偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XX 第5巻 第XX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2159A · 16 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.1

1

Cedente itaque Antiochi regis Comageni filio, et cognoscente non quod formidinis, sed cautionis esset Romani exercitus perpensa moderatio, ut aggeribus et vineis, arietibus quoque et caeteris machinamentis murum adorirentur, exstruebantur aggeres per numeros opere diviso: praecipui quatuor insurrexerant, ex quibus unus e regione munitionis (cui nomen Antonia) per mediam ductus erat piscinam, quam Struthiam vocabant.

PL 15, 2159A

こうしてコンマゲネ王アンティオコスの子が退き、ローマ軍の慎重な熟慮が、臆病からではなく用心から出たものだと悟ったので、土塁と防御小屋、また破城槌とその他の機械で城壁を攻めることになり、部隊ごとに作業を分けて土塁が築かれた。主な四つが立ち上がり、そのうち一つは砦(その名はアントニア)の側から、ストルティアと呼ばれる池の真ん中を通して築かれていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.2

2

Hunc aggerem quintus numerus triginta cubitorum in altitudinem fecerat, juxta Joannis sepulcrum.

PL 15, 2159B

この土塁を、第五の部隊が、ヨハネの墓のそばで、高さ30キュビトにまで仕上げていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.3

3

Quibus e diverso Joannes princeps seditionum cuniculum suffodit; et Romanorum opera suspendit: ignorantibus his, qui latenti cuniculo Judaei machinati forent, quia fulturis tabularum materia aeque subjecta, superiora cuniculorum suspenderant, fraus omnis latebat.

PL 15, 2159B

これに対して、内乱の首領ヨハネが向かい側から坑道を掘り、ローマ人の工事を宙に浮かせた。ユダヤ人が隠れた坑道で何を企てたかを彼らは知らず、板の支柱の材が同じように下に置かれて坑道の上部を支えていたので、策略はすべて隠れていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.4

4

Itaque ubi opportunitas visa, ignem apposuere, qui adultus sulphure et pice, quibus illita erat materies quae fulturam cuniculo dabat, ligna omnia facile consumpsit incendium, subjectorum ruina secuta est.

PL 15, 2159B

そこで好機と見ると、火を点けた。坑道の支えとなる材木に硫黄と松脂が塗ってあったので火は勢いを増し、その火事はすべての木をたやすく焼き尽くし、下に置かれていたものの崩落が続いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.5

5

Itaque Romanorum opera subito lapsa, sonitum ingentem dedere. Pulvere itaque et fumo repleta omnia, plurimum tenebrarum obduxerant, majoremque terrorem induxerat latens causa.

PL 15, 2159C

こうしてローマ人の工事は突然崩れ落ち、巨大な音を立てた。埃と煙がすべてを満たして濃い闇を引き、隠れた原因がいっそう大きな恐怖をもたらした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.6

6

Deinde ubi consumptis alimentis caeteris quibus primo opertus erat, liber postea ignis erupit, dolum prodidit, et Romanis ad praesens quidem formido periculi diminuta, sed evacuati laboris grave successit taedium; simul quod insultabant Judaei, non mediocris angebat pudor: et in reliquum parandae expugnationis spes refrixit.

PL 15, 2159C

そののち、最初に火を覆っていたほかの材が燃え尽きると、火は自由になって噴き出し、策略を露わにした。ローマ人にとって、さしあたり危険への恐れは薄らいだが、労苦が空しく失われたことへの重い嫌気が続いた。同時にユダヤ人が嘲るので、並々ならぬ恥が彼らを苛んだ。そして攻略の備えをこれから整える望みは冷えてしまった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.7

7

At in parte alia biduo post, cum jam murus ariete quateretur, Teptheus de Galilaea, Magassalus, et Jabenus, et Agyras direptis facibus in machinamenta muralia prosiluerunt. Nihil his viris audacius, nihil terribilius eo bello ex urbe in hostem processit.

PL 15, 2159C

しかし別の側で、二日後、すでに城壁が破城槌で揺さぶられていたとき、ガリラヤのテプテウス、マガッサルス、ヤベヌス、アギュラスが松明を奪い取って、城壁攻めの機械に躍りかかった〔以上の名は底本の綴りのまま音写した〕。この男たちより大胆な者はなく、あの戦いで町から敵に向かって出た者のうち、これほど恐ろしい者はなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.8

8

In medium namque hostium proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt, sed tanquam familiarium suorum consortiis immorati, non ante remeandum putarunt, cum undique in eos pila, sagittae, spicula jacerentur, quam subjectis ignibus adolerent obsidialium instrumenta machinarum.

PL 15, 2159D

敵の真ん中に突進して恐れず、ためらわず、まるで親しい者たちの仲間の中に留まるかのようであった。四方から彼らに投げ槍、矢、飛び道具が浴びせられても、攻囲の機械の道具に下から火を点けて燃やすまでは、引き返すべきでないと考えたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.9

9

Concursus ingens Romani exercitus, ut incendium restingueretur: Judaeorum quoque clamor et studium quo subtexerent impedimenta, Romanis ne subveniretur. Illi arietes properabant flammis subducere: isti adhuc spargebant incendia.

PL 15, 2159D

ローマ軍は火を消そうと大挙して集まった。ユダヤ人も叫び声をあげ、ローマ人が救援に駆けつけられぬよう妨げを〔重ねる〕ことに力を尽くした。一方は破城槌を炎から引き離そうと急ぎ、他方はなお火を撒き散らしていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.10

10

Unde comprehensis omnibus quae uri poterant, Romanos flammae circumvallaverant, nisi mature consuluissent. Instabant enim acriter Judaei, atque hoc ipso quod in ea parte conatus irritos non habuerant, successus audaciam alebat.

PL 15, 2160A

こうして、焼けうるものすべてに火が回り、もしローマ人が早く手を打たなかったなら、炎は彼らを取り囲んでいたであろう。ユダヤ人は激しく迫っていたからで、その方面で企てが空しくならなかったまさにそのことが、成功が大胆さを育てたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.11

11

Denique non contenti jam munimentis muralibus, ultra progrediebantur, atque ipsas Romanorum incessebant custodias, et ad castellum in quo praetendebant Romani ultro eversum, perrexerant.

PL 15, 2160A

実に、もはや城壁の防備に満足せず、さらに先へ進み、ローマ人の見張りそのものに襲いかかり、ローマ人が前面に陣取っていた砦まで押し寄せて、これを自ら進んで倒しさえした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.12

12

Et nisi Romani nominis gloria et militiae vetus disciplina, quae munia hujusmodi deserere gravioris poenae arceret formidine, furentibus repugnavisset, expugnatores urbium ipsi propriis cesserant munitionibus.

PL 15, 2160A

もしローマの名の栄光と、この種の務めを捨てることをいっそう重い刑罰への恐れで禁じた軍務の古い規律とが、荒れ狂う者たちに立ちはだからなかったなら、町の攻略者たちが自分の防備から退いていたであろう。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.13

13

Versa itaque species belli, et usus obsidionis: catapultis, et velocioris generis jaculis sese defensabant Romani, ut Judaeos repellerent, quo ipsis ante genere resistebatur.

PL 15, 2160A

こうして戦いの様相と攻囲の用い方が逆転した。ローマ人は投石機と、より速い種類の飛び道具で身を守り、ユダヤ人を押し返した。以前にはその種のもので自分たちが抵抗されていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.14

14

Inter quae Titus advenit, clamore excitus, et accersitus ad remedium; Romanis continuo vires additae praesente Caesare, et pudor aluit audaciam: Clamante Tito grave Romani nominis opprobrium, si versa vice suos amitterent, quibus jam hostium muri qui diruerentur, defecerant: diffidentes Judaeos munitionibus, sola niti temeritate: starent tantummodo Romani, victoriam non defuturam.

PL 15, 2160B

そのさなかにティトゥスが、叫び声に呼び起こされ、助けのために呼び寄せられて到着した。カエサルが居合わせたので、ローマ人にはたちまち力が加わり、恥が大胆さを育てた。ティトゥスは叫んだ。ローマの名にとって重大な恥辱である、もし立場が逆転して、もはや打ち倒すべき敵の城壁を欠くに至った者たちが、自分のもの〔自陣の砦〕を失うなら〔quibus jam hostium muri qui diruerentur, defecerant の意は定かでない。攻城の工事を失って崩すべき城壁に手が届かなくなった者たちが、逆に自陣を失う、と取った〕。ユダヤ人は防備に頼れず、無謀だけを頼りにしている。ローマ人はただ踏みとどまれ、勝利は欠けることがない、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.15

15

Itaque hortando pariter ac praeliando Titus statuit suos, avertit Judaeos, qui non solum animis ad mortem parati, sed ipso nisu corporis ingruebant, ut Romanos gradu moverent.

PL 15, 2160B

こうしてティトゥスは、励ますと同時に戦うことで、味方を立ち直らせ、ユダヤ人を撃退した。彼らは心が死に備えているだけでなく、体の勢いそのものでも、ローマ人を持ち場から押しのけようと襲いかかっていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.20.16

16

Nec mediocre fuit periculum Caesaris inter confusa omnia, cum ab hoste socius non discerneretur: inter quae Titus in medio versabatur: audax juventa, et gloriae cupiditate ad praeliandum acrior, quo celerius victoria consummaretur, in secundis triumphi ponens curam salutis.

PL 15, 2160B

すべてが混乱し、敵と味方の区別もつかぬなかで、カエサルの危険も並々ではなかった。そのさなかにティトゥスは真ん中にいた。若さゆえに大胆で、栄光への欲のために戦いにいっそう激しく、勝利をより早く成し遂げるために、身の安全への配慮を凱旋の次に置いていた。