De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.17.1
Ea Josephus cum lacrymis vociferatus, plerosque de populo inflexit: ut ad Romanos confugerent, venditis quae possidebant. Quos Titus quo quisque cupiebat, direxit: ut etiam caeteri provocarentur Romanis se sine metu tradere.
PL 15, 2154Cヨセフスは涙とともにこれを叫び、民の多くを動かした。彼らは、持っていたものを売って、ローマ人のもとへ逃れた。ティトゥスは、めいめいの望むところへ彼らを送り出した。他の者たちも、恐れずにローマ人に身を委ねるよう促されるようにである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.17.2
Confluebant itaque reperta egrediendi copia, securi salutis, si ad Romanos convenirent: nec solliciti de servitute quibus libertas reservaretur.
PL 15, 2154Cこうして、出てゆく機会が見いだされると、ローマ人のもとに集まりさえすれば救いは安全だと考え、自由が保たれることになる彼らは隷属を気にかけることもなく、人々は集まってきた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.17.3
Hi vero qui sequebantur Joannem ac Simonem arbitros et incentores seditionis, magis scelerum poenas, quam adversa belli reformidabant: ideoque intuta sibi refugia opinabantur.
PL 15, 2154Cしかし、内乱を取り仕切り煽り立てたヨハネとシモンに従う者たちは、戦いの不運よりも、むしろ自らの悪事の刑罰を恐れた。それゆえ、逃げ場も自分たちには安全でないと考えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.17.4
Nec solum ipsi non audebant egredi, sed etiam insidias praetendebant, ne cui liceret e populo urbem exire. Majorque cura erat egressionem suorum, quam Romanorum ingressus cavere. Tenebantur itaque inviti; et si quis deprehensus foret, graves poenas dabat.
PL 15, 2154D彼ら自身が出ようとしなかっただけでなく、民の誰にも町を出ることを許さぬよう、罠まで張った。そして、ローマ人の侵入を警戒するよりも、自分たちの者が出てゆくのを警戒することに気を配った。こうして人々は意に反して留められ、もし捕まった者があれば、重い刑罰を受けた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.17.5
Suspicio tenuis, gravissimae causa mortis. Non argumentis veritas, sed suppliciis quaerebatur. Si qui pecuniosi erant, afficto crimine seditionis rapiebantur ad necem: si qui inopes, quia non habebant quo se redimerent, morti patebant.
PL 15, 2154Dわずかな疑いが、このうえなく重い死の理由であった。真実は証拠によってではなく、拷問によって求められた。富める者がいれば、内乱の罪をでっち上げられて殺しに引き立てられ、貧しい者がいれば、身を贖うものを持たないために、死にさらされた。