De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.1
Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Dominum Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur.
PL 15, 2056A彼らは、自らの悪行の報いを償っていたのである。彼らは、神的な事柄の裁定者である主イエスを十字架につけたのち、その弟子たちをも迫害していた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.2
Plerique tamen Judaeorum, et Gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam potestatem profluentibus invitarentur: quibus ne mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit, immo etiam cumulavit devotionem.
PL 15, 2056Aそれでも、ユダヤ人の多くと、異邦人の非常に多くの者が、彼を信じた。道徳の教えと、人間の力を超えて湧き出る業に招かれたからである。彼らにとって、その死さえ、信仰にも好意にも終わりをもたらさず、むしろ献身を積み増した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.3
Intulerunt itaque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantem coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusabatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacervabatur; quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat; nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat, obtruncaretur: de quo ipsi Judaei quoque testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo in tempore vir sapiens, si tamen oportet, inquit, virum dici, mirabilium patratorem operum: qui apparuerit discipulis suis post triduum mortis suae vivens iterum, secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum: et in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur.
PL 15, 2056Aこうして彼らは近親殺しの手を下し、生命の創始者を、殺すためにピラトのもとへ引いて行った。渋る裁判官に、彼らは強く迫り始めた。だがこの点で、ピラトが免責されたわけではなく、ユダヤ人の狂気が積み上げられたのである。ピラトは、被告と見る理由を全く見いだせなかった者を、有罪と判決すべきではなかった。ユダヤ人も、冒瀆を近親殺しに重ねるべきではなかった。自分たちを贖い、癒やすために身を差し出した者が、自分たちの手で斬り殺されるように仕向けたのだから。このことについては、ユダヤ人自身も証言している。史家ヨセフスが言うには、その時代に一人の賢い人がいた。「もし人と呼ぶべきならば」と彼は言う。驚くべき業を成し遂げる者であった。その人は、自分の死の三日後に、預言者たちの書に従って、再び生きて弟子たちに現れた。預言者たちは、これらのことも、奇跡に満ちた無数の他のことも、彼について預言した。その時からキリスト教徒の集まりが始まり、あらゆる種類の人々に浸透した。ローマの世界のどの民族も、彼への礼拝を欠いたまま取り残されることはなかった、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.4
Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi maximum putant: et tamen ita in eo ipso quod verum locutus est, ita mente devius fuit, ut nec sermonibus suis crederet, sed locutus est propter historiae suae fidem, quia fallere nefas putabat: non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicabat, quod non credidit, sed plus addidit testimonio, quod nec incredulus et invitus negavit.
PL 15, 2056B我々を信じないなら、ユダヤ人はせめて自分たちの者を信じるがよい。これを言ったのはヨセフスであり、彼らは彼を最大の人物と考えている。それなのに、彼は、まさに真実を語ったそのことにおいてさえ、精神が道を外れていたので、自分の言葉をも信じなかった。ただ、自らの史書の信用のために語ったのである。偽ることを不敬と考えたからだ。彼が信じなかったのは、心の頑なさと、背信への志向のゆえである。だが、彼が信じなかったことは真理を損なわず、むしろ、不信の者でありながら、いやいやながらにも否定しなかったことが、証言にいっそうの重みを加えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.5
In quo Christi Jesu claruit potentia aeterna, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur.
PL 15, 2056Cそこにキリスト・イエスの永遠の力が輝いた。会堂の指導者たちさえ、死に至らしめようと捕らえた彼を、神と告白したのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.6
Et vere quasi Deus sine exceptione personarum, aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit: sed non eos templi injuria commovit, sed quia in flagitiis ab eo et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum quem nulla habuissent tempora.
PL 15, 2056Cまことに、彼は神として、人を分け隔てせず、また死への恐れもなしに語り、神殿の滅亡もやがて来ると告げた。だが、彼らを動かしたのは神殿への侮辱ではなく、自分たちが彼から、恥ずべき行いと冒瀆を咎められたことであり、そこから怒りが燃え上がって、どの時代も持ったことのない者を殺すに至った〔nulla habuissent tempora は、いつの時代にも比類のない者の意と取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.7
Nam cum alii precando meruerint facere, quae fecerunt; hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, imperaret. Occisus erat ante mortem Jesu, Baptista Joannes vir sanctus, qui nunquam in saeculis salutis veritatem posuerat.
PL 15, 2056Cほかの者たちは、祈ることによって、行ったことを行うに値した。だが彼は、望むことはすべて命ずる権能を持っていた。イエスの死の前に、洗礼者ヨハネ、聖なる人が殺されていた。彼は、真理を身の安全の次に置いたことの一度もない者であった〔底本は in saeculis。ミーニュの脚注は in secundis と読む。これに拠る〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.8
Denique ad omnia quae plena justitiae docebat, quibus ad cultum Dei invitabat Judaeos, etiam baptismum propter purificationem animae et corporis instituerat.
PL 15, 2056D実に、彼が教えた、正義に満ちたすべてのこと、それによってユダヤ人を神への礼拝へ招いたことに加えて、魂と体の清めのために洗礼をも制定していた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.9
Cujus causa necis, libertas, quod perpeti nequivit ab Herode fraterni violata connubii jura, germanoque abductam conjugem.
PL 15, 2056Dその死の原因は、彼の率直さであった。ヘロデによって兄弟の婚姻の権利が冒され、兄弟から妻が奪われたことに、彼は耐えられなかったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.10
Nam cum idem Herodes Romam pergeret, hospitii causa fratris ingressus domum cui erat uxor Herodias, Aristobuli filia, regis Agrippae soror, ausus est eam naturae immemor sollicitare, ut relicto fratre, sibi nuberet: cum de urbe Roma revertisset ex consensu mulieris inita incesti pactio est.
PL 15, 2057Aというのも、このヘロデはローマへ向かう途中、宿を借りるために兄弟の家に入った。その兄弟には妻ヘロディアがおり、彼女はアリストブロスの娘で、アグリッパ王の姉妹であった。ヘロデは、自然〔の絆〕を忘れて、あえて彼女を誘い、兄弟を捨てて自分に嫁ぐようにと迫った。ローマの町から戻ると、女の同意のもとに、道ならぬ婚姻の約束が結ばれた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.11
Cujus indicium rei, pervenit ad Aretae regis filiam, in conjugio adhuc Herodis manentem. Ea rivalem indignata redeunti marito insinuavit, ut ad Macherunta oppidum dirigeretur: quod erat in confinio Petraei regis et Herodis: ille qui nihil suspicaretur, simul quia omnem jam circa eamdem imminuerat affectum, quo facilius Herodiadi pactionis fidem praestaret, si ablegaret conjugem, acquievit ejus suggestioni.
PL 15, 2057Aこの事の知らせは、まだヘロデの妻のままであったアレタス王の娘に届いた。彼女は恋敵に憤り、戻った夫に、マカイロスという町へ送り出されることを持ちかけた。そこは、ペトラの王とヘロデとの境にあった。彼は何も疑わず、また彼女に対する愛情をすでにすっかり減らしていたので、妻を遠ざければ、ヘロディアにいっそう容易に約束の信義を果たせると考えて、彼女の勧めに従った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.12
At illa, ubi patrio regno appropinquavit, cognita patri Aretae prodidit, qui per insidias omnem exercitum Herodis bello lacessitum delevit, proditione facta per eos qui ex Philippi tetrarchae populo, Herodi sese associaverant.
PL 15, 2057Aしかし彼女は、故国の王国に近づくと、知ったことを父アレタスに明かした。父はヘロデの全軍に戦いを仕掛け、伏兵によってこれを滅ぼした。その裏切りは、四分領主フィリポの民のうち、ヘロデに加わっていた者たちによって行われた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.13
Unde Herodes Caesari querelam detulit: sed vindictam imperatam a Caesare indignatio Dei sustulit.
PL 15, 2057Bそこでヘロデはカエサルに訴えを持ち込んだが、カエサルが命じた報復は、神の憤りが取り去った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.14
Nam in ipso apparatu belli, Caesaris mors nuntiata, idque a Judaeis aestimatum comperimus et creditum (auctore Josepho adversum se idoneo) quod non fraude hominum, sed Dei commotione Herodes exercitum amiserit et juste quidem propter vindictam Joannis Baptistae viri justi qui dixerat ei: Non licet tibi fratris uxorem habere (Marc. VI, 18) .
PL 15, 2057B実際、戦いの準備のまさに最中に、カエサルの死が告げられた。我々は、ユダヤ人がこう考え、また信じたことを知っている(ユダヤ人自身に不利な事柄について、ヨセフスは信頼に足る典拠である)。ヘロデが軍を失ったのは、人の欺きによるのではなく、神の働きによるのであり、しかも正しくも、義人である洗礼者ヨハネの報復のためである、と。ヨハネは彼に言っていた。「汝が兄弟の妻を持つことは許されない」(マルコ6:18)。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.15
Sed ita haec conteximus, quasi vel in suis Judaei legitima custodierint, apud quos interierat summi jus sacerdotii, aut avaritia interceptum, aut potiorum insolentia, qui licere quod vellent, jus putabant.
PL 15, 2057Bだが我々がこれをこう織り込むのは、あたかも、ユダヤ人が自分たちの間で、法にかなったことを守っていたかのようである。彼らのもとでは、大祭司職の権利はすでに失われており、それは貪欲によって奪われたか、あるいは、望むことは許されると考えて権利とした有力者たちの横暴によって、奪われたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.16
Namque a principio Aaron summus sacerdos fuit, qui ad filios suos ex voluntate Dei unctione legitima transmisit sacerdotii praerogativam, a quibus per ordinem successionis constituti sunt, principatum sacerdotii gerentes.
PL 15, 2057C実際、初めからアロンが大祭司であり、彼は神の意志により、合法の塗油によって、祭司職の特権を自分の子らに伝え、その子らから、継承の順序に従って、祭司職の首位を担う者たちが立てられた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.17
Unde patrio more convaluit neminem fieri principem sacerdotum, nisi qui esset ex sanguine Aaron: cui primo jus istiusmodi delatum est sacerdotii. Alterius autem generis viro, nec regi quidem, liceret succedere.
PL 15, 2057Cそこから、父祖の習わしとして、アロンの血筋の者でなければ、大祭司になってはならないということが固まった。この祭司職の権利は、まずアロンに授けられたのである。他の血筋の者は、たとえ王であっても、継ぐことは許されなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.12.18
Denique Ozias, quia usurpavit sacerdotii munus, perfusus lepra, a temploque ejectus, reliquam aetatem sine imperio exegit: et certe rex optimus fuit, sed usurpare ei non licuit officium religionis.
PL 15, 2057C実に、ウジヤは、祭司職の務めを奪い取ったので、重い皮膚病に冒され、神殿から追い出されて、余生を支配の座なしに過ごした。しかも彼はまことに最善の王であったが、宗教の務めを奪うことは許されなかったのである。