De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.28.1
Compositis itaque erga se rebus in Alexandria Vespasianus, et studiis omnium qui rem militarem gerebant, circa suum imperium conspirantibus, securus absentiae, reditum in Syriam maturat: convento mandatis tamen Tiberio Alexandro qui tunc Aegypto praesidebat, ut ejus exercitus qui tum in superioribus partibus erat, gratiam sibi consociaret, ipse quoque necessitatem imperii Romani, quibus posset adjuvaret viribus.
PL 15, 2127Aこうしてアレクサンドリアで自分に関わる事態が整い、軍務に携わるすべての者の熱意も彼の支配をめぐって一致したので、ウェスパシアヌスは留守にしても憂いなく、シリアへの帰還を急いだ。ただし、当時エジプトの長官であったティベリウス・アレクサンドロスには、当時上方の地域にいたその軍の好意を自分のために結ばせ、自らもローマ帝国の急務のために、できる限りの力で助けるよう、命令を与えて会見した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.28.2
Quae sibi imposita forent, Tiberius per epistolam provincialibus et militibus insinuavit, idque ab omnibus cum laetitia susceptum, fides promissa, effusus favor. Vespasianum Caesarea suscipit: inde Beritos, legationibus urbium cum summo gaudio confluentibus.
PL 15, 2127B自分に課せられた事柄を、ティベリウスは書簡で属州の民と兵士たちに伝えた。それはすべての者に喜びをもって受け入れられ、忠誠が誓われ、好意があふれた。ウェスパシアヌスをカイサリアが迎え、そこからベリュトスが迎えた。諸都市の使節が大きな喜びとともに集まってきたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.28.3
Illic etiam Josephus solvi praeceptus vinculis jussu imperatoris, adjuvit Titus ut frangerentur potius, quam solverentur catenae. Quod si frangerentur, ita esset quasi non fuisset ligatus.
PL 15, 2127Bそこでヨセフスも、皇帝の命により鎖を解かれるよう命じられたが、ティトゥスは、鎖が解かれるよりは断ち切られるよう取り計らった。断ち切られるなら、あたかも縛られたことがなかったようになるからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.28.4
Placuit patri securim deferri, jussit frangi catenas, ut adverterent Judaei sibi quoque veniam non negandam, si converterentur et pacem rogarent: simul quia non alieno eum arbitrio jam reservabat, cum ad se rerum omnium delata arbitria forent.
PL 15, 2127B父は斧が持ち出されるのを良しとし、鎖を断ち切るよう命じた。ユダヤ人が、自分たちも立ち帰って和平を求めるなら赦しを拒まれることはないと悟るようにするためであり、同時に、すべての事柄の裁量が自分に委ねられていた以上、もはや他人の裁量に任せて彼を留めておくのではなかったからでもある。