De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.1
Nec tantum non terrori reliquis mors Sabini, sed incentivo fuit. Nam Romani viri qui praetenderant vigiliarum munia, compensare cupientes operis effectu, quod Sabini studio praeventi forent, viginti numero ineunt consilium magnum et memorabile: ut advocato quinti ordinis signifero, et duobus equestris militiae viris quos promptiores arbitrabantur, atque uno tubicine, quinta hora noctis silentio per aggeres sese fragmentorum muralium in superiora attollerent, caesisque custodibus, Antoniae murum occuparent.
PL 15, 2175Bサビヌスの死は、他の者たちの恐れとはならず、かえって奮起のもとになった。見張りの務めについていたローマの男たちは、サビヌスの熱意に先を越されたので、その働きの成果で埋め合わせたいと願い、20人で、大胆で記憶に値する計画を立てた。第五隊の旗手と、騎兵の者二人(いずれもより敏捷と思われた者)、そしてラッパ手一人を呼び集め、夜の第五時に、静かに、崩れた城壁の瓦礫の土塁を伝って上へ登り、番兵を斬り殺して、アントニアの城壁を占領しようというのであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.2
Quo peracto, terribilior solito sonitus increpuit tubae, ut fessi labore Judaei et somno soluti, de improviso perturbarentur, quia omnia repleta hostibus crederent. Ante itaque fugere coeperunt, quam veri fides pateret.
PL 15, 2175Cこれが成し遂げられると、ラッパの音がいつもより恐ろしく響き渡り、労苦に疲れ、眠りに弛んだユダヤ人は、不意を突かれて取り乱した。すべてが敵で満ちていると思ったからである。そこで、真相が確かめられるより前に、逃げ始めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.3
Neque enim periculi sors tenebrosaeque noctis caligo patiebatur, ut quanti essent, cognosceretur. Et Caesar audito fragore tubae, armari exercitum jubet: ipse cum electis primus in murum ascendit, suis auxilio, hostibus impedimento.
PL 15, 2175C危険の成り行きと、暗い夜の闇が、敵がどれほどの数であるかを知ることを許さなかったのである。カエサルはラッパの轟きを聞いて、軍に武装を命じた。自らも選り抜きの者たちを連れて、先頭に立って城壁に登り、味方には助け、敵には妨げとなった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.4
Illuxit dies, et jam Caesar conspicuus e muro suos adhortabatur: alii manibus suorum in murum elevabantur, alii per cuniculum, quem Joannes ad subvertendos Romanorum aggeres defoderat, in urbem se deferebant.
PL 15, 2175C夜が明け、カエサルはすでに城壁の上に姿を現して、自らの兵を励ましていた。ある者は味方の手で城壁へ持ち上げられ、ある者は、ヨハネがローマ軍の土塁を掘り崩すために掘った地下道を通って町に入った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.5
Versa in perniciem perfidis subsidia sua, exclusi undique in templum se conferunt. Eo quoque volentes Romani irruere, cohibentur augustiis armisque repelluntur.
PL 15, 2175C背信の者たちにとって、自らの助けは破滅に変わり、四方から締め出されて神殿へ逃げ込んだ。ローマ人もそこへ突入しようとしたが、狭さ〔底本は augustiis。angustiis と読む〕に阻まれ、武器に押し返された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.6
Fit in vestibulo grave praelium, nec jam spiculis aut sagittis, sed gladiis cominus geritur, manus ad vulnera, gladius super gladium, ictus super ictum, percussor caesorum sanguine perfundebatur, ut ipse potius percussus aestimaretur.
PL 15, 2175D前庭で激しい戦いが起こった。もはや槍や矢ではなく、剣による接近戦であった。手は傷を負わせるために、剣の上に剣、打撃の上に打撃。打つ者は、斬られた者の血を浴びて、自らのほうが打たれたかのように見えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.7
In ipso templo furor bellicus dominabatur. Natabant pavimenta sanguine: morientium gemitus, vincentium clamores sine ordine et modo personabant: Romanos perficiendi certaminis spes accenderat, Judaeis suprema patriae excidia ademerant mortis formidinem.
PL 15, 2175D神殿そのものの中で、戦いの猛りが支配していた。床は血に浸っていた。死にゆく者のうめきと、勝つ者の叫びが、秩序も節度もなく響き渡った。ローマ人には、戦いを成し遂げられるという望みが火をつけ、ユダヤ人には、祖国の最後の滅亡が、死への恐れを奪っていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.29.8
Hi sumptu gloriae virtutem alebant, illi desperatione salutis omne effindebant virtutis viaticum, nec reservabant.
PL 15, 2176A一方は栄光の糧によって武勇を養い、他方は助かる望みを絶って、武勇の旅糧をすべて使い果たし、取っておかなかった〔底本は ff の次の字が欠けて刷られており effindebant とも見えるが、effundebant と読む〕。