偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput IV 第5巻 第IV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2136C · 15 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.1

1

Videns itaque Titus in virtute sua positum sibi remedium salutis, nec aliter nisi ferro iter aperiendum: jam enim alii reflexis equis discesserant, dum et ipsi imperatoris filium secuturum sperarent, convertit equum hortatusque clamore caeteros ut sequerentur, supra hostem irruit: impossibile hoc videretur, quomodo potuit evadere, nisi notum esset, in bello plurimum audaciam posse, quae vel sola sibi murus est: deinde quia aliis pone sequentibus, vile vulgus sibi magis in periculo consulendum putabat, quam hostem persequendum: at si qui manum extenderat, ut equum teneret, feriebatur.

PL 15, 2136C

ティトゥスは、自分の救いの手立てが自らの武勇にかかっていること、剣によるほか道は開けないことを見て取った。すでに他の者たちは馬を返して去っており、彼らは、皇帝の子が自分たちのあとに従ってくるものと望んでいたのである。〔ティトゥスは〕馬を返し、叫びで他の者に従うよう励まして、敵の上に突入した。これは不可能に見えるであろう、どうして彼は逃れえたのか、戦いにおいては、それだけで自らの城壁となる大胆さが最も大きな力を持つと知られていなければ。さらに、他の者が背後に続いたので、卑しい群衆は、危険の中で、敵を追うよりも自分の身を守るべきだと考えた。それでも誰かが馬を捕らえようと手を伸ばせば、打たれた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.2

2

Denique duo tantum ex Titi sociis interfecti: cum reliquis imperatoris filius ad suos revertit.

PL 15, 2136C

実に、ティトゥスの仲間のうち殺されたのはわずか二人で、皇帝の子は残りの者とともに味方のもとへ戻った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.3

3

Neque sane dubitandum videtur, quod intecto capite, nudus caetera: utpote qui in excursu processerat, non ad bellum paratus, nec galeam nec loricam induerat, eo nihil exceperit vulneris, cum maxime in ipsum tela jacerentur, quod ad excidium urbis illius vir tantus reservaretur.

PL 15, 2136C

疑う余地はまったくないと思われる。頭は覆われず、その他の点でも裸同然で、出撃の途中で進み出た者として、戦いの備えもなく、兜も胸甲も着けていなかったのに、とくに彼に向かって矢が投げられていたにもかかわらず、傷をまったく受けなかったのは、これほどの人物があの町の滅亡のために取っておかれていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.4

4

Est, est profecto cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1) . Itaque ne cresceret audacia Judaeis eventu fraudis et doli, profectus ad urbem cum exercitu, post noctem redit; et de specula quadam unde civitas prospectaretur et templi magnitudo amplissima, demonstrat suis, cum qua urbe sibi bellum foret; impigros et cautiores esse oportere: quod innumerabilis sibi populus expugnandus foret, et fraudi paratus.

PL 15, 2136D

「まことに、確かに、王の心は神の手の内にある」(箴言21:1)。そこで、欺きと策略の成功によってユダヤ人に大胆さが増すことのないよう、〔ティトゥスは〕軍とともに町へ進んだのち、夜のあとに戻り、町と神殿の極めて大きな威容が見渡せる見晴らしの場から、自分がどのような町と戦うことになるのかを部下に示した。機敏で、いっそう慎重でなければならない、と。自分が攻め落とすべきは数知れぬ民であり、しかも彼らは欺きに備えているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.5

5

Ordinat qui muris ordines appropinquarent: quos adhuc fessos nocturno itinere cognoverat, quasi succenturiatos eminus locat. Paulatim proceditur.

PL 15, 2136D

彼は、城壁に近づく隊列を定め、夜の行軍でなお疲れていると知っていた者たちを、いわば予備として遠くに配置した。少しずつ前進した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.6

6

Ubi ventum ad montem Oliveti, vallis sub ipso media inter eum atque urbem interjacebat, cui nomen Cedron: ubi constitutum exercitum de muris aspicientes (nam sex stadiis aberat) seditionis ad tempus studia deposuere, et externis hostibus advenientibus, domestico foedere sequestrata civilium bellorum certamina.

PL 15, 2137A

オリーブ山に着くと、その真下に、山と町の間に谷が横たわっていて、その名をケドロンといった。城壁から、そこに布陣した軍を見た者たち(城壁から六スタディオンしか離れていなかった)は、しばらくのあいだ内乱への熱意を捨て、外の敵が迫ると、内の盟約によって、市民間の戦いの争いは脇に置かれた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.7

7

Plerumque enim etiam acerba odia metus comprimit. Denique cohortati sese invicem factionum viri, ut in unum conspirantibus studiis patriam defensarent, ne eorum discordia incruentam Romanis victoriam daret, freti numero hostem subito adoriendum putarunt, et improvisa eruptione primos turbavere.

PL 15, 2137A

恐れは、苛烈な憎しみさえ抑え込むことが多いからである。実に、党派の者たちは、心を一つにして祖国を守ろうと互いに励まし、自分たちの不和がローマ人に血を流さぬ勝利を与えることのないようにと、数を頼んで敵を急襲すべきだと考え、不意の出撃で先頭の者たちを混乱させた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.8

8

Sed ubi se Romani ipso usu veteri, et diversorum generum praeliis exercitati, confirmavere animis ordine suo nexi, caedere incursantes coeperunt, scutis repellere, proturbare jactu telorum, haudquaquam tamen sine communi exitio.

PL 15, 2137A

しかしローマ人は、長年の経験と、さまざまな種類の戦いで鍛えられており、隊列に結ばれて心を奮い立たせると、突撃してくる者たちを斬り倒し、盾で押し返し、投げ槍の連射で追い散らし始めた。だが、双方に損害のないものでは決してなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.9

9

Et prope jam incubuerant Judaei, et nutabat acies romana, nisi cognitis rebus advenisset Titus et occurrens adversariis, confirmans suos reparasset praelium, et erexisset animos militum, increpans Romanas acies, confusae multitudini, non sine maximae ignaviae probro victoriam cedere.

PL 15, 2137B

ユダヤ人はすでにほとんど圧し掛かっており、ローマの戦列は揺らいでいた。もしティトゥスが事態を知って駆けつけ、敵に立ち向かい、味方を励まして戦いを立て直し、兵士たちの心を奮い立たせなかったなら。彼はローマの戦列を叱責し、混乱した群衆に勝利を譲るのは、最大の臆病という恥なしには済まぬと言った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.10

10

Repulsisque Judaeis, qui etiam valle divisos insectabantur, ad suos se victor recepit; securusque suffragii, quod loci superioris adversum inferiores, si tentarent congredi, subsidia dabat, ad aliam partem se Romanus exercitus convertit.

PL 15, 2137B

谷に隔てられた者たちにまで追いすがっていたユダヤ人を撃退すると、勝者〔ティトゥス〕は味方のもとへ引き上げた。上方の地の利が、下方の者たちが交戦を試みても援けとなるので、安心して、ローマ軍は別の方向へ向きを変えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.11

11

Discedente Caesare infundunt se de muris Judaei, et ingenti agmine super hostem irruunt: ita ut innumerae concursu multitudinis, milites fugerent, ac sese ad montium conferrent superiora: nudato latere, etiam caeteri qui praelium mallent, fugere.

PL 15, 2137B

カエサルが去ると、ユダヤ人は城壁から流れ出し、大軍で敵の上に襲いかかった。そのため、無数の群衆の殺到に、兵士たちは逃げ、山の高みへ逃れた。側面が露わになり、戦いを望んでいた他の者たちまでも逃げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.12

12

Interea Caesar in medio populi situs, orantibus plerisque ne se periculis daret, atque exercitu disperso summam periculi solus subiret, cum dominus esset orbis terrarum (non enim ut ante, vice militis pugnaret, sed imperatoris, in cujus periculo pernicies esset universorum) non acquievit; sed militiae decus praeponens saluti, apud quem gloriosa mors vitae opprobrio praeponderaret, adversum pectus hostibus refert, territisque quos adversum ierat, in alios sese retorquet.

PL 15, 2137C

そのあいだ、カエサルは人々の真ん中にいて、多くの者が、身を危険にさらさぬよう、軍が散り散りになる中で危険の全体を一人で引き受けぬよう、彼は世界の主であるのだからと懇願した(これは、以前のように兵士の務めで戦うのではなく、その危険にすべての者の滅びがかかる将軍の務めで戦うからである)。しかし彼は聞き入れなかった。かえって、軍務の誉れを身の安全に優先させ、栄ある死が生の恥辱にまさると考える者として、胸を敵に向け直し、向かっていった相手が恐れおののくと、別の者たちへ身を転じた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.13

13

Sola enim spe sui et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria perturbabat hostem. Cedebant itaque quos accesserat, sed ex aliis partibus Judaei magis magisque infundebantur: ac pene concluserant Titum, nisi quia plerique militum videntes in medio belli versari Caesarem, conclamaverunt caeteris significantes, imperatoris filium periculis non relinquendum.

PL 15, 2137C

ただ自らへの期待と、あまりにも名高い、敏捷な勇気の栄光だけで、敵を混乱させたからである。そこで、彼が近づいた者たちは退いたが、ほかの方面からユダヤ人はますます流れ込み、ほとんどティトゥスを閉じ込めるところであった。しかし、兵士の多くが、カエサルが戦いのただ中にいるのを見て、ほかの者に向かって叫びたて、皇帝の子を危険の中に置き去りにしてはならないと合図した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.14

14

Sic universos revocavit pudor atque armavit metus, ne deserti Caesaris ignominia inurerentur. Conversique in Judaeos, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in vallem urgebant, nec difficile fuit ascendentes relabi.

PL 15, 2137D

こうして全員を恥が呼び戻し、恐れが武装させた。見捨てられたカエサルの不名誉の烙印を押されることのないようにである。ユダヤ人に向き直り、全力と武勇をもって、統制のない群衆を谷に追い落とし、登ってくる者が滑り落ちるのは難しくなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.4.15

15

Sic Titus fugientem numerum militarem bis revocavit a fuga, periculoque pariter exuit et opprobrio, virtute pari usus, et ad postremum pudore. Qui dum ignaviam declinat, virtutem invexit: primum ne Caesar relinqueretur; post etiam, ut hostis repelleretur.

PL 15, 2137D

こうしてティトゥスは、逃げる兵士たちの数を二度、逃走から呼び戻し、危険からも恥辱からも等しく救い出した。同等の武勇を用い、最後には恥によってそうしたのである。彼らは臆病を避けるうちに、武勇をもたらした。第一に、カエサルを見捨てぬために。のちには、敵を撃退するためにでもあった。