De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.1
Sequenti nocte accidit ut tres turres quas Titus attolli jusserat supra aggerem, quo Judaeos vel ex aequo vel ex superiore spiculis figeret: subito nulla vi hostium ruerent.
PL 15, 2142C翌夜、ティトゥスが土塁の上に築かせた三つの塔——ユダヤ人を同じ高さから、あるいは上から投げ槍で射抜くためのもの——が、敵の力によらず、突然崩れ落ちた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.2
Quo sonitu Romanorum exercitus omnis turbatur, ea opinione quod ab hoste destructos aggeres, succisas turres arbitrarentur, quae ruentes ingentem late stragem dedissent.
PL 15, 2142Cその轟きにローマ軍はみな動揺した。敵に土塁を崩され、塔の根を断たれたと思い込み、その崩れ落ちが広く大きな死傷をもたらしたと考えたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.3
Ac pene admissum erat facinus miserabile ut victores incertis per noctem hostibus fuga cederent, nisi quod tenebrae ruinaque ipsa, excito pulvere prospectum adimerent, ut quo fugerent incertum haberent.
PL 15, 2142D勝者が、夜のさなか、敵の所在も定かでないままに逃げ退くという哀れな所業が、危うく犯されるところであった。ただ、闇と崩落そのものが、巻き上げた塵によって視界を奪ったので、どこへ逃げればよいか分からなかったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.4
Quaerebat unusquisque de proximo quid accidisset, nec cognoscere veri poterat fidem, quia similiter ab omnibus ejusmodi casus ignorabatur, donec Caesar rebus compertis, insinuare praeciperet id quod acciderat, casus repentini, non ullius hostilis fuisse irruptionis.
PL 15, 2142D各人は隣の者に何が起こったかを尋ねたが、真相を知りえなかった。皆が同様に、この種の災難を知らなかったからである。ついにカエサルは事情を知り、起こったことは突発の事故であって、いかなる敵の侵入でもなかったと周知させるよう命じた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.5
Sic sedatus pavor, expugnandae urbis subsidium omne in viribus locatum. Nam cum altissima murorum essent, et pleraque ferro aut aere operta, atque ipsa altitudine hostes a jaculis defenderentur, Romani admovere arietum machinas, quorum ictu frequenti muri valida laxabantur: inniti levioribus spiculis coepere et sagittis, ut propugnantes averterent, impedimenta prohibentium detorquerent.
PL 15, 2143Aこうして恐慌は収まり、町を攻め落とすための頼みはすべて力に置かれた。城壁は極めて高く、その多くが鉄や青銅で覆われ、その高さそのものによって敵が投げ槍から守られていたので、ローマ軍は破城槌の機械を押し寄せた。その頻繁な打撃で、城壁の堅固な部分は緩んでいった。彼らはまた、より軽い槍と矢に頼り始めた。守る者たちを後退させ、妨げる者たちの邪魔をそらすためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.6
Sic paulatim quatientibus murus cedebat: unde majorem ipsum arietem, excisorem urbium Judaei appellaverunt. Soluta itaque murorum parte, dereliquere Judaei muri ipsius propugnacula, securi, quod duos alios muros interiores haberent, et concessere ad murum secundum.
PL 15, 2143Aこうして打ち揺さぶられて、城壁は少しずつ崩れた。そのためユダヤ人は、いちばん大きな破城槌を「町々を切り崩すもの」と呼んだ。城壁の一部が崩れると、ユダヤ人はその城壁の防塁を捨て、内側にまだ二つの城壁があるので安心して、第二の城壁へ退いた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.11.7
Illis fugientibus, Romani ingredientes per cava muri, portas aperuere: sic intromissus omnis exercitus, pene diruit murum exteriorem, ne bellantibus esset impedimento: aut si res adversae forent, claustrum refugientibus.
PL 15, 2143A彼らが逃げると、ローマ軍は城壁の穴から入り、門を開けた。こうして全軍が引き入れられ、外の城壁をほとんど取り壊した。戦う者の妨げにならないように、また形勢が不利になったときに、退く者の閉じ込めの場とならないようにである。