偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XXVII 第5巻 第XXVII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2172A · 30 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.1

1

Omnium rerum exitus plus negotii, quam principia habere, nulli incognitum est, fortissimi commilitones, quia consummatio suscepti muneris majorem quaerit laborem: siquidem toto libera mari currit navis, etsi non semper a puppe ventorum aspirent flamina, gubernator tamen obliquat velorum sinus, et sine refragio scinditur fretum.

PL 15, 2172A

「あらゆる事柄において、終わりは始まりより多くの労苦を要する、これは誰も知らぬことではない、いと勇敢なる戦友諸君よ。企てた務めを成し遂げるには、より大きな労苦が求められるからだ。実際、船は海の全域を自由に走り、風がつねに艫から吹くとは限らなくとも、舵取りは帆のふくらみを斜めに構え、波は妨げもなく切り裂かれる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.2

2

Sed ubi ad portum venitur, opportuna aurarum temperies necessaria est, et angusto ingressus navium coercetur limite. Major itaque periculi cura, ubi spes propinqua; aedificantibus quoque plana exordia fundamentorum, sed ardua celsorum opera fastigiorum.

PL 15, 2172A

「だが港に着くとなると、ほどよい風の加減が必要であり、船の入り口は狭い限界に締めつけられる。それゆえ、望みが近づくところでは、危険への気遣いはいっそう大きい。建てる者にとっても、土台の始まりは平らだが、高い棟の仕事は険しい。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.3

3

Et plerumque in ipso operis claudendi fine, mercedis suae munere defraudatur miserandus faber, aut culminis lapsu obrutus, aut instabili deceptus vestigio, ut ad inferiora decidat.

PL 15, 2172A

「そしてしばしば、仕事を閉じるまさに終わりに、哀れな職人は報いの賜物を奪われる。屋根の崩れに埋もれるか、足場の不確かさに欺かれて、下へ落ちるからだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.4

4

De agricola quid dicam, cui procinctus laboriosior messis quam segetis, vindemiae quam putationis: et adultis fructibus graviora semper metuenda pericula?

PL 15, 2172B

「農夫についてはどうか。収穫の備えは種まきよりも骨が折れ、ブドウの収穫は剪定よりも骨が折れる。実った果実には、つねにいっそう重い危険を恐れねばならない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.5

5

Nihil ergo novum, si adhuc nos in ipso portu consummandi cursus periculum manet: quia per angustiora viarum scandendum est ad Antoniam: quo dejectis inde adversariis, superiorem occupantes locum, ac supra verticem locati hostium, ipsos quodammodo anhelitus eorum intercludamus.

PL 15, 2172B

「それゆえ、我々が航路を成し遂げようとするまさにその港で、なお危険が待っているのは、少しも新しいことではない。より狭い道を通ってアントニアへ登らねばならぬのだ。そこから敵を叩き落とし、上の場所を占めて、敵の頭上に陣取れば、彼らの息そのものを、いわば塞いでしまえる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.6

6

Sed difficile hoc nobis videtur, commilitones, quasi vero ad ludum, non ad bellum convenimus: in quo aut vincendum, aut moriendum sit viris.

PL 15, 2172B

「だが戦友たちよ、我々にはそれが難しく思えるのか。まるで遊戯のために集まったかのように。しかし我々が集まったのは戦いのためだ。戦いでは、男は勝つか、死ぬかのどちらかである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.7

7

Tunc ergo debueratis excusare, quando ad praelium veniebatis, ut vindicaretis cladem Romani exercitus, et maculatae militiae probrum dilueretis. Si Neronis tempore ulciscendam injuriam Romani nominis aestimabatis, quid vos decet velle Vespasiano imperatore?

PL 15, 2172B

「それなら、辞退すべきだったのは、戦いに来たときだ。ローマ軍の敗北に報い、汚された軍務の恥をすすぐために来たのだから。ネロの世に、ローマの名に加えられた侮辱を晴らさねばと考えていたのなら、ウェスパシアヌスが皇帝である今、諸君は何を望むのがふさわしいのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.8

8

Lavemus superioris imperii notam, ne nostro adhaereat: quam Nero quidem remoturus per Vespasianum aestimabatur, Vespasianus per Titum in se transfuderit, nisi vicerimus: exsequenda nobis tantummodo supplementa victoriae pater reliquit: quo fusis in cassum tantis laboribus, dedecores inultique referemus gradum, victoriam derelinquentes? quasi non levius crimen sit de militia decedere, quam victoriam deserere: illud enim formidinis, hoc proditionis est.

PL 15, 2172C

「先の治世の汚名を洗い流そう。それが我々に付かぬように。ネロはそれをウェスパシアヌスによって取り除くと思われていたが、我々が勝たなければ、ウェスパシアヌスはティトゥスによってそれを自らに注ぎ移すことになる。父が我々に残したのは、勝利の仕上げを遂げることだけだ。これほどの労苦をむなしく注いだうえで、不名誉に、報復も果たさず、勝利を捨てて歩みを退くのか。軍務から去ることは、勝利を見捨てることよりも軽い罪ではないかのように。前者は臆病の咎であり、後者は裏切りである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.9

9

Sed periculosum putatis in hostem descendere, et murum armis circumsonare: quasi vero muliebria de nobis, et non virilia opera ipsa natura expetat, quae nobis ideo vitalem infudit spiritum, ut eum pro gloria libenter refundamus.

PL 15, 2172C

「だが諸君は、敵のなかへ降りてゆき、城壁を武器の響きで取り巻くのは危険だと思っている。まるで自然そのものが、我々に女の仕事を求めていて、男の仕事を求めていないかのように。自然が我々に命の息を注いだのは、栄光のために進んでそれを注ぎ返すためなのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.10

10

Ad quae igitur, nisi ad maxima quaeque a duce suo bellator adhortandus est? Nam usitati operis adhortatio, non solum conventis, sed etiam convenientibus affert pudorem, ut exigas, quod sponte debetur: id enim de se militem praestare oportet.

PL 15, 2172D

「では、最大の事柄のためでなくて何のために、兵士は自らの将軍に励まされねばならないのか。ありふれた仕事への励ましは、励まされる者だけでなく、励ます者にも恥を与える。進んで負うべきものを、取り立てねばならなくなるからだ。そのことは兵士が自ら果たすべきである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.11

11

Et tamen quid immoderatum a vobis exigo? Nonne praestat mori per virtutem, quam vivere ad ignominiam?

PL 15, 2172D

「それに、私が諸君に求めるのは、何が度を越しているのか。武勇によって死ぬほうが、恥辱のなかで生きるよりもよいではないか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.12

12

In medias Romanorum acies frequenter Judaeus excurrit, ac sese hostilibus cuneis impavidus infundit, non ad spem victoriae, sed ad indicium fortitudinis, et ostentationem gloriae?

PL 15, 2173A

「ローマの戦列のただ中へ、ユダヤ人はしばしば走り出て、敵の楔形の陣へ恐れもなく身を注ぎ込むではないか。勝利を望んでではなく、勇気のしるしとして、栄光の誇示として。〔疑問の語を欠く。前文を受けて「ではないか」と取った〕」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.13

13

Vos, quibus terra et mari nemo impune adhuc restitit, quibus non est novum vincere, et crimen non vicisse, cum tanta habeatis vincendi suffragia, nec semel quidem proripuisse in hostem gradum non pudet? sed armatos otium tenere, et procinctu positos, feriatis animis exspectare, ut fames pro nobis dimicet, atque inedia potius sua, quam nostris fusi gladiis, in opprobium nobis erubescendos vertant trumphos?

PL 15, 2173A

「陸でも海でも、いまだ誰も無事には抗えなかった諸君、勝つことが新しくなく、勝たなかったことが咎となる諸君、これほど勝利を得る後ろ盾を持ちながら、敵のほうへ一度も歩を進めなかったことを恥じないのか。武装したままで暇を決め込み、出陣の備えをして待ち、気を緩めて、飢えが我々に代わって戦うのを待ち、我々の剣ではなく彼ら自身の飢えによって打ち倒された敵が、我々の凱旋式〔底本は trumphos。triumphos と読む〕を恥ずべき侮辱〔底本は opprobium。opprobrium と読む〕に変えるのを待つとは。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.14

14

Non pudet, inquam, strenui commilitones, universarum victores gentium, nihil de armis sperare, nihil de viribus, sed de sola obsidione, et operiri quando hostis morbo consenescat, atque in suo moriatur lectulo?

PL 15, 2173A

「恥じないのか、と私は言う、勇ましき戦友たち、すべての諸国民の勝者よ。武器にも、力にも何の望みも置かず、ただ攻囲だけに頼り、敵が病で老い衰え、自分の寝床で死ぬのを待つとは。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.15

15

Et quae potest esse sine bello victoria? omnia sunt repleta cadaveribus, deformes exuviae jacent, exsangues reliquiae defunctorum, nisi quos ipsi inter se suis manibus trucidaverunt. Quid timemus eos, quos jam fames, ignis, latrocinium, seditio exstinxit?

PL 15, 2173B

「戦いなくして、どんな勝利があり得るのか。すべてが死体で満ち、醜い残骸が横たわり、血の気の失せた死者の遺骸がある。彼らが自らの手で互いに殺し合った者たちは別としてもである〔nisi quos … trucidaverunt の係りは定かでない。飢えで死んだ者の遺骸を言い、内輪の殺し合いの死者は別にして、と取った〕。飢え、火、盗賊の跳梁、内乱がすでに滅ぼした者たちを、我々は何ゆえ恐れるのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.16

16

Quid destituimus divina beneficia? Cujus enim nisi Dei nutu in sua collisi arma sunt? Destituti quoque subsidiis alimentorum, nec ullus domestici finis furoris.

PL 15, 2173B

「なぜ我々は、神の賜物を見捨てるのか。神の意向によるのでなければ、いったい誰の意向によって、彼らは自分たちの武器でぶつかり合ったのか。糧食の備えも尽き、内輪の狂乱にも終わりがない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.17

17

Vereor ne jam et religionum videamur rebelles, qui et nostris, et suis religionibus infidos tam diu reservamus. Verum esto, sit atrox bellum et formidolosum. Quid enim vos belli demulceo facilitate? Sit victoria incerta, certum periculum.

PL 15, 2173B

「私は恐れる。我々が、宗教にも背く者と見えはしまいか。我々自身の宗教にも彼ら自身の宗教にも不実な者たちを、こんなに長く生かしておくのだから。いや、よい。戦いは苛烈で恐ろしいとしよう。私は何ゆえ、戦いの容易さで諸君をなだめようとするのか。勝利は不確かで、危険は確かだとしよう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.18

18

Nonne apud eos mihi sermo est, qui humana prudentia noverint, in periculis promptiorem esse omnium animantium fortitudinem, quam in remissioribus contentionibus? Ferae ipsae cum se circumvallatas armis viderint majore in eos impetu ruunt, ut vi sibi aperiant iter.

PL 15, 2173B

「私が話しているのは、人間の思慮によって知っている者たちに対してではないか。あらゆる生き物の勇気は、緩やかな争いよりも、危険のなかでいっそう素早いのだと。野獣でさえ、武器に取り囲まれたと見れば、より大きな勢いでそれらへ突進し、力ずくで道を開こうとする。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.19

19

Et atrociora serpens latibulis excussus, infundit venena. Sunt etiam, quae natura innoxia, in periculis tamen suis ad nocendum fortiora sunt. Habent cervi sua arma, si quis se obvium ferat, et mortem cornibus repellunt. Habent et laesae apiculae suos morsus.

PL 15, 2173C

「蛇も、隠れ場から追い出されれば、いっそう凄まじく毒を注ぐ。生まれつき害のない生き物も、自分の危うさに際しては、害をなす力がいっそう強くなる。シカにはシカの武器があり、誰かが立ち向かえば、角で死を押し返す。傷つけられたミツバチにも、咬みつきがある。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.20

20

Quid autem de viris bellatoribus apud Romanos loquar? cum Leonides ille Lacedaemone genitus, praeliaturus adversus innumerabilem Persarum exercitum, dixerit: Prandeamus in terris, apud inferos coenaturi.

PL 15, 2173C

「ローマ人のもとの戦士について、何を語ろうか。ラケダイモンに生まれたあのレオニダスは、数えきれぬペルシア人の軍と戦おうとしたとき、こう言ったではないか。『地上で昼食をとろう、冥界で夕食をとる者として。』」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.21

21

Tantum valuit apud Graecos hic sermo, ut non solum de trecentis illis Lacedaemoniis viris quibus ipse praeerat, se nemo subtraxerit, praeter unum tantum, quem superstitem postea nullus recepit: sed etiam de caeteris qui simul ad bellandum processerant, nisi quos Leonides tanto degeneres bello repudiavit.

PL 15, 2173C

「この言葉はギリシア人のあいだで大きな力を持った。彼が率いたあの三百人のラケダイモンの男たちのうち、ただ一人を除いて誰も身を引かなかった。その一人は、のちに生き残っても、誰にも受け入れられなかった。だがそれだけでなく、ともに戦いに出た他の者たちからも、誰も身を引かなかった。ただしレオニダスが、これほどの戦いにふさわしくないとして退けた者は別である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.22

22

Quid de Romanorum integris legionibus loquar? quos Cato Romanae assertor facundiae, et veritatis sincerus interpres, asseruit cum exsultatione ad bellum processisse: sed quo se redituros arbitrarentur, universosque libenter procubuisse, ne mutarent sententiam.

PL 15, 2173D

「ローマの無傷の軍団について、何を語ろうか。ローマの弁舌の擁護者、真実の誠実な解き明かし手であるカトーは、彼らが喜び勇んで戦いに進み出たと断言した。ただし、どこかへ帰れるとは考えず〔底本は quo se redituros arbitrarentur。本文が崩れているらしく、「帰れるとは考えず」と解した〕、全員が進んで倒れ伏した。考えを変えないためである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.23

23

Beati quorum nemo suis hostium victoriam fuga annuntiavit. De trecentis tamen Lacedaemoniis vir unus subterfugit: illi in angustiis praeliabantur, ne circumvenirentur.

PL 15, 2173D

「幸いなるかな、逃げて敵の勝利を味方に告げた者が一人もいなかった者たちは。三百人のラケダイモン人からは、確かに一人が逃げ去った。だが彼らは、包囲されぬよう隘路で戦っていたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.24

24

De Romanis legionibus nullus vitam elegit, sed omnes mortis haereditatem, quorum vos posteri estis: si contemptu periculorum, quasi gloriosa indoles, virtutis prosapiam non abnuatis.

PL 15, 2174A

「ローマの軍団からは、誰も命を選ばず、全員が死の遺産を選んだ。諸君はその子孫である。もし諸君が、栄えある気質として、危険を侮る心によって、武勇の血筋を否まぬならばだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.25

25

Quis enim fortium virorum esse se mortalem non noverit, omnibusque positum finem vivendi? Quanto igitur melius patriae impendere, quod naturae debeas, et necessitatem commutare gloria: nec anhelae senectutis suspiriis obnoxiam vitam dejicere, nec ferventis aegritudinis casus reformidare, cum depositis aevo quotidiana fastidia sint?

PL 15, 2174A

「勇敢な男のうち、誰が自分は死ぬ身であり、すべての者に生の終わりが定められていると知らぬだろうか。ならば、自然に負うているものを祖国のために費やし、必然を栄光に取り替えるほうが、どれほどよいか。息も絶え絶えの老いの嘆息に服した命を投げ出すことも、燃えるような病の災難を恐れることもなく、老いて身を横たえた者には毎日が倦怠であるというのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.26

26

Illorum autem, qui languore marcescunt, deficientibus viribus pariter ac sensibus, ut multorum opinio habet, animae simul cum corpore sepulcro adjudicentur.

PL 15, 2174A

「ところで、病に衰えて萎れる者たちは、力も感覚も同時に尽き、多くの人の考えでは、魂も体と一緒に墓に帰せられる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.27

27

At vero bellatorum et strenuissimorum virorum, qui se pro patria, pro liberis, pro religione morti devoverint animas de vinculis corporis hujus ferro absolutas nulli dubium, quin purum illud aethereum elementum stellarum lumine refulgens, in coelestibus suscipiat habitaculis, hospitio quodam supernae quietis: in terris quoque remanere, insigne aliquod est gratiae vel injuriae, ut et languore commaceratos oblivio abscondat: et adversum pectus in hostem ferentes, si mors convenerit, sequatur gloria.

PL 15, 2174A

「だが、祖国のため、子らのため、宗教のために死に身を捧げた、戦士たちと、もっとも勇敢な男たちの魂は、剣によってこの体の枷から解き放たれる。あの清らかな、星の光に輝く天のものが、天上の住まいに迎え入れ、天の安らぎのもてなしのように受け入れることは、誰にも疑いがない。また、地上にもまた、誉れか辱めかの何らかの印が残る。病にやつれた者は忘却が覆い隠し、胸を敵へ向ける者には、死が訪れたなら、栄光が続くのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.28

28

Ad haec vos invito praemia, commilitones, ut in hostem pergamus, quem clausum tenemus: ascendamus in murum per ruinam muri validioris, quae nobis velut quemdam aggerem praestat, et aequatur muro inferiori.

PL 15, 2174B

「戦友たちよ、これらの報賞に、私は諸君を招く。敵に向かって進もう、我々が閉じ込めているその敵に。より堅固な城壁の崩れを通って城壁に登ろう。それは我々にいわば土塁のようなものを与え、低いほうの城壁と高さが等しくなっている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.29

29

Quisquis virtutis vexillum praeferens, primus in murum ascenderit, vel secundus, vel tertius, vel pluribus comes; haudquaquam mihi non donatus opimo abibit munere: etsi nulla major remuneratio quam fortitudinis gloria, quae plerumque est tutior.

PL 15, 2174B

「武勇の旗印を掲げて、最初に城壁に登る者、あるいは二番目、三番目、あるいはさらに多くの者の仲間となる者は、豊かな賜物を受けずに去ることは決してない。もっとも、勇気の栄光にまさる報賞はなく、それはしばしばいっそう安全である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.27.30

30

Nam ubi primum animis et viribus confidentissimus quis ascenderit, fugient qui resistebant aut ad inferiora se conferent, aut latibulis abscondent: ita quod maximo nunc periculo sit, si in inferioribus quaerimus; sine labore magno sequetur, ut dejectis hostibus bellum conficiatur.

PL 15, 2174C

「心も力も最も自信に満ちた者が最初に登れば、抵抗していた者たちは逃げて下へ移るか、隠れ場に身を潜めるだろう。今、我々が下で敵を探すなら最大の危険となるが、敵が叩き落とされれば、さしたる労苦もなく戦いは終わるだろう。」