偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XX 第1巻 第XX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 1979D · 5 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.20.1

1

Sed Aristobuli fuga reditusque in Judaeam plerisque plurimum turbarum excitaverat, refluentibus ad eum quos veteris amicitiae gratia sollicitaverat aut res ultimae, quibus remedium ex discordia publica quaerebatur: ima summis miscere cupientibus, atque aliae spes lapsae forent.

PL 15, 1979D

しかしアリストブロスの逃亡とユダヤへの帰還は、多くの者に大きな混乱を引き起こした。昔の友情の好意によって動かされた者たち、あるいは公の不和から救いを求める窮境の者たちが、彼のもとへ押し寄せたからである。彼らは、ほかの望みが絶えたので、上と下をかき混ぜることを望んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.20.2

2

Regressus igitur Aristobulus munitiones aedificare, Alexandriam reparare coeperat: quo comperto, Gabinius Sisinnio et Antonio, Servilioque cum parte exercitus directis, coeptum opus impedivit: desertis enim munitionibus Aristobulus se bello paravit, et quia majore numero quam usu agmen trahebat, deoneravit armis populi multitudinem, et sola octo millia armatorum coegit, adjuncto quoque Pitholao, qui voluntarius ex Hierosolymis cum viris mille advenerat: deinde orto praelio (imminebant Romani ejus cervicibus), aliquamdiu quidem strenue pugnatum, tamen praevaluit virtus Romana, caesa Judaeorum quinque millia.

PL 15, 1979D

帰還したアリストブロスは砦を築き、アレクサンドレイオン〔底本は Alexandriam〕を修復し始めていた。これを知ったガビニウスは、シシンニウスとアントニウスとセルウィリウスを軍の一部とともに差し向け、始められた工事を妨げた。アリストブロスは砦を捨て、戦いに備えた。そして、数こそ多いが慣れていない軍を引いていたので、民の群れから武具を取り上げ、武装した者8千人だけをまとめた。そこへ、エルサレムから千人を率いて自ら進んで来たピトラオスも加わった。やがて戦いが始まり(ローマ人は彼の首に迫っていた)、しばらくは激しく戦われたが、ローマの武勇が勝り、ユダヤ人5千が斬られた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.20.3

3

Aristobulus cum mille viris irrupit aciem, et in castelli Macheruntis munimenta sese recepit: duo millia alio dilapsa, adorsi tamen castellani Romani, per biduum ferme dilati: quoniam de ultimo periculo Aristobulus totis viribus decernebat.

PL 15, 1980A

アリストブロスは千人とともに戦列を突き破り、砦マカイロスの防備に逃げ込んだ。2千は別の方へ散った。それでもローマ軍は砦の者たちを攻めたが、ほぼ二日の間延びた。アリストブロスが最後の危機をかけて、全力で決しようとしたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.20.4

4

Sed nequaquam diutius sustinere potuit: captus cum filio Antigono, quem pariter fugiens de vinculis secum abduxerat, ad Gabinium missi, et ab eo Romam directi sunt.

PL 15, 1980A

だが彼はもはやこれ以上持ちこたえられなかった。逃げる際に同じく鎖から連れ出していた息子アンティゴノスとともに捕らえられ、ガビニウスのもとへ送られ、彼によってローマへ遣わされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.20.5

5

Senatus Aristobulo in custodiam detruso, filios ejus ad Bithyniam dimisit, quod Gabinium ferunt epistolis insinuasse: id Aristobuli conjugi promissum, remunerandae sedulitatis ejus gratia, ob traditas sibi munitiones.

PL 15, 1980A

元老院はアリストブロスを牢に投じたが、その子らはビテュニアに送り返した。これはガビニウスが書簡で示唆したと言われる。それは、砦を引き渡したことへの彼女の熱意に報いるため、アリストブロスの妻に約束されたことであった。