偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XXXV 第5巻 第XXXV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2180A · 10 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.1

1

Ubi ne his quidem per Josephum insinuatis revocari Caesar advertit (factionis enim principes putabant diffidentiae potius, quam pietatis esse tam frequentem desistendi conventionem), ad praelium necessitate invitus revertit, jubet adesse Romanos.

PL 15, 2180A

ヨセフスを通じてこれらを伝えても、彼らが思いとどまらないとカエサルは見て取った(党派の首領たちは、これほど度重なる中止の申し入れは、敬虔よりもむしろ自信のなさのしるしだと思っていたのである)。そこで、やむなく戦いに戻り、ローマ人に集合を命じた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.2

2

Sed quia tantae multitudini angustia impedimento erat, triginta electis viris, singula deputat bellatorum millia. Non enim totum exercitum reciperent tam densa aedificiorum obstacula.

PL 15, 2180B

しかし、これほどの大軍には狭さが妨げであったので、選んだ30人に、それぞれ兵士1,000人を割り当てた。これほど密集した建物の障害は、全軍を受け入れはしなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.3

3

Ipse quoque simul descendere volens, revocabatur a suis, ne in angusto nocturnis etiam plerumque temporibus, quibus necesse erat insidiantium fraudi occurrere, periculi aliquid in se excitaret: cum amplius proficeret, si spectator belli adesset, quae unusquisque promptius sibi, decernendum arbitraretur, sub oculis Caesaris praeliaturo.

PL 15, 2180B

彼自身も一緒に下りて行こうとしたが、狭い場所で、しかも夜にもたいてい、待ち伏せの策略に対処せねばならぬのだから、わが身に何か危険を招かぬようにと、部下に引き止められた。戦いの観戦者としてそこにいるほうが、より益が大きいというのであった。カエサルの目の前で戦うことになれば、各人は、自分が決すべきこととしてより進んで考えるものがあるからである〔文が整わず、このように解した〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.4

4

Omnia enim quae circa templum gererentur, velut in theatro quodam, ex loco Antoniae desuper visebantur.

PL 15, 2180B

神殿のまわりで行われることはすべて、あたかも劇場のように、アントニアの場所から上方に見渡せたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.5

5

Inflexus ad eam sententiam Caesar, Cereali mandat negotium, ut praetendentibus circa templum Judaeis, hora noctis nona superveniret, caeterosque hortatur studiose ingruere certamine; se quoque dimicantium meritis non defuturum, cum desuper aut ignaviae cujusque testis, aut virtutis arbiter pugnam examinaret.

PL 15, 2180C

カエサルはこの意見に傾き、ケレアリスに、神殿のまわりに陣取るユダヤ人に夜の第九時に襲いかかる任務を託し、ほかの者たちには熱心に戦いへ突き進むよう励ました。自分も戦う者たちの功績を見逃しはしない、上から、各人の臆病の証人となり、また武勇の裁定者となって、戦いを検分するのだから、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.6

6

Cerealis praescripto tempore impigre adest, sed custodes vigilantes reperit: praelium conseritur. Siquidem et intra templum siti non dormiebant, et congredientibus qui excubias obibant, facile se caeteri ad bellum pararant.

PL 15, 2180C

ケレアリスは定められた時に勇んで現れたが、見張りが目を覚ましているのを見出した。戦いが交えられた。神殿の内にいた者たちも眠っておらず、見張りに就いていた者たちが交戦する間に、ほかの者たちはたやすく戦いの備えを整えたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.7

7

Conferto agmine, instabat Romanus: Judaei, dum claustris atque angustiis nituntur, ne circumvenirentur, percursabant diversa: ut frequentius sibi a suis esset periculum, dum in tenebris non cognoscerentur, et plerumque transfigerentur a sociis, dum hostes putantur.

PL 15, 2180C

ローマ人は密集した隊列で迫った。ユダヤ人は、閉ざされた狭い所に頼って包囲されまいとし、あちこちへ走り回った。その結果、闇の中で互いに見分けられず、しばしば味方に刺し貫かれて、味方から受ける危険のほうが多くなった。敵だと思われたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.8

8

Quis enim nocte discerneret, socio an hosti occurreret? cum interrogare serum esset, cavere utile, consultum praevenire: et tolerabilior culpae exitus, errare in alieno vulnere, quam proprium eligere periculum, ubi hostis timetur.

PL 15, 2180D

夜に誰が、出会ったのが味方なのか敵なのか見分けられただろうか。問いただすのは遅すぎ、用心することが益あり、先んじることが賢明だったのである。しかも咎の帰結としては、誤って他人を傷つけるほうが、敵が恐れられる所で自ら危険を選ぶよりは、耐えやすかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.9

9

Ancipiti itaque per noctem periculo laborabant Judaei, vel quod inferret hostis, vel in quo socius erraret. Nec minore per diem Romanus vehementior aderat, quem totius spectator certaminis Titus vel tacitus urgebat.

PL 15, 2180D

こうしてユダヤ人は、夜のあいだ、敵のもたらす危険と、味方が過つ危険との、二重の危険に苦しんだ。昼もまた、劣らぬ危険のうちに、ローマ人はより激しく迫った。戦いのすべての観戦者であるティトゥスは、黙していても彼らを駆り立てたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.35.10

10

In horam quintam pugnatum est acriter: Judaeis quoque strenue rebellantibus, ut neutra pars loco cederet.

PL 15, 2180D

第五時まで激しく戦われた。ユダヤ人もまた力強く抗い、どちらの側も持ち場を譲らなかった。