De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.1
Alexander quoque et Aristobulus missi ad urbem Sebasten quae non longe aberat ab urbe Caesarea, strangulantur imperio patris.
PL 15, 2019Dアレクサンドロスとアリストブロスは、カイサリアの町からさほど遠くないセバステの町に送られ、父の命令によって絞殺された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.2
Hunc finem habuere filii Mariamnes, quorum interitu non longum laetatus, successionem sibi remotis illis Antipater haud dubie blandiebatur: sed in eum totius gentis mox non leve odium exarsit, quia apud omnes patebat ejus factione fratres occubuisse.
PL 15, 2019Dマリアムネの子らはこのような最期を迎えた。彼らが除かれて、その死を長くは喜ばないうちに、アンティパトロスは、継承が自分のものになると疑いなく期待していた。しかし、全民族の少なからぬ憎しみがたちまち彼に向かって燃え上がった。彼の策謀によって兄弟たちが死んだことが、すべての人に明らかであったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.3
Successit etiam non mediocris timor consideranti, quam multiplex in dies adolesceret interfectorum prosapia, cum Alexander ex Glaphyra genitos sibi Tigranem et Alexandrum filios dereliquisset, Aristobulo ex Beronice Salomes filia, Herodes et Agrippa atque Aristobulus superstites manerent: Herodias quoque et Mariamne, filiae, quas sexus non impediret, et regni cupido exagitaret.
PL 15, 2019Dさらに、殺された者たちの血統が日ごとにどれほど多様に育っていくかを考えると、少なからぬ恐れが彼に生じた。アレクサンドロスはグラフュラとのあいだに生まれた子、ティグラネスとアレクサンドロスを残し、アリストブロスにはサロメの娘ベレニケとのあいだの子、ヘロデとアグリッパとアリストブロスが生き残っていた。さらに娘のヘロディアとマリアムネもいた。性別は彼女たちを妨げず、王位への欲が彼女たちを駆り立てたであろう。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.4
Queis rebus perterritus Antipater, in fraude ac versutia spem constituere, et donis et muneribus singulos sibi magis magisque oppignerare, etiam amicos et domesticos Caesaris illicere ad sui gratiam pretio tentabat.
PL 15, 2020Aこれらのことに怯えたアンティパトロスは、欺きと狡猾に望みを託し、贈り物と進物によって一人ひとりをますます自分に縛りつけ、カエサルの友人や家の者たちまで、金で誘って自分の好意に引き込もうとしていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.5
Sed contra illi etiam, quae domi erant, in adversum sedebant. Nam rex paulatim processu temporis erga nepotes suos Alexandro et Aristobulo genitos molliebatur, et facti poenitentiam praetendebat, cum eorum quorum parentes occiderat, misereretur.
PL 15, 2020Aしかし、これに反して、家の中にあることまでが彼に不利に働いていた。王は、時が進むにつれて、アレクサンドロスとアリストブロスから生まれた孫たちに対して、しだいに心を和らげ、自分のしたことへの悔いを口にした。自分がその親を殺した者たちを憐れんだからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.6
Denique congregatis amicis et proximis suis, quadam die lacrymis suffusus ora, dixit ad eos: Video mihi aetatem procedere, et sine lacrymis aspicere non possum parvulos hos infelicium germina patrum, quibus ego sum auctor doloris, ne pejore eos derelinquam conditione, quam parentes abstuli: sed illos mihi quaedam eripuit aerumna; hos mihi magis magisque commendat natura et misericordia: altera, quia nepotes; altera, quia destituti parentibus sunt.
PL 15, 2020A実に、ある日、友人たちと近親の者たちを集め、涙で顔を濡らして、彼らに言った。「私は、自分が年老いていくのを見る。この幼い者たち、不幸な父たちの子孫を、涙なしには見ることができない。彼らの悲しみの張本人は私であり、私は、父親たちを奪ったときよりもなお悪い境遇に彼らを置き去りにするのではないか。だが、あの者たちは、ある不運が私から奪い去った。この者たちは、自然の情と慈しみが、ますます私に引き寄せる。一方は孫であるから、もう一方は親を失っているからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.7
Erraverunt in patrem filii, quid fecerunt avo nepotes? Satis infelix pater fui; avus esse debeo sollicitior. Tentabo post me consulere nepotibus, utinam et in filiis mihi consuluissem: verum in illos communis hostis atque inimici obrepserit fraudulentia.
PL 15, 2020B「息子たちは父に対して過ちを犯した。だが孫たちは祖父に何をしたというのか。私は父としては十分に不幸であった。祖父としては、もっと気を配らねばならない。私の死後、孫たちのために図ろう。息子たちのためにもそうしておけばよかったのだが。しかしあの者たちには、共通の敵と仇の欺きが忍び寄ったのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.8
Cavendum est quoque, ne hos illorum involvant pericula, atque uno vulnere simul filios amiserim, et nepotes perdiderim.
PL 15, 2020B「この者たちを、あの者たちの災いが巻き込まないよう用心しなければならない。ひとつの傷で、息子たちを同時に失い、孫たちまで滅ぼすことになってはならない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.9
Provideamus his defensores, quibus ademimus: desponsabo itaque seniori ex filiis Alexandri tuam, mi Pherora, filiam, et te ei constituam patrem: tuo autem, Antipater, filio Aristobuli filiam, ut hoc modo fias pupillae pater.
PL 15, 2020B「我々が奪った者たちのために、この者たちに守り手を備えよう。そこで、わがフェロラスよ、あなたの娘を、アレクサンドロスの子らのうち年長の者に婚約させ、あなたを彼の父に立てよう。またアンティパトロスよ、あなたの息子には、アリストブロスの娘を。こうして、あなたがこの孤児の娘の父となるように。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.10
Germanam quoque ejus accipiet Herodes meus, ex Mariamne Hyrcani susceptus, filiam: haec, inquit, est mea sententia, ut invicem sibi coeunte copula jungantur posteritatis meae successiones; quo nemo suspectus alteri sit, et ipse tranquillioribus oculis videam nepotes meos, quam vidi eorum parentes.
PL 15, 2020C「またその〔少女の〕姉妹をも、ヒルカノスの〔娘〕マリアムネから生まれた私の子ヘロデが迎えるであろう。」「これが私の考えだ」と〔王は〕言った。「結びつきの絆によって、私の子孫の継承が互いに結び合わされ、誰も他の者にとって疑わしい者とならないように。そして私自身も、彼らの親たちを見たときよりも、穏やかな目で孫たちを見られるように。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.11
Quibus dictis, junxit memoratorum dexteras, et osculatus singulos, illacrymavit. Quod Antipater, laetantibus aliis, ita graviter accepit, ut statim dolorem suum etiam vultu proderet, haud mediocri constrictus sollicitudine, quod Alexandri filiis Archelai regis et Pherorae qui tetrarchiam tenebat, suffragia suppetere cerneret, caeteris validiora.
PL 15, 2020Cこう語って、彼らの右手を結び合わせ、一人ひとりに口づけして、涙を流した。他の者たちが喜ぶなかで、アンティパトロスはこれをひどく重く受け止め、ただちに顔にまで苦悩をあらわにした。アレクサンドロスの子らには、アルケラオス王と、四分領を治めるフェロラスの支持が備わっており、それがほかのどれよりも強いと見えたので、少なからぬ不安に囚われたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.12
Advertebat odia sui crescere, nepotibus autem adstipulari misericordiam. Nec poterat Aristobuli filiam recipere domo, ne sceleris indicium diuturnis ejus aspectibus offenderetur.
PL 15, 2020D彼は、自分への憎しみが増していくこと、孫たちには慈しみが味方していることを悟っていた。また、アリストブロスの娘を家に迎え入れることもできなかった。日々その姿を目にして、自分の罪の証拠に心を害されることになるからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.13
Adire non audebat patrem, ne ad omnes mobilem suspiciones exagitaret, si complacitarum foedera nuptiarum solvenda existimaret.
PL 15, 2020D父に願い出ることもあえてしなかった。取り決めた婚姻の約束を解くべきだと考えているように見えれば、移ろいやすい〔父の〕あらゆる疑念をかき立ててしまうからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.14
Subtiliter tamen praesupmsit orare, ut consuleret ei pater, ne adversus duorum potentium opes regis et tetrarchae nudo regni nomine invalidus exponeretur.
PL 15, 2020Dそれでも巧みに、あえて願い出た〔底本は praesupmsit。praesumpsit と読む〕。王と四分領主という二人の有力者の力に対して、王位という名ばかりのものを持たされて無力のまま放り出されることのないよう、父が自分に配慮してくれるように、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.15
Foveret certe honorem, quem confoederandum filio judicaret, ne species regni ad eum, potestas ad illos perveniret.
PL 15, 2020D息子と結びつけるべきだと判断した栄誉を、少なくとも大切にしてほしい。王位の外見は彼に、権力は彼らに渡ることのないように、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.16
Neque vero solos Alexandri atque Aristobuli filios suspectos habebat, sed omnes obstare sibi arbitrabatur: quicumque ex diversis Herodis conjugibus competere vel taciti videbantur regni successionem, quorum frequens numerus erat.
PL 15, 2020D彼は、アレクサンドロスとアリストブロスの子らだけを疑っていたのではなく、すべての者が自分の邪魔になると考えていた。ヘロデのさまざまな妻から生まれた者のうち、沈黙のうちにでも王位の継承を争うと見える者は誰でもそうであり、その数は多かった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.17
Novem etenim mulieres regali conjugio potiebantur: ex his duae tantum sine liberis erant; caeteris soboles suppetebant.
PL 15, 2021A実に九人の女が王の妻の地位を得ていた。そのうち二人だけが子を持たず、ほかの者たちには子孫がいた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.18
Antipater Dosidem attollebat parentem, Herodes Mariamnem, Antipas et Archelaus Matehatis erant filii Samaritanae, et filia Olympias, quae Josippo jure connubii sociabatur. Cleopatra quoque Hierosolymitana Herodem et Philippum genuerat Herodi: Pallas Phaselum.
PL 15, 2021Aアンティパトロスは、母ドシスを誇りとしていた。ヘロデはマリアムネの子である。アンティパスとアルケラオスは、サマリア人の女マテハテ〔底本は Matehatis。名の綴りが崩れているらしく、音写した〕の子であり、娘のオリュンピアスは、婚姻の権利によってヨセフと結ばれていた。エルサレムの女クレオパトラは、ヘロデとフィリポをヘロデに産んだ。パラスはファサエロスを産んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.19
Erant quoque etiam aliae regi filiae, Roxane et Salome; quarum uni Phaedra erat mater, Helphis alteri. Supererant etiam Alexandri et Aristobuli germanae sorores, quas Mariamne ex Herode susceperat; sicut supra memoravimus.
PL 15, 2021Aさらに王には、ほかにも娘たちがいた。ロクサネとサロメである。一方の母はパイドラ、もう一方の母はヘルピスであった。またアレクサンドロスとアリストブロスの同母の姉妹たちも残っていた。マリアムネがヘロデとのあいだにもうけた娘たちで、前に我々が述べたとおりである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.20
Multiplicem itaque generationem Herodis metuens Antipater, aegre licet atque in primis tentamentis multum rege commoto, quod destitutis paterno auxilio nepotibus invideret dispositas copularum societates: ad postremum tantum effecit, ut sibi Aristobuli filia, atque ex ipso genitus Pherorae parentis sui filiae conjungeretur: tantum adulatione praevaluit, ut pactas nuptias solveret.
PL 15, 2021Bそこでアンティパトロスは、ヘロデの多様な子孫を恐れ、最初の働きかけのうちは、王を大いに動揺させ、父の助けを失った孫たちに対して、取り決められた婚姻の結びつきを妬むのかと責められるなど苦労したが、ついにはただこれだけを成し遂げた。自分にはアリストブロスの娘が、また自分から生まれた子には、血縁のフェロラスの娘が結ばれるようにしたのである〔parentis sui は「自分の血縁の」と取った。フェロラスはアンティパトロスの叔父〕。追従によって、取り決められた婚姻を解消させるほどに優位に立ったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.21
Contra autem Salome, cum vellet Sylaeo nubere, ne suffragio quidem Lybiae quae uxor erat Caesaris, potuit de fratre impetrare: sed invita Alexandro cuidam ex amicis regis in nuptias convenit.
PL 15, 2021Bこれに対してサロメは、シュライオスに嫁ぎたいと望んだが、カエサルの妻であるリウィア〔底本は Lybiae。ミーニュの脚注は Liviae と読む〕の口添えをもってしても、兄からそれを得ることができなかった。彼女は不本意ながら、王の友人の一人であるアレクサンドロスという者との婚姻に同意した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.22
Subversis itaque dispositionibus regis, Antipater quasi is qui ut voluerat sibi consuluisset, exsultabat animo, et superabat omnes versutia. Odium tamen nullo modo comprimere poterat, sed accendebat, quoniam affectabat terrore sibi munimentum parare.
PL 15, 2021Bこうして王の取り決めを覆したので、アンティパトロスは、望んだとおりに自分のために図った者のように、心で躍り上がり、あらゆる者を狡猾さで凌いでいた。それでも憎しみをどうしても抑えることはできず、かえってそれを燃え立たせた。恐怖によって自分の防壁を築こうとしていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.23
Conjunxerat autem sibi cooperarium factionum suarum Pheroram patris germanum, quem Herodes non multo post recusantem, ab uxore propria divellit; cui ob injurias quas ea mulier Dosidi conjugi ejus intulerat, infestior habebatur, domoque expulit.
PL 15, 2021C彼は、自分の党派の協力者として、父の兄弟フェロラスを味方につけていた。ヘロデはその後まもなく、フェロラスが拒んだにもかかわらず、彼を自分の妻から引き離した。この女が、ヘロデの妻ドシスに加えた侮辱のために、ヘロデはその女にいっそう敵意を抱いていたが、〔彼を〕家からも追い出した。〔domoque expulit の目的語が定かでない。フェロラスと取った〕
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.24
Pheroras autem amplexatus injuriam, in partes suas concessit, quibus ut tetrarcha praesidebat: ea sane mentis intentione, ut ad Herodem viventem numquam reverteretur.
PL 15, 2021Cしかしフェロラスはこの侮辱を抱え込み、自分が四分領主として統べる領地へ引き下がった。その心構えは、生きているヘロデのもとには決して戻らないというものであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.25
Denique nec tunc quidem, cum eum aegritudine gravi affectum comperisset, et frequenter orantem, ut ad sese veniret, quod ei quaedam quasi moriturus committenda arbitraretur, visitandum existimaverit.
PL 15, 2021C実に、〔ヘロデが〕重い病にかかったと知り、自分のもとへ来てくれと頻繁に頼み、死に臨む者として何かを託さねばならぬと考えているときでさえ、フェロラスは見舞うべきだとは考えなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.26
Qua perculsus licet injuria, rex ubi praeter spem incommodum depulit, tamen fraterno affectu venit ad eum, ubi aegrum comperit, et sedulo compatiebatur, et defunctum Hierosolymam transtulit, et magno fletu celebrique pompa funus curavit.
PL 15, 2021D王は、この侮辱に打たれはしたが、思いがけず自分の病を退けると、それでも兄弟の愛情をもって彼のもとを訪れた。彼が病んでいると知ると、懸命に付き添い、亡くなると、エルサレムに運び、大きな嘆きと盛大な行列をもって葬儀を営んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.42.27
Nec tamen his indiciis sedulae charitatis conceptam exclusit opinionem, quod eum frater veneno appetisset: Ita erat etiam in suos crudelis; nec difficilis fides rerum, quod potuerit fratrem occidere, qui filios interemisset.
PL 15, 2021Dそれでも、こうした行き届いた愛のしるしによって、すでに抱いていた疑念を締め出すことはなかった。弟が毒で自分を狙ったのではないかという疑いである。それほどまでに、彼は身内に対しても残酷であった。息子たちを殺した者が弟を殺しえたということは、信じるに難くない。