De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.1
Tali affatu Caesaris et repetita oratione, inflexa est aliquorum sententia, qui se subtrahere potuerunt, ut ad Romanos convenirent.
PL 15, 2179Aカエサルのこのような語りかけと、繰り返された説得によって、何人かの考えが傾き、抜け出すことのできた者たちは、ローマ人のもとへ集まった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.2
Caeteros revocavit periculi metus, qui a latronibus intendebatur (et forte quaedam inclinatio mentium erat, ne plures eriperentur futurae eversioni): quos Caesar confugientes ad se, quia erant inter eos et viri sacerdotales cum filiis, et alii splendidioris familiae viri, suscepit bona gratia, pollicens securitatem salutis, jus possessionum suarum; atque ad urbem cui nomen Gosna, direxit: ne quid offensionis oriretur ritu dispari et cultus diversitate.
PL 15, 2179Aほかの者たちは、盗賊たちから向けられる危険への恐れによって引き戻された(そして、より多くの者が来たるべき破壊から救われぬようにという、心の傾きもたまたまあったのであろう)。彼のもとへ逃れてきた者たちを、カエサルは、その中に祭司の家柄の者たちが子らとともにおり、さらに名門の家の者たちもいたので、好意をもって迎え入れ、身の安全と、それぞれの所有地の権利を約束した。そしてゴスナという名の町へ向かわせた。儀礼の違いと祭祀の相違から、何かの摩擦が生じないようにである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.3
Quod ab his, qui in urbe positi repugnabant (seu quia hujusmodi suspicio incesserat, sive ullus composuerat dolo, ne plures dilaberentur) in argumentum est derivatum necis, ut exstincti objicerentur.
PL 15, 2179B町の中に陣取って抵抗していた者たちは、これを(そのような疑いが生じたためか、あるいは、より多くの者が抜け落ちぬよう、誰か〔底本は ullus。誰か(aliquis)の意に取った〕が策略で仕組んだためか)彼らが殺されたことの証拠に仕立て、彼らは殺されたのだと言い立てた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.4
Eo comperto, revocatos Titus jussit cum Josepho propius muros obire, ut a suis agnoscerentur.
PL 15, 2179Bこれを知ると、ティトゥスは、呼び戻された者たちに、ヨセフスとともに城壁の近くへ行き、同胞に見分けられるよう命じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.5
Illi cum lacrymis gemituque magno, non sua deflere, sed patriae templique excidia: rogare cives, ut sequerentur Caesaris fidem, eriperent templum parato incendio, nihil sibi adversus legem praeceptum, nihil de libertate imminutum.
PL 15, 2179B彼らは涙と大きな嘆きとともに、自分たちのことではなく、祖国と神殿の滅亡を嘆いた。そして市民に、カエサルの信義に従い、火の用意された神殿を救い出すよう求めた。律法に反することは何も命じられておらず、自由が少しも損なわれることもない、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.33.6
Acquiescerent et ipsi experirentur Romanorum clementiam, quorum insuperabilem virtutem experti sunt.
PL 15, 2179B聞き入れて、すでにその打ち破りがたい武勇を身をもって知ったローマ人の、慈悲をも自ら経験せよ、と〔求めた〕。