偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XLIV 第1巻 第XLIV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2025A · 72 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.1

1

Reperiuntur etiam litterae adversus Archelaum et Philippum fratres compositae: hi regis erant filii, qui Romae instituebantur, quos Antipater ea vel maxime causa appetebat, quod videbat non mediocri praeditos sapientia, super quos rex patrium animum reclinabat.

PL 15, 2025A

さらに、兄弟アルケラオスとフィリポに対して仕組まれた書簡が見つかった。この二人は王の子で、ローマで教育を受けており、アンティパトロスが彼らをことさらに狙ったのは、彼らが少なからぬ知恵を備えていると見たからである。王は彼らに父としての心を寄せていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.2

2

Denique evocaverat eos litteris, ut maturius domum regrederentur. Obstare itaque eos suis utilitatibus Antipater arbitrabatur, atque incumbere suis artibus, ut spe adolescentium simulata, omnia factionis suae studia obumbrarentur.

PL 15, 2025A

実に、王は書簡で彼らを呼び寄せ、早く家に戻るよう促していた。そこでアンティパトロスは、彼らが自分の利益の妨げになり、自分の策略を圧迫すると考えた。青年たちに寄せられる期待が見せかけにせよ高まれば、自分の党派の企てがことごとく影に隠れてしまうからである。〔spe adolescentium simulata の読みが定かでない。期待が見せかけにせよ高まれば、と取った〕

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.3

3

Componit itaque epistolas nomine virorum potentium, quos Romae positos in suam amicitiam illexerat: aliis quoque pretio extortum, ut scriberent, quod adolescentes infestis patrem odiis urgerent, et nimio questu mortem Alexandri et Aristobuli deplorarent.

PL 15, 2025A

そこで、ローマに滞在する有力者たちの名で書簡を作った。彼らを自分の友情に誘い込んでいたのである。ほかの者たちからは、金で書かせた。青年たちが敵意に満ちた憎しみで父を責め立て、アレクサンドロスとアリストブロスの死をあまりにも嘆いている、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.4

4

Et cum hujusmodi epistolas clandestinis artibus per aulicos sceleris sui ministros, patri ingereret, eadem versutia, qua supra simulabat fratrum intercessorem, ut praetento pietatis patrocinio, impietatis subtexeret parricidium.

PL 15, 2025B

このような書簡を、ひそかな手段で、自分の悪事の僕である宮廷の者たちを通じて、父に差し出しつつ、前にも兄弟たちの取りなし役を装ったのと同じ狡猾さで、孝心という口実の庇護のもとに、不敬の近親殺しを織り込んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.5

5

Quibus omnibus in medium deductis cum quaestionibus, patris vita, epistolis, mors fratrum appetita evidentissime panderetur: consilium diffinitur, de auctore supplicium sumendum, qui posteriora prodidisset calumnia, quod germanos suos non quasi parricidas, sed quasi legitimae successionis aemulos persequeretur: non quo patrem defenderet, sed ne consortem regni haberet.

PL 15, 2025B

これらすべてが公の場に持ち出され、尋問によって父の命が、書簡によって兄弟たちの死が狙われていたことが、きわめて明白に示されると、決定が下された。張本人に刑罰を科すべきである。彼は後の企てによって〔先の〕讒言を自ら露わにしたのだから〔qui posteriora prodidisset calumnia の係りは定かでない。後の企てが先の兄弟たちへの讒言を露わにした、と取った〕。すなわち、自分の兄弟たちを、近親殺しとしてではなく、正統な継承を争う者として迫害したのであり、それは父を守るためではなく、王位の共治者を持たないためであった、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.6

6

Interea cum septem mensium curricula inter documenta flagitiorum, et reditum Antipatri concluderentur, nulla innotuere Antipatro indicia rerum gestarum, tanta circa eum universorum odia fervebant.

PL 15, 2025C

そのあいだに、七か月の歳月が、悪行の証拠〔の判明〕とアンティパトロスの帰還のあいだに挟まれて過ぎたが、彼にはこれまでの経過を示すしるしが何も伝わらなかった。それほど、彼に対するすべての人の憎しみが燃え立っていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.7

7

Incertus igitur omnium, scribit ex urbe Roma continuo se adfore, summoque se honore dimissum a Caesare: quibus litteris lectis, rescribit Herodes maturato eum contendere oportere, securum affectus paterni, cui non solum nihil imminutum per absentiam foret, verum etiam tanta accederet gratia, ut ejus contuitu matris offensa minueretur.

PL 15, 2025C

そこで、すべてについて不確かなまま、彼はローマの町から、すぐに戻ると書き送り、カエサルから最高の栄誉をもって送り出されたと伝えた。この書簡を読むと、ヘロデは返書で、急いで来るべきだと書いた。父の愛情は、不在によって少しも減っていないばかりか、いっそう加わっており、その愛をかえりみて母への怒りさえ和らぐほどだから、安心せよ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.8

8

Nam iterum domo eam deprehensam in artes filii consentire, consortio exutam regiae liberalitatis compendiis eliminaverat, cui se remissurum indignationem scriptorum specie manifestaret, metuens ne comperta matris expulsione, suspiciones suas Antipater ad cavendum exsuscitaret.

PL 15, 2025C

実際、〔ヘロデは〕再び家で、彼女が息子の策略に同調していたことを見つけ、仲間から外して、王の寛大さがもたらす利益を奪って追放していた。そして、書簡の体裁のうえでは、彼女に対する憤りを緩めるつもりであると示した。母の追放が知られれば、アンティパトロスが自分の疑いを警戒に変えて呼び覚ますことを恐れたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.9

9

Adveniens itaque, Tarenti primum de Pherorae obitu cognovit, ibique luctum magnum exercuit, quod a quibusdam pietatis affectui datum, eo quod patrui mortem impatienter doleret.

PL 15, 2025D

こうして帰途につき、タレントゥムで初めて、フェロラスの死を知った。そこで大きな悲しみを表した。それを、ある人々は肉親の情に帰した。叔父の死を耐えがたく悲しんだからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.10

10

Ille autem ministrum ausi parricidalis sibi sublatum ingemiscebat, nec solum non processisse sceleris apparatum, verum etiam venenum se dedisse terrori erat, ne quomodo ad cognitionem Regis perveniret, et ille scenam criminis publicaret.

PL 15, 2025D

しかし彼は、自分の近親殺しの企ての担い手を取り去られたことを嘆いていた。企ての準備が進まなかったばかりでなく、自分が毒を渡したことが恐れの種だったのである。何かの形で王の知るところとなり、王が罪の舞台を公にするのではないかと。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.11

11

Transit itaque in portum Caesareae haudquaquam vacuus gravioris curae ac sollicitudinis, cum ei etiam mater non mediocre praejudicium condemnatae sobolis daret.

PL 15, 2026A

こうして彼はカイサリアの港に渡った。いっそう重い憂いと不安から決して自由ではなかった。母までが、有罪とされた子についての、少なからぬ予断を彼に与えていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.12

12

Sed urgentibus amicis, qui patriae cupiditate postponenda omnia quae Antipatro conducerent, arbitrarentur: denique exspectato ejus ingenio, quo vel aversum patrem a sui gratia facile consiliis suis flectere solitus erat, hortantibus ut sese patri et praedestinato sibi regno ocius repraesentaret, quod nemo auderet eo praesente contra niti: sed occasio absentiae ejus sola arserit, ut averti posse ab eo regis animus aestimaretur.

PL 15, 2026A

しかし友人たちが急き立てた。彼らは、アンティパトロスのためになることは何でも、祖国への欲を後回しにして行うべきだと考えていた。そして、彼の才覚を試し知っていたので――その才覚によって、自分への好意から背いた父をも、策略をもって容易に翻させるのが常だったのである――、彼らは、一刻も早く父の前に、また自分にあらかじめ定められた王位の前に姿を現すよう勧めた。彼が居合わせるあいだは誰もあえて逆らわなかったが、ただ彼の不在という機会だけが〔敵たちに〕微笑んだので、王の心が彼から離れうると見なされたのだ、と。〔ミーニュの脚注は denique exspectato を deinde experto(そして…を試し知って)、arserit を arriserit(微笑んだ)と読む。これに拠る。patriae cupiditate の係りは定かでない〕

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.13

13

Et ideo praeveniendum mature, ne demorando magis aut desiderantem offenderet, aut suspectum exacerbaret, cum diffidentiam sui proderet. Credidit itaque magis volentia quam necessaria suadentibus.

PL 15, 2026A

だからこそ、早く先手を打たねばならない。ぐずぐずして、待ち焦がれる者を怒らせたり、疑っている者をいっそう苛立たせたりして、自分への不信を露わにしてはならない。そこで彼は、必要なことより、望ましいことを勧める者たちの言葉を信じた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.14

14

Verum ubi portum ingressus est, neque quemquam sibi obvium circumspectavit, et quasi pestem aliquam sensit suam praesentiam declinari, in summa locorum frequentia maximam solitudinem, cum occurrere nemo auderet: metuentibus aliis, aliis adversantibus, etenim id temporis et odia quo minus se tegerent, auctoritatem acceperant, reputare secum scelera sua coepit, et conscientiae stimulis exagitari, nullum fugae locum neque evadendi subsidium sibi relictum: circumventum se velut quibusdam retibus et captum teneri: fiduciam omnem assumpsit ex impudentia, ut dissimulatis omnibus improvisum se patri offerret, in amplexum rueret, pietatis officia praetenderet.

PL 15, 2026B

しかし港に入ると、誰一人自分を迎えに出る者を見ず、あたかも疫病のように自分が来ることが避けられていると感じた。きわめて人の多い場所に、最大の孤独があった。誰もあえて近づこうとしなかったのである。ある者は恐れ、ある者は敵対していた。実にこの時には、憎しみが、それをもはや隠さずにすむ権威を得ていた。彼は自分の悪事を心の中で思い返し始め、良心の刺し貫きに駆り立てられた。逃げる場所も、免れる助けも、自分には残されていない。何か網のようなものに囲まれて、捕らえられているのだ。そこで彼は、すべての頼みを厚顔無恥から取り上げた。何もかも覆い隠して、父の前に不意に身を差し出し、抱擁に駆け寄り、孝心の務めを装おうとしたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.15

15

Verum ille extensis manibus ingerentem sese repellens et reclinans caput ne parricidae osculo contingeretur, exclamavit et hoc esse amentiae parricidalis, ut amplexum petas, cui invisum te recognoscis, ut horrore tui afficias patrem, et contactu noxii corporis vivendi suavitatem extorqueas.

PL 15, 2026C

しかし父は、手を伸ばして、身を寄せてくる彼を押しのけ、近親殺しの口づけに触れられまいと頭をのけぞらせて、叫んだ。「これもまた、近親殺しの狂気のなせるわざだ。あなたは、自分が憎まれていると知っている相手に抱擁を求め、父をあなたへの戦慄で満たし、罪ある体の接触によって、生きる甘美さをもぎ取ろうとする。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.16

16

Ne igitur contigeris, ne attaminaveris, quem scelere petisti. Purga certe prius si potes, deprehensa dilue: judicium non refugiam, nec audientiam tibi negari patiar, nec mihi ipse assumam cognitionem, nec argumentandi tibi occasionem relinquam.

PL 15, 2026C

「だから触れるな、汚すな。あなたが罪をもって狙った者に。まず、できるなら身を清めよ。露見したことを洗い流せ。私は裁きを避けないし、あなたに弁明の機会が拒まれるのを許さない。私自身が審理を引き受けることもしないし、あなたに論ずる機会を残すこともしない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.17

17

Opportune adest Varus, apud quem defensionem tui praepara. Nec differendi locus: crastina die, quamvis dolis et fraudibus praeditus, habes purgandi tui copiam.

PL 15, 2026C

「折よくウァルスがここにいる。彼のもとで、あなたの弁明を準備せよ。延ばす余地はない。明日、あなたは、策略と欺きに長けてはいるが、自分を潔白にする機会を得るのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.18

18

At ille obstupefactus tantae commotionis pavore, nil est ausus referre, nec potuit: sed egressus foras fluctuabat animo, quod nihil omnino ex his quae gesta erant et prodita apud patrem compererat. Advenientes autem ad eum postea mater et uxor aperuerunt omnia.

PL 15, 2026D

しかし彼は、これほどの激しい動揺の恐れに呆然とし、何も言い返すことをあえてせず、またできもしなかった。外に出ると、心は揺れ動いた。行われたこと、父のもとに告げられたことについて、まったく何も知らなかったからである。その後、母と妻が彼のもとに来て、すべてを明らかにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.19

19

Quibus cognitis, sese colligere praeparare animo coepit, quibus modis criminationi occurreret, confessionem extenuaret.

PL 15, 2026D

これを知ると、彼は気を取り直し、どのように告発に立ち向かい、白状を薄めるかを、心に備え始めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.20

20

Sequenti die congregantur omnes regis propinqui et amici Antipatri: intersunt examini universi: qui diversa de Antipatro prodiderant induci praecipiuntur.

PL 15, 2027A

翌日、王の近親者たちと、アンティパトロスの友人たちが皆集められた。全員が審理に列席した。アンティパトロスについて、さまざまなことを告げていた者たちが、引き出されるよう命じられた。〔regis propinqui et amici Antipatri の係りが定かでない。王の近親者とアンティパトロスの友人たちと取った〕

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.21

21

Leguntur etiam epistolae matris Antipatri, in quibus illa ad filium scripserat, ut cognosceret proditam patri suorum scenam flagitiorum: nequaquam eum debere adesse, nisi a Caesare aliqua manus accerseretur, cujus se praesidio circumvallaret, neque se judicio committeret, qui tantorum confessionibus appetebatur, sed armis muniret.

PL 15, 2027A

また、アンティパトロスの母の書簡も読み上げられた。その中で彼女は息子に宛てて、彼の悪事の舞台が父に暴露されたことを知らせていた。カエサルのもとから何らかの一隊が呼び寄せられ、その守りで自分を取り囲むのでなければ、決して来るべきではない。これほど多くの者の自白によって狙われている身で、裁きに身を委ねてはならず、武器で固めよ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.22

22

His ad superiora additis, ingressus Antipater, et sese ad vestigia dejiciens patris obsecrat, ne se praedamnatum haberet; confidere se, si deferatur audientia, vacuum criminis fore, si pater vellet: jubet pater silere, atque eum istiusmodi sermone praevenit: Quod nulli justo veniabilis nequitia Antipatri possit videri satis certum est, sed eo magis gravari me apud te, Vare, arbitror.

PL 15, 2027A

これらが先のものに加えられると、アンティパトロスは入って来て、父の足もとに身を投げ出し、自分を先に断罪された者と見なさないでほしいと乞い求めた。もし弁明が認められるなら、父が望むかぎり、自分が罪のない者となると信じている、と。父は黙れと命じ、このような言葉で彼を制した。「アンティパトロスの悪が、いかなる義しい者にとっても赦しうるものと見えようはずがないことは、十分に確かである。だが、ウァルスよ、それゆえ私があなたのもとでいっそう重荷を負うことになると思う。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.23

23

Vereor enim, ne etiam me oderis, qui parricidas generavi filios, quibus non posset etiam parcere pater: licet hoc quoque miserandus magis sim ita, quod et tales amavi. Sed de illis taceo quos ipse exasperavi, et justas adversus hunc allegationes eorum respui.

PL 15, 2027B

「私は恐れる。私が近親殺しの子らを生み、父として彼らを容赦することさえできなかったことで、あなたが私をも憎むのではないかと。もっとも、私はそのような者たちを愛したのだから、その点ではかえって哀れまれるべきでもあるが。だが、私自身が苛立たせた者たちについては語らない。彼らがこの者に向けた正当な訴えを、私は退けたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.24

24

Nullas enim hi adversum me habuerunt causas doloris, nisi quod his Antipater praeferebatur, et consortii regalis praerogativam acceperat, qui natus regno non erat: putabam tamen quod majorem natu minoribus ad tutelam adsciscerem.

PL 15, 2027B

「実際、彼らには、私に対して悲しみの理由は何もなかった。ただ、アンティパトロスが彼らより優遇され、王位の共治の特権を受けたことだけである。この者は、王位のために生まれた者ではなかったのに。だが私は、年長の者を年少の者たちの後見に加えるのだと思っていた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.25

25

Sed hostem induxi qui invideret nobilioribus, excitaret puerulos, infirmos circumveniret, incautos proderet. Lapsos non nego, sed eos excusari potius, quam urgeri oportuit. Antipater hic mihi et illos abstulit, hic mihi et illos fieri insidiatores compulit.

PL 15, 2027B

「しかし私は、より高貴な者たちを妬み、幼い者たちを煽り、弱い者たちを欺き、不用心な者たちを売り渡す敵を、引き入れてしまった。彼らが過ちを犯したことは否定しない。だが、責め立てるよりも、むしろ弁護すべきであった。このアンティパトロスが、私から彼らを奪い、このアンティパトロスが、彼らを陰謀者にならざるをえなくしたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.26

26

Dolui, fateor, quod ii quibus regni spem dederam, quibus successionem reservaveram, adversum me improba machinarentur: sed nunc non patrem, sed Antipatrum oderant. Perierunt itaque ad dolorem patri, Antipatro ad fructum. Quaeris, Vare, quis eos occiderit?

PL 15, 2027C

「認めるが、私は悲しんだ。王位の望みを与えた者たち、継承を取っておいた者たちが、私に対して邪悪なことを企てたことを。だが、今となっては、彼らが憎んでいたのは父ではなく、アンティパトロスであった。こうして彼らが滅んだことは、父には悲しみとなり、アンティパトロスには実りとなった。ウァルスよ、あなたは、誰が彼らを殺したのかと問うのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.27

27

Cognosce cui mors eorum profecerit. Vacua est domus novercae filio, patuit aula uni ad succedendum, quae multos successores habebat. Nec expletus est morte fratrum cruentus animus et mens impia. Postquam non habuit fratres quos odisset, patrem persequebatur.

PL 15, 2027C

「彼らの死が誰の得になったかを知れ。継母の子にとって、家は空いた。多くの後継者がいた宮廷が、継ぐべきただ一人のために開かれた。兄弟たちの死によっても、その血に飢えた心と不敬の精神は満たされなかった。憎むべき兄弟がいなくなると、父を追った。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.28

28

Reputo mecum, qui huic munimentum haereditatis paravi: visus sum et ipse diu vivere decessionem fastidienti: docui quid vellet, cui successionis competitores ademeram: morantem non passus est: nec exspectavit regnum, nisi ut parricidio adipisceretur.

PL 15, 2027C

「私は考える。この者のために相続の防塞を整えてやったのは私だ。〔私の〕死を待ちきれない彼には、私自身も長く生きすぎると見えたのだ。私は教えてしまった。継承の競争相手を奪われた者が何を望むかを。待たされることに彼は耐えず、王位を待つことさえしなかった。ただ、近親殺しによって手に入れるために。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.29

29

Reddidit mihi vicem, quia projectum collegeram, et praetuleram nobilioribus. Cui enim tantum ex illis, quantum huic contuli?

PL 15, 2027D

「彼は私に報いを返した。私が、見捨てられた者を拾い集め、より高貴な者たちよりも上に立てたからである。実際、あの者たちのうちの誰に、私がこの者に与えたほどのものを与えたであろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.30

30

Cui ipse vivens potestate cesseram, testamento aperto haeredem designaveram, quod solet esse periculosum regibus, ut aliquis se successurum noverit.

PL 15, 2027D

「私は生きているうちに、この者に権力を譲り、遺言を公にして相続人に指名した。それは王にとってしばしば危険なことである。誰かが、自分が継ぐのだと知ることは。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.31

31

Quinquaginta in fructibus talenta concessi, trecenta Romam proficiscenti dedi: commendavi Caesari quasi solum filium: nihil mihi reservavi, quod deberem parricidam timere: sed hoc eum magis ad parricidium armavit, quod se meis beneficiis superiorem videret.

PL 15, 2027D

「収益として五十タラントを許し、ローマに旅立つときには三百を与えた。カエサルには、ただ一人の子であるかのように推薦した。近親殺しを恐れねばならぬようなものは、何も私に残さなかった。だがそれが、彼をいっそう近親殺しへと武装させた。私の恩恵によって自分が優位に立ったと見たからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.32

32

Quid tantum sceleris commiserunt fratres ejus, quos ad mortem coegit? Aut quae istiusmodi adversum illos indicia detecta, qualia istius deprehenduntur? Sed interrumpere atque obstrepere audet parricida et dolis tentat veritatem involvere?

PL 15, 2028A

「彼によって死へ追い込まれた彼の兄弟たちは、どれほどの悪事を犯したというのか。あるいは、この者について露見しているようなどんな証拠が、彼らに対して見つかったというのか。だが近親殺しが、あえて口をはさみ、がなり立て、欺きで真実を覆い隠そうと試みるのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.33

33

Caveas, Vare, admoneo, caveas simulatas ejus lacrymas, et gemitus arte compositos, nec ullo expressos dolore.

PL 15, 2028A

「ウァルスよ、用心するよう私は忠告する。彼の偽りの涙と、技で拵えた嘆きに用心せよ。どんな苦痛からも絞り出されたものではない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.34

34

Hic est qui mihi pietatis affectum abstulit, cum a ficto metu cavendum admoneret Alexandrum, cum illo mentes plurimorum convenire, asserens non temere committendam universis praesentiam meam.

PL 15, 2028A

「私から、子への親の情を奪ったのは、この者である。偽りの恐れから、アレクサンドロスに用心せよと私に忠告し、多くの者の心が彼と一致していると言い、私が皆の前に軽々しく姿を見せるべきではないと主張したのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.35

35

Simulabat se circumspectare omnia, usque ad lectum deducere, discutere atque examinare singulos.

PL 15, 2028B

「彼は、あらゆることに目を配るふりをし、寝床まで私を送り届け、一人ひとりを調べ、吟味するふりをした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.36

36

Hic erat somni dispensator et minister securitatis, in quo ego solatium constituebam, atque ejus officiis levabam de interfectis dolorem: arbitrabar quod et illos mihi redderet, moerorem auferret, pietatem obtenderet.

PL 15, 2028B

「この者は私の眠りの差配人であり、安心の従者であった。私は彼に慰めを置き、彼の務めによって、殺された者たちへの悲しみを軽くしていた。彼があの者たちを私に返し、嘆きを取り去り、孝心を差し出してくれるものと思っていたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.37

37

Hic erat protector meus, cui credebam corporis senilis custodiam. Quomodo vivam nescio, quomodo tantum insidiatorem evaserim, quibus me circumvenerat delinimentis, quibus fraudibus vinctum tenebat, ut soli huic me crederem, quem solum caveri oportuit.

PL 15, 2028B

「これこそ私の守護者であった。老いた体の見張りを私は彼に任せていたのだ。どうして私が生きているのか、これほどの策謀者からどうして逃れたのか、私にはわからない。どれほどの甘言で彼は私を取り込み、どれほどの欺きで私を縛っていたことか。私は、ただ一人用心すべきであった者に、ただ一人身を委ねていたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.38

38

Incredibile mihi est quod evasi, nec vivere mihi videor, sed somnium puto. Quis enim crederet, aut illum tam ingratum futurum, cui in me potestatem omnem commiseram, aut me posse evadere, si Antipater nollet? Tutiorem tamen gratia me factum putabam.

PL 15, 2028B

「私が助かったことは信じがたく、自分が生きているとも思えず、夢を見ているのだと思う。誰が信じたであろうか、私が全権を委ねた者がこれほど恩知らずになろうとも、アンティパトロスが望まなければ私が逃れえないであろうことも。それでも私は、彼の好意によって以前より安全になったと思っていた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.39

39

Sed quae (malum!) infelicitas, me, aut adversum me eos faciat insurgere, quos plus dilexerim? Deploro aerumnam domus meae, Vare, defleo solitudinem, ingemisco vim tanti doloris.

PL 15, 2028C

「だが、いかなる不幸が(ああ、何たること)、私が〔彼らに逆らって〕、あるいは、私が誰よりも愛した者たちが私に逆らって、立ち上がるようにさせるのか〔底本は me, aut adversum me eos。前半が崩れているらしく、「私が彼らに逆らって、あるいは彼らが私に逆らって」と解した〕。ウァルスよ、私は我が家の苦難を嘆き、孤独を泣き、これほどの苦痛の激しさに呻く。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.40

40

Sed tamen tanta est acerbitas sceleris parricidalis, ut neminem mihi patiar evadere, quicumque sitierit sanguinem meum, etiamsi in omnes filios meos affectati parricidii indicia promantur.

PL 15, 2028C

「だが、近親殺しの悪逆はあまりに苛烈であるから、私の血に渇いた者は誰一人逃がすまいと私は思う。たとえ私の息子たち全員に近親殺しを企てた証拠が挙げられようとも。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.41

41

Cum haec diceret, indignatione pariter ac dolore intercepta vox est loquentis. Continuo Antipater elevans caput, velut ictus enim et saucius vulnere jacebat ante pedes patris, nec assurgere audebat, exclamans, ait: Tu, quidem pater, ut iratus accusas, sed mihi nulla major defensio, quam testimonium accusationis tuae, quia semper fui custos tuae salutis.

PL 15, 2028C

ヘロデがこう語ると、憤りと苦痛に遮られて、語る者の声は途切れた。すぐさまアンティパトロスは頭を上げた。彼は、打たれて傷を負った者のように父の足もとに倒れ、立ち上がることもできずにいたのである。そして叫んで言った。「父よ、あなたは怒って私を告発するが、私にとって、あなたの告発の証言にまさる弁明はない。私はつねにあなたの安全の守り手であったのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.42

42

Defensionem igitur pro me voto accusantis adhibuisti. Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris?

PL 15, 2028D

「それゆえあなたは、告発しようとして、かえって私のための弁明を持ち出したのだ。私が近親殺しの者であるはずがない。あなた自身が、私をあなたの守護者と認めているのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.43

43

Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit.

PL 15, 2028D

「あるいは、用心深く狡猾な者が、どうして近親殺しの企て手だと責められるのか。人々の間で忌まわしく、神の前で罰せられずにはいないことを思いめぐらすなど、この上ない愚かさだというのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.44

44

Vel fratrum exemplo doceri potui, nullum tanti sceleris effugium fore, quod scelus istiusmodi nec latebram inveniat nec poenam evadat, quandoquidem et illi pro tanta in te malevolentia poenas dederunt: at illos invidia quaedam (ut dicis) impulerit ad parricidium, quod me sibi praeferri videbant, quibus materni generis nobilitas animos dabat, ut regnum quasi ex materna successione sibi debitum vindicarent, et quibus a te ereptum reposcerent.

PL 15, 2028D

「兄弟たちの例からも、これほどの悪事に逃れ道はなく、この種の悪事は隠れ場所も見いだせず刑罰も免れないことを、私は学ぶことができた。彼らもあなたへのあれほどの悪意のゆえに刑罰を受けたのだから。もっとも、〔あなたの言うとおり〕ある種の妬みが彼らを近親殺しへと駆り立てたのだとしよう。彼らは私が自分たちより上に置かれるのを見ており、母方の血筋の高貴さが彼らに気概を与え、王位は母方の継承によって自分たちに負われたものだと主張し、あなたに奪われたものを取り戻そうと求めた〔quibus の係りは定かでない。「あなたに奪われたものを取り戻そうとして」と取った〕のだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.45

45

Quid tale ego, qui nescivi regnum nisi de te sperare, tuum judicium quaerere, tibi soli placere? Quid autem erat, quod me adversum tuam salutem audere aliquid impelleret?

PL 15, 2029A

「私にそのようなことがあろうか。私は、あなたから望む以外に王位を知らず、あなたの判断を求め、あなた一人に気に入られようとしただけだ。それに、あなたの安全に逆らって何かを敢えてするよう私を駆り立てるものが、何かあったというのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.46

46

An regni cupido? sed regnabam: an odii suspicio? sed diligebar: an injuriae dolor? sed praeferebar. Si illos sola formido praelationis meae armaverit ad parricidium, ego absolvar: quia nesciunt praelati parricidium cogitare, sed odisse.

PL 15, 2029A

「王位への欲か。だが私は王位にあった。憎しみの疑いか。だが私は愛されていた。侮辱への怒りか。だが私は優先されていた。もし私が優先されることへの恐れだけが彼らを近親殺しへと武装させたのなら、私は無罪とされよう。優先された者たちは、近親殺しを思うことを知らず、ただ憎むことを知る〔odisse は「憎む」と取った。「憎まれる」の意とも読める〕だけだからだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.47

47

Nisi forte aliquis ex te me metus compulit. Verum ego, ut mihi vox tua testis est, nihil sciebam nisi pro te timere. Quid enim mihi timerem, qui minister eram tuae securitatis, et dispensator quietis?

PL 15, 2029A

「あるいは、あなたに対する何らかの恐れが私を駆り立てたのか。だが、あなたの声が私に証してくれるとおり、私はあなたのために恐れることのほか何も知らなかった。あなたの安全の仕え手であり、安らぎの管理者であった私が、何を恐れるというのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.48

48

An vero inopia pecuniae et egestas coegit, quae solet indigentibus suadere latrocinium? Sed dederas, quod non solum in praesens, sed etiam in omne tempus abundaret, et divitem Romam miseras, ut regum reges pronuntiarent imperii apud se principatum esse, non divitiarum.

PL 15, 2029B

「あるいは、金の欠乏と窮乏が私を駆り立てたのか。窮した者を盗みへと誘うのが常であるものが。だが、あなたは、今のためだけでなく、いつまでも有り余るだけのものを与え、私を豊かな者としてローマへ送り出したのであって、王たちの王らが、自分たちのもとにあるのは支配の首位であり、富の首位ではないと宣言するほどだった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.49

49

Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem, et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti impulsus pecunia, ut te impugnaret, ita commutavi, ut fieret tuus defensor, et sollicitatoris sui proditor. Per quem pater alii insidiatores tuae salutis detecti sunt?

PL 15, 2029B

「実に私は、ローマの国事を統べる者、カエサルの腹心であるあのファバトゥスを、あなたのために取り込んだ。彼はシュライオスから莫大な金に動かされて、あなたを攻撃しようとしていたが、私は彼を変えて、あなたの擁護者に、また自分を唆した者の裏切り者にしたのだ。父よ、あなたの安全を狙う他の策謀者たちは、誰によって暴かれたのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.50

50

Quomodo ergo parricida ego, qui custodem tui corporis Corinthum latentem deprehendi? insidiantem removi? ad confessiones negantes deduxi? Potui parricidium non cogitare, et parricidii fructum habere, si tacuissem.

PL 15, 2029B

「それなのに、どうして私が近親殺しの者なのか。あなたの体の見張りでありながら、ひそかに〔企てを〕隠していたコリントスを見つけ出し、策謀する者を除き、否認する者たちを自白へ導いたこの私が。私は、黙っていさえすれば、近親殺しを思わずに、しかも近親殺しの果実を得ることができたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.51

51

Sed mihi si bestiarum immanitas, si atrocium ferarum inesset furor, tamen tantis beneficiis tuis mansuescere potui, ut nullam opem nisi in tuae salutis subsidio constituerem, ut pro omnibus tibi vel solam charitatem referrem, te meo corpore protegerem, te intimis, si fieri posset, visceribus includerem: praetuleras nobilioribus filiis materna stirpe minus nobilem, matrem quoque regni exsulem in regnum vocaveras, nec jam successorem me imperii, sed quasi consortem habebas.

PL 15, 2029C

「だが、もし私に獣の残忍さ、凶暴な野獣の猛り狂いが宿っていたとしても、あなたのこれほどの恩顧によって、私は柔らぐことができたはずだ。あなたの安全を助けること以外に頼む助けを何も定めず、すべてのものの代わりにただ愛だけをあなたに返し、私の体であなたを守り、できるならあなたを私の内臓の奥深くに包みたいと思うほどに。あなたは、母方の血筋で劣る私を、より高貴な息子たちよりも優先し、王国から追われた私の母をも王国へ呼び戻し、私をもはや支配の後継者としてではなく、いわば共同統治者として扱っていたのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.52

52

O miser ego, cui tantum liberalitas tua bonorum effuderat, ut invidia succederet! O stultissimus ego, qui te, pater, reliqui! si datus est invidiae locus, et potestas insidiantibus.

PL 15, 2029C

「ああ、哀れな私よ。あなたの気前よさが私に善きものをこれほど注いだ結果、妬みが続いたとは。ああ、愚かの極みの私よ、父よ、あなたを置いて去った者とは。妬みに場が与えられ、策謀する者たちに力が与えられたというのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.53

53

Namque dum ego pro tua salute diu demoror, meam prodidi: et tamen nihil habeo, quod mihi ascribam.

PL 15, 2029D

「私があなたの安全のために長く留まっているうちに、私は自分の安全を売り渡してしまった。それでも私には、自分の責めに帰すべきことは何もない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.54

54

Tu me, pater, abire jussisti, tibi ego peregrinabar, pater, ne tuam senectutem Sylaeus circumveniret, ne te viventem regno exueret, nec apud Caesarem tuam salutem appeteret.

PL 15, 2029D

「父よ、あなたは私に出発を命じた。私があなたのために異国にいたのは、父よ、シュライオスがあなたの老いを欺かず、生きているあなたから王位を奪わず、カエサルのもとであなたの安全を狙わないようにするためであった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.55

55

Testis est mihi Roma pietatis, Caesar quoque praesul orbis terrarum, et censor universorum atque arbiter mei pectoris, qui me amantem patris appellare solitus erat. Testificare Caesar, quid ego de patre apud te loquebar, apud quem solum nocere potuissem.

PL 15, 2029D

「ローマは私の孝心の証人である。また、地上を統べるカエサルも、万人を裁く者として、私の胸の判定者として、私を父を愛する者と呼ぶのを常としていた。カエサルよ、証言せよ。私があなたのもとで父について何を語っていたかを。私が〔父を〕害しえたのは、ただあなたのもとにおいてだけであったのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.56

56

Testificare, inquam, mihi, qui de aliis pronuntiaveras. Nec dissimulandum parricidium, sed inquirendum putasti. O si mihi aspiraret praesentia tua! sed absens es, et longe positus, et ego sine te a patre dijudicor.

PL 15, 2030A

「証言せよ、と私は言う、他の者たちについて判決を下したあなたが、私のために。あなたは、近親殺しを見過ごすべきでなく、調べるべきだと考えたのだ。ああ、あなたの臨在が私に息を吹き込んでくれたなら。だが、あなたは不在で、遠くにおり、私はあなたなしに父から裁かれている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.57

57

Ades tamen, et in litteris tuis praesens es: tua scripta offero, quae solent parricidae timere. Tuam epistolam porto, quam solent promere, qui cupiunt parricidium non latere. Suscipe, pater, litteras Caesaris, ipse te instruat, qui dudum vindicavit.

PL 15, 2030A

「それでも、あなたはここにいる。あなたの書簡の中に臨んでいる。私はあなたの書き物を差し出す、近親殺しの者が恐れるのを常とするものを。私はあなたの書簡を携えている、近親殺しが隠されないことを望む者が提示するのを常とするものを。父よ、カエサルの書簡を受け取れ。先ごろ報復を行ったその人自身が、あなたに教えるだろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.58

58

Suscipe Caesaris scripta, argumentis omnibus validiora. Quibus usus es dudum ad ultionem, utere nunc ad salutem.

PL 15, 2030A

「カエサルの書き物を受け取れ、あらゆる論証にまさって力のあるものを。先にあなたが報復のために用いたものを、いまは救いのために用いよ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.59

59

Hos ergo apices defero innocentiae meae testes: illa dextera numquam te fefellit; illa dextera Caesaris diadema tibi imposuit, non ademit: illa manus Caesaris regnum tibi, quod abjeceras, repraesentavit.

PL 15, 2030A

「私はこれらの文書を、私の無実の証人として差し出す。あの右手は決してあなたを欺かなかった。あの右手がカエサルの冠をあなたに授け、奪わなかった。あの手が、あなたが投げ捨てた王位をあなたに返したのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.60

60

Potuit me prius Caesar odisse, si fratrem similem deprehendisset: sed cognovit et pronuntiavit interpretem, qui nisi Romae fuissem, Sylaeus vicerat. Illi ego hodie adjudicor, illi poenas miser pendo. Memento, pater, quia non voluntarius navigavi.

PL 15, 2030B

「もし兄弟が同じような者だと見抜いていたなら、カエサルはもっと早く私を憎みえたであろう。だがカエサルは〔私を〕見抜き、代弁者と宣した。私がローマにいなかったなら、シュライオスが勝っていたのだ。その者に私は今日引き渡され、その者に私は哀れにも刑罰を支払っている。父よ、思い出せ、私が自ら望んで船出したのではないことを。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.61

61

Videbam mihi jam parari foveas insidiatorum: malui tamen me potius, pater, quam te periclitari. Nec tamen exhorresco salutis periculum, sed apud te, pater, doleo, me quasi tuum hostem periclitari. Periclitor tamen, si apud te et Caesaris testimonia periclitantur.

PL 15, 2030B

「私は、策謀者たちの落とし穴がすでに私のために設けられているのを見ていた。それでも私は、父よ、あなたでなく私が危険にさらされるほうを選んだ。それでも私は命の危険を恐れはしない。ただ、父よ、あなたのもとで、私があなたの敵であるかのように危険にさらされていることが悲しいのだ。それでも私は危険にさらされている、あなたのもとでカエサルの証言までもが危険にさらされるのなら。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.62

62

His ergo utor indiciis meae defensionis: Caesarem non appello, quasi audiendus, sed imploro, quasi absolvendus. Quod si judicium exercendum existimas, ecce, mi pater, ad te veni post Caesarem, ad te festinavi a Caesare. Utinam quidem nusquam a te abiissem.

PL 15, 2030B

「それゆえ私は、これらの証拠を私の弁明のために用いる。私は、審理を受けるべき者としてカエサルに上訴するのではなく、無罪とされるべき者として彼に懇願するのだ。もしあなたが裁判を開くべきだと考えるなら、見よ、わが父よ、私はカエサルのもとからあなたのもとへ来た、カエサルのもとから急いであなたのもとへ駆けつけた。あなたのもとを決して離れなかったならよかったのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.63

63

Sed tu me, pater, nesciens periculis objecisti jubens pergere. Praesto sum, pater, nec perfunctorie de levioribus testibus requirendam pro salute tua veritatem aestimo. Non praejudicent, qui possunt timere tormenta, nec qui possunt contemnere.

PL 15, 2030C

「だが父よ、あなたは何も知らずに私を危険の中へ投げ込み、進めと命じた。私は今ここにいる、父よ。あなたの安全のために探られるべき真実を、軽い証人たちによって通り一遍に確かめるべきだとは思わない。拷問を恐れうる者も、拷問を軽んじうる者も、予断を与えてはならない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.64

64

Omnis homo mendax, dixit Scriptura (Psal. CXV, 11) . Ego defero incorruptibilia elementorum testimonia. Venio ad te per maria et per terras nusquam aliquid passus. Parricida debui non evadere, si reus essem.

PL 15, 2030C

「聖書は言った。『人はみな偽り者である』(詩篇115:11)。私は、元素たちの朽ちることのない証言を差し出す。私は海を越え陸を越えてあなたのもとへ来たが、どこでも何も被らなかった。もし私が咎ある者であったなら、近親殺しの私は逃れられなかったはずだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.65

65

Absolvat me, pater, apud te coelum quod non fulminavit, mare quod non demersit, terra quae non absorbuit: per haec ad te tutus venio, pater: quae non solent evadere, etiam qui non sunt patrum genitalium parricidae.

PL 15, 2030C

「天が雷で打たなかったこと、海が沈めなかったこと、地が呑み込まなかったこと、これらがあなたのもとで私を無罪としてほしい。父よ、私はこれらの中を通って無事にあなたのもとへ来た。これらは、血を分けた父の近親殺しではない者でさえ、逃れえないのが常であるものだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.66

66

Datham et Abirom hiatus voravit terrae, nec tamen genitalem appetierant patrem. Absalon fugientem arboris suae ramis terra suspendit, ne ad patrem perveniret, ad quem si pervenisset, evaserat. Ego ad te veni, et adhuc periclitor.

PL 15, 2030C

「ダタンとアビラムを大地の裂け目が呑み込んだが、彼らは生みの父を襲ったのではなかった。アブサロムが逃げるとき、大地は彼を自分の木の枝に吊るして、父のもとへ行かせなかった。父のもとへ着いていたなら、彼は助かっていたであろうに。私はあなたのもとへ来た。それなのに、まだ危険にさらされている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.67

67

David parricidam suum, quia servare non potuit, vindicavit: ego de inimicis et calumniatoribus vindicari non expeto, ut eos ad tormenta vocem: lucrentur illi poenam calumniae.

PL 15, 2030D

「ダビデは、自分に近親殺しを企てた者〔アブサロム〕を救うことができなかったので、その者の報復をした〔vindicavit は「罰した」とも読めるが、救えなかった子の死に報いた、と取った〕。私は、敵や誣告者たちに報復がなされることを求めない。彼らを拷問にかけよとは言わない。彼らは誣告の刑罰を免れるがよい〔lucrentur poenam は「刑罰を免れる」の意に取った〕。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.68

68

Unum rogo, pater, ne alienis credas tormentis: de memetipso adversum me require supplicia.

PL 15, 2030D

「ただ一つ頼む、父よ、他人が受ける拷問を信じてはならない。私自身について、私に対する責め苦を求めよ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.69

69

Suspende reum tuum, in viscera mea pergat interrogatio veritatis, in corpus meum atque in interiora penetralia descendant fidiculae quaestionum, profluat sanguis, qui solet parricidium clamare, ferantur ignes in artus noxios.

PL 15, 2030D

「あなたの被告を吊るせ。真実の尋問が私の内臓にまで進むがよい。私の体に、また奥深い内奥に、尋問の責め具が下りるがよい。近親殺しを叫ぶのを常とする血が流れ出るがよい。罪ある四肢に火が運ばれるがよい。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.70

70

Quid dubitas, pater? si parcis, innocentem pronuntias: si a cruciatu temperas, absolvis crimine. Non est parricida, qui simplici morte dignus putatur.

PL 15, 2031A

「何をためらうのか、父よ。もしあなたが容赦するなら、私が無実だと宣することになる。拷問を控えるなら、罪から私を無罪とすることになる。単純な死にふさわしいとされる者は、近親殺しの者ではない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.71

71

Aut si ut filio parcis, et ex te genitis membris compateris; non sunt membra tua, quae sunt ministeria crudelitatis.

PL 15, 2031A

「あるいは、息子だからと容赦し、あなたから生まれた肢体に憐れみを覚えるのなら、残酷さの手先となる肢体は、あなたの肢体ではない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.44.72

72

Haec ubi locutus est, magno fletu et gemitu lamentabili finem dicendi fecit, ululatuque maximo Varum et omnes ad miserationem inflexit: solus Herodes nullis movebatur lacrymis, atque ipse a fletu temperavit intractabilis ad veniam, quaestioni imminens, vindictam expetens.

PL 15, 2031A

こう語り終えると、彼は大きな涙と嘆きの声をもって弁を止め、非常な号泣によってウァルスとすべての者を憐れみへと傾けた。ヘロデただ一人は、どんな涙にも動かされず、自身も涙を抑え、赦しには取りつく島もなく、拷問による尋問に迫り、報復を求めた。