偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput IX 第3巻 第IX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2078A · 13 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.1

1

Rursus de urbe Tiberiade Jotapatam petit, sive quod munitior caeteris esset, et propterea in eamdem plurimi se contulissent bello promptiores: sive quod eo Vespasianus plerosque ex suis direxerat qui munirent iter, quod per montes difficile saxosumque, asperum peditibus, equitibus autem invium atque insuperabile foret.

PL 15, 2078A

彼は再びティベリアスの町からヨタパタへ向かった。そこが他よりも堅固で、それゆえ戦いに意気盛んな者の多くがそこに集まっていたからか、あるいは、ウェスパシアヌスが配下の多くをそこへ遣わし、道を整えさせていたからである。その道は山を越え、険しく岩だらけで、歩兵には荒く、騎兵には通れず越えがたいものであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.2

2

Denique diebus quatuor, ne angustiae officerent, reserata sunt viarum strata: compositum iter, quo facilius omnis exercitus transmitteretur. Quinto die transivit eo Josephus, dejectosque Judaeorum animos erexit.

PL 15, 2078A

実に四日間にわたり、狭さが妨げとならぬよう、道の舗装が開かれ、軍全体が容易に通れるよう道が整えられた。五日目にヨセフスはそこを通り、挫けたユダヤ人の心を奮い立たせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.3

3

Vespasiano quoque ubi factum indicium eo Josephum commeasse, incentivum celerandi itineris accessit, quod conficiendi belli compendium putaret, si dux et populus bello promptior interciperetur.

PL 15, 2078A

ウェスパシアヌスにも、ヨセフスがそこへ入ったという知らせがあると、行軍を急ぐ拍車がかかった。指揮官と、戦いに最も意気盛んな民を捕らえれば、戦いを終える近道になると考えたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.4

4

Advenit itaque cum exercitu: et primo die curandis cibo militibus, ne ex itinere fatigatos cura belli incesseret, tempus dedit. Sequenti die duplici acie vallavit urbem, et tertio equestri ordine.

PL 15, 2078B

こうして彼は軍とともに到着し、初日は兵に食事を取らせるため、行軍で疲れた者を戦いの心配が襲うことのないよう、時間を与えた。翌日は二重の戦列で町を囲み、さらに三重目として騎兵の列で囲んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.5

5

Quod videntes Judaei inclusos se, et obsessos undique, nec ullum refugii locum, ipsa desperatione audaciam sumpsere. Nulla enim res promptiorem bello militem reddit, quam necessitas praeliandi, et praeruptum periculum.

PL 15, 2078B

これを見たユダヤ人は、自分たちが閉じ込められ、四方から包囲され、逃げ場もないと知って、まさにその絶望から大胆さを得た。戦う必要と、切り立った危険ほど、兵を戦いに意気盛んにするものはないからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.6

6

Urgebat Vespasianus jaculis, urgebat sagittis, missilibus quoque plurimi Judaeorum ultra muros progressi, destinata feriendi arte vulnerabantur: manebant tamen impavidi.

PL 15, 2078B

ウェスパシアヌスは投げ槍で攻め、矢で攻めた。また飛び道具によっても、城壁の外へ進み出たユダヤ人の多くが、狙いを定めた射撃の技で傷つけられた。それでも恐れずに踏みとどまった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.7

7

Tentabat omnia virtus Romana; et maxime ubi infirmiora adverterat murorum subsidia, illic majore incumbebat manu: Pudor hos, illos armabat spes ultima, ferro sibi aperire viam salutis desiderantes.

PL 15, 2078C

ローマの武勇はあらゆる手を尽くした。とくに城壁の守りの弱い所を見つけると、そこにいっそう大勢で攻めかかった。恥がローマ人を、最後の望みがユダヤ人を武装させた。ユダヤ人は剣で救いの道を開こうと望んでいたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.8

8

Gravia tolerabant Judaei, nec minora referebant tentamenta audaciae. Peritia a Romanis cum virtute, furor a Judaeis cum temeritate certabat. Fessis itaque tota die illis pro salute, istis pro triumpho dimicantibus, nox praelium solvit.

PL 15, 2078C

ユダヤ人は重い苦難に耐え、大胆な企てに劣らぬ試みで応じた。ローマ人の側では熟練が武勇とともに、ユダヤ人の側では猛り狂いが無謀とともに競い合った。こうして一日じゅう、疲れ果てた者たちが、一方は救いのために、他方は凱旋のために戦ううちに、夜が戦いを解いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.9

9

Sequenti quoque die et tertio quartoque consimiliter, et quinto praeliatum acriter: sed ut solet fieri in talibus praeliis, plura vulnera quam neces inferebantur, licet saepe et excursus a Judaeis et a Romanis tentarentur eruptiones: quos in iram accendebat pudor, eo quod victores Annibalis et Antiochi omniumque gentium, Judaicis praeliis immorabantur.

PL 15, 2078C

翌日も、三日目も四日目も同様で、五日目も激しく戦われた。しかし、こうした戦いにありがちなように、殺されるより傷つけられるほうが多かった。ユダヤ人からはしばしば出撃が、ローマ人からは突入が試みられた。ローマ人を怒りに燃え立たせたのは恥であった。ハンニバルとアンティオコス、あらゆる諸国民の勝者が、ユダヤ人の戦いに手間取っていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.10

10

Tanta erat Romanae virtutis constantia, ut non cito vincere pars victi aestimaretur: sed adversus naturam magis erant illis, quam in hostem certamina.

PL 15, 2078D

ローマの武勇の不屈さは非常なもので、素早く勝てないことが、敗北の一端と見なされるほどであった。だが彼らの戦いは、敵に対するよりも、むしろ自然に対するものであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.11

11

Nam civitas praeruptis undique prope erat interclusa rupibus, non vallo et fossa, ut aliae urbes, sed profundis erat circumvallata praecipitiis, quae nec visus hominum comprehenderet, nec usus investigaret, et horror sollicitius intuentem magis magisque involveret: tantum ab aquilone in montis defectu unus ad urbem accessus, arduo tamen ascensu patebat.

PL 15, 2078D

実に、町は四方をほとんど切り立った岩に閉ざされており、他の町のように防柵と壕でなく、深い断崖に取り巻かれていた。それは人の目も測りきれず、人の経験も探りきれず、恐怖が、気にかけて見る者をますます包み込むのであった。ただ北からだけ、山が尽きる所に、町への道がひとつあり、険しい上りではあったが開かれていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.12

12

Quem Josephus muro interclusit, propugnatoribus sepsit, ut inter murum inferiorem et urbem superiorem periculosa eruptio fieret obsidentibus, et intuenti esset inaestimabilis cognitio superiorum.

PL 15, 2079A

ヨセフスはその道を城壁で閉ざし、守備兵で囲んだ。そのため、下の城壁と上の町のあいだで、包囲する者の突破は危険なものとなり、見上げる者には、上方のことは見積もりえぬものとなった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.9.13

13

Civitas enim ipsa in montis supercilio sita, in circuitu finitimorum montium velut quodam naturali vallo circumdabatur septo genitali abscondita, ut nemo prius illic urbem esse intelligat, quam in urbem ipsam fuerit ingressus.

PL 15, 2079A

町そのものは山の頂に位置し、周囲を、近隣の山々が自然の防柵のように取り巻いていた。生まれながらの囲いに隠されているので、町の中に入ってからでなければ、誰もそこに町があると気づかないほどであった。