in ditionem Romanam victi reverterant.
PL 15, 2116Aそれからサマリアを通り、ネアポリスのそばを過ぎてエリコへ向かった。そこでトラヤヌスが、大勢の人々を率いて彼を迎えた。それは、ヨルダンの向こうに住むペレア地方の民のうち、征服されてローマの支配下に戻っていた者たちであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.8
Nuntio itaque advenientis Romani exercitus plerique ex urbe Hiericho, quod eam intutam viderent, in montana Hierosolymitanae regionis sese contulerant. Residentium turba omnis consumitur.
PL 15, 2116Aこうしてローマ軍が来るという知らせに、エリコの町の多くの者は、そこが守りがたいと見て、エルサレム地方の山地へ移っていた。残った群衆はみな滅ぼされた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.9
Neque enim difficile fuit urbem properato capi, quae nec naturali fulta esset munimine, et a suis esset dilabentibus deserta ac destituta. Urbs condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium.
PL 15, 2116A実際、急に町を取るのは難しくなかった。自然の防備に支えられず、民が散り去って見捨てられていたからである。町は平野に築かれ、その上に、広がりのある、草木のない山がそびえている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.10
Namque secundum septentrionalem plagam, usque ad Scythopolis urbis terram extenditur, ex parte meridiana usque ad regionem Sodomitanam et Asphaltitis fines diffusus habetur.
PL 15, 2116Bその山は北側にスキュトポリス市の地まで延び、南側はソドムの地方とアスファルティティスの境まで広がっていると見られている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.11
Aegrum autem et jejunum solum, et ideo desertum ab incolis, quod sine ullo usu esset cultoribus naturali sterilitate.
PL 15, 2116B土は痩せて乾き、それゆえ、生来の不毛のゆえに耕す者に何の益もなく、住民に見捨てられている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.12
Adversus huic mons supra Jordanem, cujus exordium a Juliade et plaga septentrionali assurgit: ipse autem praetendit in meridianum usque ad Sobaros, Arabiae Petraeae conterminos, ubi etiam mons est, usu veterum ferreus nuncupatus.
PL 15, 2116Bこれに向かい合って、ヨルダンの上に山があり、その起こりはユリアスと北の地方から立ち上がる。この山は南へ、ペトラのアラビアに接するソバロスまで伸びており、そこには、古人の習いで「鉄の」と呼ばれる山もある。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.13
Inter hos duos montes campus jacet, quem propter magnitudinem, quod in multa spatia dirigatur (veteri usu) incolae Magnum appellaverunt, cujus longitudo triginta et ducentorum stadiorum, latitudo centum viginti.
PL 15, 2116Bこの二つの山のあいだに平野が広がる。住民はそれを、その大きさのため、多くの地へ延びているので、(古来の用法で)「大平原」と呼んだ。長さは230スタディオン、幅は120スタディオンである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.14
Exordium a vico Gennabar, finis usque ad Asphaltitem lacum. Jordanis eum medium intersecat campum non solum inoffensa, sed etiam adjuncta gratia viridantibus ripis fluminis alluvione, et succedentibus Asphaltite et Tiberiade unius fontis, et utroque diversae qualitatis lacu.
PL 15, 2116C起点はゲンナバルの村、終点はアスファルティティス湖に至る。ヨルダンはこの平野を真ん中で貫き、緑なす岸辺は、流れの氾濫によって損なわれぬばかりか、いっそう潤いを増す。続いてアスファルティティス湖とティベリアス湖が現れ、二つの湖は一つの泉から出ながら、それぞれ性質が異なる〔alluvione 以下の係りは定かでない。このように取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.15
Namque alterius aquae sapor salsus, et sterilis usus; Tiberiadis autem dulcis atque genitalis.
PL 15, 2116C実際、一方の水は味が塩辛く、用に立たず不毛であるが、ティベリアスの水は甘く、命を生む。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.16
Sane in diebus aestatis immodicus per spatia campi exaestuat vapor, unde coalescente vitio nimiae siccitatis, atque humo arida corruptior aer, miserandas accolis conficit aegritudines. Arida sunt enim omnia praeter oras fluminis.
PL 15, 2116C夏の日には、過度の熱気が平野の広がりにわたって沸き上がり、そこから乾燥しすぎの悪が募り、乾いた土のためにいっそう腐った空気が、住民に痛ましい病をもたらす。川の岸辺を除いて、すべてが干からびているのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.16.17
Denique in remotioribus aegrescit et fructus arborum; siquidem et copia uberior, et fructus palmarum opimior est, qui supra ripas Jordanis fluminis gignitur, alius longe exilior.
PL 15, 2116C実に、遠く離れた所では、木の実さえ弱る。ヨルダン川の岸辺に生えるナツメヤシは、実りも豊かで実も肥えているが、ほかに生えるものはずっと貧弱だからである。