偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XXIX 第4巻 第XXIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2127C · 13 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.1

1

Ventum Antiochiam: ibi tractatu habito, unde oporteret ad Italiam transmittere: quia tuta in Aegypto vel Alexandria omnia consideraverat. Consultum celeritati.

PL 15, 2127C

アンティオキアに着いた。そこで、どこからイタリアへ渡るべきかを協議した。エジプトやアレクサンドリアのことは万事安全だと見きわめていたからである。〔そこで〕速さを旨とすることにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.2

2

Dimittit itaque Mutianum cum parte multa equitum et exercitus pedestris, ut praeveniret in Italiam adventum imperatoris. Is prolixae navigationis revocatus formidine, per Cappadociam et Phrygiam iter direxit.

PL 15, 2127C

そこでムキアヌスを、騎兵と歩兵の大きな部隊とともに派遣し、皇帝の到来に先んじてイタリアに入らせた。彼は長い航海への恐れに引き止められ、カッパドキアとフリギアを通る道を取った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.3

3

Antonium quoque praecepit praefectum tertio ordini militari qui erat in Mysia, in imperatam se Italiam effundere, prius quam Vitelliani sese moverent.

PL 15, 2127C

また、ミュシアにいた第三の軍団〔底本は tertio ordini militari。第三軍団を指すと解した〕の長官アントニウスに、ウィテリウス方が動き出す前に、命じられたとおりイタリアへなだれ込むよう命じた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.4

4

Nam Vitellius quasi crapulatus et somno demersus, convivii rem geri existimans, non imperii, in tantis positus negotiis dormiebat.

PL 15, 2127C

ウィテリウスはといえば、二日酔いのようになり眠りに沈み、行われているのは宴の事であって帝国の事ではないと思い、これほどの事態のさなかにあって眠りこけていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.5

5

Denique vix tandem excitatus nuntio advenientis Antonii, dirigit Cecinnam cum exercitus parte, et periculi sui summam alieno arbitrio committit fretus Cecinnae viribus, quod Othonis manum fuderat.

PL 15, 2127D

実に、アントニウス到来の知らせにようやく起こされると、カエキナを軍の一部とともに差し向け、自らの危急の全てを他人の裁量にゆだねた。カエキナがオトの軍勢を打ち破った力を頼みにしたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.6

6

Ille circa urbem Cremonensium Antonio occurrit advenienti: explorat omnia, cognoscit praevalidam manum e diversis affore, strenuam bellis, exercitatam triumphis: se contra nec viribus aequis, nec numero pares posse decernere adversum validiores: convocatis centurionibus suadet bello desistere, quod essent numero inferiores, et gloria imperatoris praeponderaret: satis in bello valere famam ducis rem summam gerentis: Vespasianum in Gallicanis partibus, et Britanniarum victoriis emicuisse: Vespasianum orientalibus succinctum adoreis, magno uti sui nominis praejudicio: Vitellium autem nihil aliud nisi vino solutum, et inter convivia pridiana semper ructantem epulas, nihil aliud exspectare, nisi ut cum hostis adveniret, ebrius pereat sine sensu doloris.

PL 15, 2127D

彼はクレモナ人の町の近くで、進軍してきたアントニウスと出会った。すべてを探り、各地から集まった極めて強力な軍勢が来ていること、それが戦に鍛えられ、凱旋に慣れていることを知った。自分たちは力も数も対等でなく、より強い敵に対して決戦を挑むことはできない、と。百人隊長たちを召集して、戦いを思いとどまるよう説いた。数で劣っており、皇帝の栄光の方が重いからである。戦においては、事の全体を担う将軍の名声がそれだけで十分に力となる。ウェスパシアヌスはガリアの地方とブリタンニアの勝利で際立ち、東方の栄誉を帯びて、自らの名がもたらす大きな先入観を味方にしている。他方ウィテリウスは、ぶどう酒でただ弛みきり、前日の宴のたびに饗宴の飽食をげっぷし続けている者にほかならず、敵が来たときには、痛みを感じることもなく酔ったまま滅びること以外に、何も待ち受けてはいない、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.7

7

Ex illo augeri militum animos tanti gloria imperatoris: ex isto dejici per opprobria ejus, et turpitudines: consulendum, ne prioris belli famam omitteret: licet vicerint Othonem Vitellio parem, adversus eum nunc esse negotium, qui totum orbem triumphis suis cinxerit; praeveniendam gratia necessitatem, ut civem potius Vespasianum eligant, quam hostem experiantur.

PL 15, 2128A

あの者によって兵士たちの心は、これほどの皇帝の栄光によって高められ、こちらの者によって、その恥辱と醜行のゆえにくじかれる。前の戦いの名声を失わぬよう考えるべきだ。オトに匹敵するウィテリウスには勝ったとしても、今度の相手は、全世界を自らの凱旋で取り巻いた者である。だから好意をもって必然に先んじ、ウェスパシアヌスを敵として試すよりは、市民として選ぶべきだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.8

8

Miserum esse bello civili vincere, quanto miserius. vinci, ut videaris hostis tuorum! Victori patria manet, victo perit: aut si manet, ad sceleris invidiam manebit, ut videamur civibus intulisse bellum pro tyranno. Qui enim vincitur non jam civis, sed tyrannus est.

PL 15, 2128A

「内乱で勝つことは惨めである。同胞の敵と見られるために負けることは、いかにそれより惨めなことか。勝者には祖国が残り、敗者には祖国が滅びる。たとえ残るとしても、それは罪の悪評とともに残るのであって、我々は僭主のために同胞に戦いを仕掛けたと見えるだろう。実に、敗れる者は、もはや市民ではなく僭主だからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.9

9

Quid conserimus noxias manus? Semel satis sit sceleri vicisse, ut pudeat cui vicerimus. Putavimus vel imperium sobrium fore, vel rerum molibus exspergefactum, somno perpetuo renuntiare. Quid exspectamus diutius?

PL 15, 2128B

「なぜ我々は害をなす手を組み合わせるのか。一度勝って罪を犯したのでもう十分であろう。誰のために勝ったのかを恥じるほどに。我々は、帝国は節度あるものになるか、あるいは事の重みに目覚めて永遠の眠りに別れを告げるかするだろうと考えた。これ以上、何を待っているのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.10

10

Pericula nostra ingrata sunt omnibus commilitonibus: omnibus populis judicia nostra reprehensa et condemnata propter electi flagitia. Qualis sit considerate, qui etiam victor repudiatus est. Consultandum certe prius de belli eventu, et sic praeliandum.

PL 15, 2128B

「我々の危険は、戦友たちみなにとって不快であり、我々の判断は、選ばれた者の恥ずべき行いのゆえに、すべての民によって非難され、断罪されている。勝者となってさえ退けられた男が、どのような者であるか考えよ。少なくとも、まず戦いの成り行きを熟慮し、そのうえで戦うべきである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.11

11

Si pericula praevenerint, frustra consules; ubi consilium placuerit, recte incipies. Quod solliciti ducis esset: explorata sibi omnia, patuisse Vespasiani exercitum esse validiorem, fidem suam pro Vitellio jamdudum probatam, quando praesumpsit de belli eventu, victoriam secutam quando diffidit: in promptu esse, quid sit futurum.

PL 15, 2128B

「危険が先に迫れば、助言してもむなしい。方策が気に入ってこそ、正しく始められる。」これが心を砕く将軍のなすべきことであった。自分はすべてを探り終えており、ウェスパシアヌスの軍の方が強いことは明らかで、ウィテリウスに対する自分の信義は、戦いの成り行きを見込んでいたときにとうに証されており、〔自分が〕疑ったときには勝利が続いた〔意味の取りにくい箇所。底本の語順どおりに訳した〕と彼は言った。何が起ころうとしているかは目の前にある、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.12

12

Neque vero mortem suam sibi esse formidini, sed exercitus Romani periculum: et quod plus dolet viris, partae jam dispendium laudis, ut videantur victi, qui solent vincere.

PL 15, 2128C

自分の死が恐ろしいのではなく、ローマの軍の危機が恐ろしいのだと〔彼は言った〕。さらに男たちにとって痛ましいのは、すでに得た誉れの損失、すなわち常に勝つ者が負けた者と見えることである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.29.13

13

Sibi certe cavendum, ne judicetur: et illud non fortitudinis, sed eventus fuisse, quod vicerit bello superiore, et istud ignaviae, quod victus postea sit.

PL 15, 2128C

少なくとも自分は、人に断じられぬよう用心せねばならない。前の戦いで勝ったのは勇気のゆえでなく成り行きのゆえであり、後に敗れたのは臆病のゆえである、と。