偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XLVIII 第5巻 第XLVIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2196B · 4 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.48.1

1

Denique et Jesus unus ex sacerdotibus, Thebuti filius se dedidit, et vasa sacerdotalium ministeriorum, lucernas duas, mensas, crateras, phialas et omnia vasa aurea, sed et peripetasmata, et indumenta principum sacerdotii, cum lapidibus, accepta fide salutis, volens tradidit.

PL 15, 2196B

実に、祭司の一人、テブティの子イエスも降伏し、助命の約束を受けて、祭司の務めの器、すなわち二つの燈火台、机、大杯、鉢、金の器のすべて、さらに垂れ幕と、大祭司たちの衣を、宝石とともに、自ら進んで引き渡した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.48.2

2

Comprehensus etiam Phinees custos gazophylacii demonstravit sacerdotum purpuram multam, et coccum, et alia complura quae ad usum reservabantur.

PL 15, 2196C

宝物庫の番人ピネハスも捕らえられて、祭司たちの紫布を多く、緋の染料、そのほか用途のために取ってあった多くの物を示した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.48.3

3

Cum quibus cinnamomum, et casiam, et aromata plurima, et thymiamata, vasa quoque sacramentorum multa: etiam ipse tradidit et vestem sacratam, sed coactus metu, unde et veniabile apud suos flagitium fuit: tamen, etsi voluntas defuit, deesse virtus non debuit.

PL 15, 2196C

それらとともに、シナモン、カシア、あまたの香料、薫香、さらに祭儀の器も多くあった。彼自身も聖別された衣を引き渡したが、恐れに強いられてのことで、そのため同胞のあいだでは赦されうる恥ずべき行いであった。とはいえ、意志が欠けていたにせよ、徳が欠けてはならなかったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.48.4

4

Licet plerumque severius judicemus, quam praecavere possimus, si ipsi in tali versemur necessitate, refugere tamen debemus furti ministerium, et judicium proditionis.

PL 15, 2196C

たとえ我々が、自分たち自身がそのような窮迫に陥った場合に用心できる以上に、厳しく裁くことが多いとしても、それでも窃盗の手伝いと、裏切り者という断罪は避けねばならない。