De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.1
Ascendentes itaque principes sacerdotum murum, Idumaeos de turri alloquebantur: maximo esse miraculo sibi, quod tam cito irretiti mendaciis, causas quas nondum cognoverant, armis prosequerentur: cum oportuerit eos prius disceptatores esse negotiorum, quam bellorum praeliatores: et prae caeteris merita cognoscere, quam arma sumere: et arma adversum viros sui generis, sui cultus, suae solemnitatis nullis amplius irrogatum injuriae quam Idumaeis, qui ad societatem flagitiorum tam gravium concitarentur.
PL 15, 2107B大祭司たちは城壁に登り、塔の上からイドゥマヤ人に語りかけた。諸君がこれほど早く偽りに絡め取られ、いまだ知りもしない事情を武器で追い求めていることは、自分たちにとって大きな驚きである、と彼らは言った。本来は、戦いを交える者である前にまず事の調停者であるべきであり、武器を取る前にそれぞれの功罪を知るべきであった。ところが、同族、同じ礼拝、同じ祭礼の者たちに武器を向けるとは。かくも重い悪事の仲間へ駆り立てられたイドゥマヤ人ほど、不当を押しつけられた者はない〔irrogatum の係りは定かでない。「不当を課された者は、イドゥマヤ人ほどにはない」と取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.2
Quid enim aliud ab his, nisi parricidium adversum cives, sacrilegium adversus templum deposceretur? non solere diversa inter se studia, diversosque mores convenire. Similitudo enim morum facit voluntatum societatem, et cognata studia sibi nectit.
PL 15, 2107C実際、この者たちに、同市民への近親殺しと神殿への冒瀆のほか、何が求められるというのか、と彼らは言った。異なる志向、異なる習いは、互いに一致しないのが常である。習いが似ていてこそ志の連帯が生まれ、同類の志向は互いに結びつくのだ、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.3
Nequissimos homines qui latrocinio sumptum exercerent suum, arrogasse sibi ut Idumaeos sibi socios accerserent: tantum abhorrentes ab eorum proposito, a quibus rogarentur, ut illi patriae suae bellum intulerint; vos vero obsecraverint, quasi alienam urbem defensum venire.
PL 15, 2107Cまた、強盗で暮らしの費えをまかなっている最悪の者たちが、図々しくもイドゥマヤ人を仲間に招き寄せたと彼らは言った。招かれた諸君の志とはこれほどかけ離れた者たちであり、彼ら自身は祖国に戦いを仕掛けておきながら、諸君には、他国の町を守りに来るかのように懇請したのだ、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.4
Nihil vobis commune innoxiis cum praedonibus: nihil commune sobriis cum se inebriantibus: utinamque vini esset illa ebrietas, et non furoris.
PL 15, 2107D「諸君には、無辜の身で盗賊どもと分かち合うものは何もない。酔わぬ者が、酔いしれる者と分かち合うものも何もない。その酔いが、ぶどう酒の酔いであって、狂気の酔いでなければよいのだが。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.5
Qui ubi se flagitiis ingurgitarunt, dissipando proprias successiones, diripiunt aliena; et male parta nequius dissipant, deterius effundunt. Nullus rapiendi finis, quia nullus abliguriendi modus.
PL 15, 2107D「彼らは悪事に身を浸し、自らの相続財産を散らし尽くすと、他人のものを奪い、不正に得たものをなお悪辣に散らし、いっそう悪く浪費する。略奪には限りがない。飽食に節度がないからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.6
Ubi se vino infuderint et impleverint ebrietate, publicorum eructant crapulam negotiorum, ut nostro rursus sanguine inebrientur, et sacrae illudant religioni, quae vobis semper venerationi atque reverentiae adfuit.
PL 15, 2107D「彼らはぶどう酒に身を注ぎ込み、酔いを満たすと、公の事柄の二日酔いを吐き出し、再び我々の血に酔おうとして、諸君がつねに崇敬と畏敬をもって遇してきた聖なる宗教を嘲弄する。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.7
Fugite igitur coetus parricidales, et ausus sacrilegos destituite, deserite latronum conciliabula. Vocati estis ad consortium sceleris, venitis ad remedium patriae.
PL 15, 2108A「ゆえに、近親殺しの徒党から逃れよ、冒瀆の企てを捨てよ、盗賊どもの集会を見捨てよ。諸君は悪事の仲間に加わるよう招かれたが、来たのは祖国を癒やすためである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.8
Videmus ornatissimum populum, quem venire decuit publico rogatum consilio, ut urbi Judaeorum praestantissimae (quae totius gentis metropolis habeatur) adversum hostes auxilio foret.
PL 15, 2108A「我々の見るところ、諸君は実に立派な民であり、公の評議によって請われて来るのがふさわしかった。ユダヤ人の最も優れた町(全民の母都とされる町)が、敵に対して助けを得るために。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.9
Sed etsi nos defuimus petitioni, dum pacem speravimus, et fatigare vos propere voluimus, qui excitatoribus belli pacem offerebamus: tamen vos quasi divino arbitrio veneritis, consulite in medium, et exhibete partis utriusque arbitros.
PL 15, 2108A「だが、我々は和平を望んでいたあいだ、請願を怠った。戦いをあおった者たちに和平を申し出ていた我々は、諸君をあまりに早まって煩わせることを望まなかった〔底本は propere voluimus。ミーニュの脚注(バロー)は praepropere noluimus と読む。これに拠って訳した〕。それでも、諸君は神の裁定によるかのように来たのだから、皆のためを図り、自らを双方の調停者として示せ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.10
Quaerite unde coeperunt exordia tumultus, qui cecinerint quietae urbi classicum, qui effuderint praestantissimorum civium sanguinem, quibus auctoribus poena exacta de indemnatis sit: qui nobis ante Romanos exitio fuerint, adversum illos bellum parabamus, et hos jam hostes patiebamur: quorum igitur cum Romanis suspecta gratia? eorum qui Romanos vindicant, an eorum qui Romanos repellunt?
PL 15, 2108A「問え、騒乱の発端はどこから始まったのか。平穏な町に戦いの角笛を吹き鳴らしたのは誰か。最も優れた市民たちの血を流したのは誰か。誰の発案で、有罪とされぬ者たちに刑罰が執行されたのか。ローマ人より先に我々に破滅をもたらしたのは誰か。我々はローマ人に対して戦いを備えていたのに、すでにこの者たちを敵として耐えていたのだ。ではローマ人との結託が疑わしいのは誰か。ローマ人の側に立つ者か、それともローマ人を退ける者か。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.11
Graviora haec certe nobis, quam Romanorum praelia: ab illis enim pro libertate morimur, ab istis quasi pro scelere jugulamur. Simulantur innoxii criminum proditionis, et post mortem calumnia componitur: cum cognitio poenam praevenire soleat, non poena cognitionem.
PL 15, 2108B「これらは、ローマ人との戦いよりも、確かに我々には重い。あちらでは自由のために死ぬが、こちらでは罪人のように喉を切られるのだ。無辜の者が裏切りの罪を負う者に仕立てられ、死後に中傷が組み立てられる。審理が刑罰に先立つのが常であって、刑罰が審理に先立つのではないのに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.12
Quid enim prodest defuncto absolvi, cum judicio jam nihil debeat? Suscepimus tamen etiam sortem hujusmodi, ut post necem de innocentia quaeratur: et libenter apud vos quoque causam agimus nostrae defunctorumque integritatis, qui statis armati pro adversariis: ita nulla argumenta calumniantibus suppetunt, ut apud vos quoque graviorem causam habeant, qui tam cito credidistis: bonus enim judex circumseptum se esse mendaciis dolet, et eo est fallenti infestior, quam appetitior, quod temere se impulsum, ut falsis crederet, ulciscendum arbitratur.
PL 15, 2108B「死んだ者が無罪とされて、何の益があろう。もはや裁きに負うものは何もないのだから。それでも我々は、殺された後に潔白が問われるという境遇をも引き受けた。武器を取って敵側に立つ諸君の前でも、我々と亡き者たちの潔白のために、喜んで訴えよう。中傷する者には論拠が一つも無いので、あまりに早く信じた諸君の前でさえ、彼らはいっそう不利な立場に立つことになる。善き裁判官は、偽りに取り囲まれたことを嘆き、欺く者に対して、好意を寄せるよりむしろ敵意を抱く〔appetitior は見慣れない語形。appetentior(好意を寄せる)の意と取った〕。軽率に駆り立てられて偽りを信じたことを、報復すべきことと考えるからだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.13
Igitur nobis integrum examen servate, et colligite veritatem, non ex contexione verborum, sed ex serie negotiorum.
PL 15, 2108C「ゆえに、我々のために、吟味を損なわずに残しておけ。真理は、言葉の組み合わせからではなく、事の連なりから集めよ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.14
Primo omnium, cur Romanis proderemus patriam, quos potuimus et non lacessere, et forte oportuit fieri, ut non excitaremus universarum victores gentium: sed hoc non est jam praesentium partium deliberare.
PL 15, 2108C「何よりまず、我々が祖国をローマ人に売り渡す理由が何であろうか。我々は彼らを挑発せずにいることもできたし、おそらく、あらゆる諸国民の征服者を刺激しないでいるべきでもあった。だが、それはもはや今の立場で熟慮すべきことではない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.15
Superioris fuit temporis eligere, quid sequeremur: nunc oportet pro libertate occumbere: praestat enim pro patria mori.
PL 15, 2108C「何を追うかを選ぶのは、過ぎた時のことであった。今は自由のために倒れるべきである。祖国のために死ぬことこそ優れている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.16
Commodius fuit ante bellum pacem morti praeferre: sed quia bellum in cervicibus, multi jam fratribus capti, alii necati, aliis dolor ex mortuis, gemitus ex revinctis: eligenda magis libera mors, quam vita captivitatis.
PL 15, 2108D「戦いの前に、平和を死よりも先に選ぶ方が好ましかった。だが戦いはすでに首に迫り、多くはすでに同胞に捕らえられ、ほかの者は殺され、ある者には死者への悲しみが、ある者には縛られた者へのうめきがある以上、囚われの生よりも自由な死をこそ選ぶべきである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.17
Suppetit tamen morituris, falsi criminis abolere infamiam proditionis. Apud vos, Idumaei, causam agimus: prodantur conscii, deducantur in medium nuntiorum interpretes.
PL 15, 2108D「しかし、死にゆく我々には、偽りの罪、裏切りという汚名を拭い去ることが残されている。イドゥマヤ人たちよ、我々は諸君の前で訴える。共謀者を引き渡せ、使いを取り次いだ者たちを衆の前に引き出せ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.18
Si tenent, vindices prodant: si non tenent qui accusant, et vanis insimulant suspicionibus quas ipsi sibi composuerint, non debent arguere, quod non possunt probare.
PL 15, 2108D「彼らが確かな証拠を握っているなら、報復者らはそれを示せ。もし告発する者が何も握らず、自ら組み立てた根拠なき疑いで嫌疑をかけるのなら、証明できないことを責めてはならない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.19
Sed quia accusare non audent, dissipare per vulgus desiderant: et ideo ad bellum prosiliunt, ne in judicium vocentur. In bello enim contentus furor est, in pace veritatis examinatio.
PL 15, 2108D「だが彼らは告発する勇気がなく、民のあいだに言い触らすことだけを望む。それゆえ戦いへ飛び出し、裁判に召されまいとする。戦いでは激情があれば足りるが、平和では真理が吟味されるからだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.20
Adsumus: en primis suppliciis nos spontanei offerimus, si tamen aliquis accusator prodeat; aut si in populum invidia torquetur, quaerite diligentius quid consilii fuerit in coetu publico.
PL 15, 2109A「我々はここにいる。見よ、最初の刑に、我々は進んで身を差し出す。もっとも、告発者が誰か現れるならばだ。あるいは、憎悪が民に向けられているのなら、公の集会でいかなる謀りごとがあったのかを、いっそう注意深く尋ねよ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.21
Nonne ut bello instructa pararentur agmina, aut pro libertate unusquisque patriam juvaret? Adversus ipsos certe latrones quid deliberatum fuerat, nisi ut pax conveniret?
PL 15, 2109A「戦いに備えて隊列が整えられるように、あるいは各人が自由のために祖国を助けるように、ではなかったか。盗賊どもその者らに対して何が協議されたかといえば、平和が成るようにということ以外の何であったか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.22
Exasperaverat publicam indignationem dolor singulorum, innocentium sanguis, mulierum gemitus, paternorum statutorum praevaricatio: increpuit gemitus universorum, quia unusquisque sibi similia pertimescebat.
PL 15, 2109A「公の憤りをかき立てたのは、一人一人の苦痛、無辜の者の血、女たちのうめき、父祖の定めへの背反であった。万人のうめきが高まった。誰もが自分にも同じことが降りかかるのを恐れたからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.23
Ad indignissimos sacerdotia deferebantur, peti coeperunt vocibus; illi lapidibus plebem caedere, telis necare; exarsit publicus dolor: illi in templo latronum receptacula constituerunt.
PL 15, 2109A「最もふさわしくない者たちに祭司職が与えられていた。人々は声を上げて彼らを責め始めた。彼らは民を石で打ち、飛び道具で殺した。公の苦痛は燃え上がった。彼らは神殿に盗賊の隠れ家を設けた。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.24
Itaque pacis locus reverendus etiam gentibus, et domicilium sanctitatis factum est praedonum conciliabulum; et quo ex omnibus terrarum partibus confluebatur ad cultum festae celebritatis, ibi nunc stabula quaedam ferarum sunt, humano cruore madentia: licet nobis haec quaerere, vel armatis sine lege belli.
PL 15, 2109B「こうして、諸国民にさえ崇められる平和の場は、略奪者どもの集会所となり、聖性の住まいがそうなった。かつて地のあらゆる方から祝祭の礼拝のために人々が集まったその場所が、いまは野獣の巣窟のようになり、人の血にまみれている。我々はこれらを問うてよいのだ、たとえ武器を執っていても、戦いの法によらずに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.25
Tamen fuit plerumque inter arma judicium, et justitia deposuit belli instrumenta, compescuit turbas aequitatis sententia. Potestis haec arma ad defensionem urbis convertere, quae sumpsistis ad eversionem.
PL 15, 2109B「それでも、武器のあいだにあっても、しばしば裁きがあり、正義が戦いの道具を置き、衡平の判断が騒乱を鎮めた。諸君は、破壊のために取ったこれらの武器を、町の防衛へ向け直すことができる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.26
Licet etiam introire sine armis, audire et percontari omnia: si quod remissum adversus hostem reperitis, proditionem putate. Quod si neque vindices vos, neque arbitros exhibere vultis, quid miramini, si portae armatis non aperiuntur?
PL 15, 2109B「武器を持たずに入ることもできる。すべてを聞き、問いただすがよい。敵に対して手ぬるいところを見いだしたなら、それを裏切りとみなせ。だがもし、自らを報復者とも調停者とも示そうとしないのなら、武装した者に門が開かれないことを、なぜ訝るのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.7.27
Non istae adversum cognatos, sed adversus arma clausae sunt. Bellum deponite, et portae patebunt.
PL 15, 2109C「この門は、同族に対してではなく、武器に対して閉ざされている。戦いを捨てよ。そうすれば門は開かれる。」