De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.1
Tertio quoque Titus progreditur in hostem, atque exercitum producit. Adveniensque offendit stipatam Judaeorum ante urbem multitudinem, specie volentium se Romanis tradere, sed quasi reformidantium.
PL 15, 2138B三度目にもティトゥスは敵に向かって進み、軍を率い出した。着くと、町の前にユダヤ人の大勢が詰めかけているのに出くわした。彼らは、ローマ人に身を引き渡したいが、怖気づいているかのような様子を見せていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.2
Suspicatus dolum, et maxime, quoniam proxime conspiratos inter se et pertinaces viderat: non arbitratus credibile subito mutatos, admonuit milites fraudem cavendam, nec temere nisi secundum praeceptum suum, conferto agmine muris appropinquandum: ne a tergo illi qui urbem egressi fuerant, circumfunderentur.
PL 15, 2138C彼は策略を疑った。とりわけ、彼らがつい先ごろまで互いに結託し、頑なであるのを見ていたからである。突然心が変わったとは信じがたいと考え、兵たちに、欺きを警戒するよう、また自分の命令によらずには軽はずみに近づかず、密集した隊列で城壁に近づくよう戒めた。町から出てきた者たちに背後から取り囲まれないためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.3
Subito de civitate increpuit sonus, et quaedam seditio dementer resultavit: aliorum egressionem voluntariam simulantium, aliorum etiam resistentium, quod illi aperiri sibi portas poscerent, hi clausas servari juberent: alii bellum, alii pacem optarent.
PL 15, 2138C突然、町から物音が響き、一種の内乱が狂ったように跳ね返った。ある者たちは自ら進んで出ていくふりをし、ある者たちはそれに逆らった。前者は自分たちに門を開けよと求め、後者は閉じたままにせよと命じたからである。ある者は戦いを、ある者は平和を望んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.4
Militum vulgus ad subveniendum his qui subveniri sibi de muris postulavissent, proripit sese: egrediuntur plerique praeruptim, sine ordine, sine ullo modo tamquam occursuri advenientibus atque auxilium laturi, ut propiore remedio pluribus erumpendi confidentia tribueretur, vel resistentibus metus, aut inter reluctantes erumpendi sibi copia.
PL 15, 2138C兵士の群れは、城壁から助けを求めたと見える者たちを助けようと駆け出した。多くの者が、隊列もなく、節度もなく、突進して出た。近づく者を迎え、助けを与えようとするかのようであり、より近い救いによって、多くの者に打って出る自信が与えられ、あるいは抵抗する者に恐れが、あるいは逆らう者のただなかで打って出る機会が与えられるようにと。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.5
Quibus a se tergo circumfundere coeperunt qui foris stabant, urgere circumventos: illi quasi ad murum confugere, nihil suspectantes ab his, qui pacem praetenderent. Inde quoque saxa, et tela injici, et subito ficta pax in praelium versa est.
PL 15, 2138D彼らを、外に立っていた者たちが背後から〔底本は a se tergo。a tergo と読む〕取り囲み始め、囲まれた者たちを圧迫した。〔ローマ兵たちは〕城壁へ逃げ込むかのように走ったが、平和を装う者たちからは何の疑いも抱いていなかった。そこからもまた石や槍が投げ込まれ、偽りの平和は突然、戦いに変わった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.6
Unde conciti in hostes recurrunt, qui etsi circumvenire tentaverant progressus militum Romanorum; tamen metuebant et ipsi, ne ab omni exercitu circumvenirentur.
PL 15, 2138Dそこで彼らは奮い立って敵に向かい返した。敵のほうは、進み出たローマ兵を取り囲もうとしていたが、自分たちもまた全軍に取り囲まれることを恐れていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.7
Itaque dum universos cavent, hos plurimis licet vulneribus impressis, et ipsi majore ex parte saucii, prope de manibus amisere, quos jam captos putabant.
PL 15, 2139Aこうして全軍を警戒するうち、彼らは、多くの傷を負わせはしたものの、自分たちも大半が傷つき、すでに捕らえたと思っていた者たちを、あやうく手から取り逃がした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.6.8
Secuti tamen usque ad Helenae sepulcrum, sicut moris est insultantibus clypeis concrepabant, illudentes Romanis quod eos jam secundo insidiis circumvenissent.
PL 15, 2139Aそれでも彼らはヘレナの墓まで追い、習いのとおり盾を打ち鳴らして嘲り、ローマ人を、すでに二度目も策略で取り囲んだのだと愚弄した。