偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XXXIX 第1巻 第XXXIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2007D · 18 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.1

1

Modo causa mihi, Hebraei cives, et utilis et fructuosa fuit Romam petendi, profecto ut de filiis meis Caesar judicaret: ne solus ego qui irascebar, cognoscerem, perrexi ad Caesarem: ut qui regnum reddiderat, de successore meo pronuntiaret.

PL 15, 2007D

「ヘブライ人の市民たちよ、さきごろ私がローマへ赴いたのは、有益で実り多い理由があってのことだった。まことに、息子たちのことをカエサルに裁いてもらうためである。怒っていた私ひとりが判断することのないよう、カエサルのもとへ赴いた。王国を返してくれた方が、私の後継者について判決を下すようにと。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.2

2

Adjecit beneficiis suis, ut quod difficile erat, prope amissos filios patri repraesentaret; fratribus quod supra regnum est, concordiam redderet.

PL 15, 2007D

「カエサルは自らの恩恵にさらに付け加えた。難しいことであるのに、ほとんど失われていた息子たちを父に取り戻し、兄弟たちに、王国にも勝る和合を返したのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.3

3

Redeo igitur ditior quam profectus sum: didici esse melior pater, quia didicerunt filii mei esse meliores liberi, Caesaris beneficio. Statuit enim, ut ex meo arbitrio penderet filiorum successio, ne praerogativa successionis superbiam gigneret.

PL 15, 2007D

「それゆえ私は、出発したときよりも豊かになって帰ってきた。私はよりよい父であることを学び、私の息子たちもまた、カエサルの恩恵により、よりよい子であることを学んだからである。カエサルは、息子たちの継承を私の裁量にかからせるよう定めた。継承の優先権が驕りを生まぬようにである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.4

4

Ipse mihi successorem darem, quem elegissem: eum scilicet qui meruisset: eum, qui patrem amplius honoravisset. Imitabor Caesarem; ipse enim absolvendo juniores filios meos, seniori filio pares fecit.

PL 15, 2008A

「私は自らに後継者を、私が選んだ者を与えるであろう。すなわち、それにふさわしい者を、父をより多く敬った者を。私はカエサルにならう。カエサル自身、年下の私の息子たちを赦すことで、年長の息子と同等にしたのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.5

5

Itaque simul tres liberos hodie reges constituo: illi aetas, istis nobilitas astipulatur: nec numerus moveat: magnitudo regni et pluribus abundat.

PL 15, 2008A

「そこで私は今日、三人の子を同時に王に立てる。一人には年齢が、他の二人には高貴な血筋が味方している。数に驚くには及ばぬ。王国の大きさは、より多くの者にも余りある。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.6

6

Arbiter primo sententiae meae Deus: deinde etiam vos accedite: quos Caesar conjunxit, constituit pater, vos honore congruo prosequimini, ut neque immoderatus neque infimus honor sit: aliud inflat, aliud exasperat.

PL 15, 2008A

「私の判断の判定者は、まず神である。次いで諸君も加われ。カエサルが結び合わせ、父が立てた者たちを、諸君はふさわしい栄誉をもって遇せよ。栄誉は過度であってもならず、低すぎてもならない。一方は人を驕らせ、他方は人を苛立たせるからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.7

7

Quod cuique portionis suae meritis suppetit, impartiatur. Non enim tantum quis delectat eum quem supra mensuram honorat, quantum laedit eum cui debitum negat. Et plerumque uterque eorum offenditur, ubi praelationis adulatio est. Sum certe omnibus pater.

PL 15, 2008A

「各人には、その分け前の功績に見合うものが与えられるように。実に、人は、度を越えて栄誉を与える相手を喜ばせるよりも、当然のものを拒む相手をいっそう深く傷つける。たいていの場合、重んじられることが追従に過ぎぬとき、両方の者が不快を覚える。私は確かに皆の父である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.8

8

Honor filiorum haud dubie patris gloria est. Si tamen supra modum quis liberos meos excolat, reus est mihi etiam pro liberis meis, quibus auctor prolapsionis est: Nimius enim cultus audaciae sumptus est. Numquid invideo liberis meis?

PL 15, 2008B

「息子たちの栄誉は、疑いなく父の栄光である。しかし、もし誰かが私の子らを度を越して持ち上げるなら、その者は、私の子らにとっても転落の張本人であるから、私に対して咎がある。過ぎた尊崇は、大胆さの糧である。私が自分の子らを妬むであろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.9

9

Absit: sed malo eos minus cum gratia posse, quam plurimum cum seditione. Quod enim superbiae vel rapinae est, cito labitur: quod gratiae, diu tenetur.

PL 15, 2008B

「断じてそうではない。ただ、子らが寵によって持つ力が小さくとも、内乱によって持つ力が最大であるよりはよいと思うのだ。驕りや略奪に属するものは、すみやかに滑り落ち、寵に属するものは、長く保たれるからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.10

10

Unde curae erit mihi, ut sponsores concordiae adjungam liberis meis parentes amicosque, quorum hortatu mutuae dilectionis affectum induant.

PL 15, 2008B

「そこで私は、私の子らに和合の保証人として、親族と友人を付けるよう配慮しよう。その勧めによって、子らが互いの愛の情を身につけるように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.11

11

Nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tum maxime assidua colloquia, et diuturnus usus pestem animis infundere solent, quo contagio quodammodo in mores cohabitantium cito transeat: etsi tranquillitas morum sit, tamen ut stagnum mite licet, ventis exagitantibus assurgere in aestus valet: ita bona natura improbis monitoribus fluctuat.

PL 15, 2008B

「実に、あらゆる悪しき言葉は聞く者の精神を容易に汚すが、とりわけ絶え間ない語らいと長い交わりは、毒を心に注ぎ込むのが常で、その感染はいわば、同居する者たちの習いへ速やかに移る。気質が穏やかであっても、静かな池が、風にかき乱されれば波立つことがあるように、よい本性も、邪な忠告者によって揺れ動く。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.12

12

Arbitror itaque quod in me unusquisque spem sui potissimam debet recondere; non enim quod accedit liberis meis, mihi deperit. Plus unusquisque tribunorum vel militum revereri debet patrem imperatorum.

PL 15, 2008C

「それゆえ私は思う、誰もが自分の最大の望みを私のうちに蓄えるべきだ。私の子らに降りかかることは、私から失われることではないのだから。千人隊長たちも兵士たちも、各人が、将軍たちの父をいっそう敬うべきである〔imperatores は王に立てられた息子たちを指すらしい〕。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.13

13

Ego, ego sum, qui mercedem universis rependam, pro his etiam quae filiis meis detuleritis. Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat.

PL 15, 2008C

「私だ、この私こそが、皆に報いを返す者である。諸君が私の息子たちに捧げたものについてもである。正しい熱意を認めれば、私は行いをもって報いよう。悪意はそれにふさわしい代価を受け取り、追従すべしと思い定めた相手からも、実りを失うであろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.14

14

Vos autem boni filii, considerate primum naturae religionem, cujus gratia et bestias ligat, quae etiam feras cogit in amorem necessitudinis: manet inter indomitas pecudes mutuus amor, et periculis propriis redimunt suos belluae.

PL 15, 2008D

「諸君、善き子らよ、まず自然の敬虔を考えよ。そのゆえに獣さえも結ばれ、猛々しい野獣をも親密な絆の愛へ向かわせる。飼い慣らされぬ家畜の間にも相互の愛は保たれ、猛獣すら、自らの危険を冒して仲間を贖う。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.15

15

Reveremini etiam Caesarem, qui vos ex inimicis amicos fecerit. Tertio me ipsum, qui rogare malo, cum possim jubere: manete fratres, nolite exurere quod generati estis.

PL 15, 2008D

「カエサルをも敬え。カエサルは諸君を、敵から友としたのである。第三に、命じることもできるのに、願うことを好むこの私を敬え。兄弟のままであれ。生まれ出たその絆を焼き尽くすな。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.16

16

Do vobis vestem et cultum imperialem: sed pretiosius est, quod suadeo, vestri amoris intemetum signaculum. Si pietas maneat, regnum delectat: si desit gratia, vile imperium est et plerumque noxium.

PL 15, 2008D

「私は諸君に、帝王の衣と装いを与える。だが私が勧めることのほうが、いっそう貴い。諸君の愛の、汚れなき〔底本は intemetum。intemeratum と読む〕印である。情が保たれるなら、王位は喜びとなる。寵が欠けるなら、支配は卑しく、しばしば有害でさえある。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.17

17

Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem. Si patrem dilexeritis, jus sequetur: mei tamen amorem in vobis probate: omnibus quibus delectare regnum solet, ut principes potiemini.

PL 15, 2009A

「それゆえ、諸君を試すあいだ、当面、諸君が持つのは王国ではなく、王国の栄誉である。諸君が父を愛するなら、権利はあとに続く。だが私への愛を、諸君のうちで証せよ。王位が人を喜ばせるいっさいのものを、諸君は首領として手にするであろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.39.18

18

Onera imperii et moles negotiorum me solum, et si nolim, manebunt. Et ideo vobis prodest mea velle: quia ego quae vestra sunt, et volo et mea arbitror. His dictis osculatus est filios, ut eos uno osculo charitatis invicem sibi necteret. Quo facto conventum dimisit.

PL 15, 2009A

「支配の重荷と事務の重さは、私ひとりに、望まなくとも残るであろう。だから私が望むことは、諸君の利益になる。私は、諸君のものを望み、また私のものと思っているからである。」こう言って息子たちに口づけし、愛の一つの口づけで互いを結びつけようとした。こうして彼は集会を解散させた。