偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XXVI 第5巻 第XXVI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2171B · 9 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.1

1

Reparatis itaque aggeribus et vineis, caeterisque machinis obsidionis, renovatus est belli furor; quasi ad extremam operis manum utrimque studiis conspiratum.

PL 15, 2171B

こうして土塁と防御小屋とその他の攻城の機械が修復されると、戦いの猛りが新たにされた。いわば仕事の最後の仕上げとして、双方が熱意を合わせたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.2

2

Totius enim periculo certaminis decernebatur; quia et Romanis solvenda obsidio foret, si aggeres et arietes incenderentur, quibus per inopiam silvarum reparationis subsidia non suppetebant: et Judaeis excidium patriae incumberet, si manu cederent, cum quassata murorum repetitis arietum ictibus resolverentur.

PL 15, 2171B

全体の戦いの命運が、その危険によって決せられようとしていたからである。ローマ人にとっては、もし土塁と破城槌が焼かれれば、攻囲を解かねばならなかった。森が乏しく、それらを修復する手立てがなかったからである。ユダヤ人にとっては、もし力で屈すれば、祖国の滅亡が迫った。破城槌が繰り返し打つたびに城壁は砕かれて崩れかけていたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.3

3

Processere itaque Judaei cum facibus adeo feroces; ut tamquam cessuro sibi Romano exercitu, incendia in machinas spargerent, obsidionem solverent. Sed exhaustae jam vires fame et res fractae, priores successus negarunt; substantia defecerat, audacia manebat.

PL 15, 2171B

こうしてユダヤ人は松明を手に進み出たが、その猛りはあまりに激しく、ローマ軍がいまにも退くかのように、機械に火を撒いて攻囲を解かせようとした。だが力は飢えですでに尽き、状況も壊れており、先の成功は与えられなかった。蓄えは尽き、大胆さだけが残っていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.4

4

Contra, Romanis major pudor, si ab his qui extremum fame spiritum traherent, victoria de manibus diriperetur. Conserto itaque praelio, repulsi principes seditionis, ad murorum subsidia bello impares recurrerunt.

PL 15, 2171C

他方ローマ人にとっては、飢えで最期の息を引いている者たちに、勝利を手から奪い取られるなら、いっそう大きな恥であった。そこで戦いが交えられ、内乱の首領たちは押し返され、戦いでは敵わず、城壁の守りへと逃げ戻った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.5

5

Sed ubi dubia murorum caesura repetitis ictibus, Joannes haud incuriosus extremi subsidii, circumspexit: interiorem murum quasi in C litteram duxit.

PL 15, 2171C

だが、繰り返される打撃のもと城壁の断絶が危ぶまれるのを見て、ヨハネは、最後の備えに無頓着ではなく、周囲を見回し、内側の城壁をC字の形に引いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.6

6

Postero itaque die convulsa parte murali, fragor labentis beneficii, et clamor Romani exercitus simul increpuit, quasi patrato excidio muri prolapsione.

PL 15, 2171C

翌日、城壁の一部が引き倒され、崩れ落ちる建造物〔底本は beneficii(恵み)。ミーニュの脚注(ガッランディ)は aedificii(建造物)かとする。これに拠って訳した〕の轟きと、ローマ軍の叫びが同時に響き渡った。城壁の崩落によって滅びが成し遂げられたかのようであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.7

7

Sed ubi conclamatae urbis insultavit sonus, versa vice rerum, novi muri species, improvisa Romanorum gaudia restrinxit, judaeorum audacia successit, quia periculum differebatur.

PL 15, 2171C

しかし町が陥落したという呼ばわりの響きが襲ったとき、事態は逆転し、新しい城壁の姿が、ローマ人の思いがけぬ喜びを抑えた。ユダヤ人の大胆さがあとを継いだ。危険が先に延ばされたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.8

8

Tunc Caesar exercitum adhortari coepit, ut novum illum murum sine ulla cunctatione adoriendum putarent, quem constructio recens infirmum et facile solubilem proderet: auderent modo animis procedere, fragmenta muralia ascendendi facilitatem datura, ut praeliantes Romani, Judaeis de superiori loco decernentibus, adaequarentur.

PL 15, 2171D

そこでカエサルは軍を励まし始めた。あの新しい城壁は、作られたばかりで脆く、たやすく崩せることを示している。ためらわずに攻めるべきだと考えよ。ただ心を奮って進め。城壁の瓦礫が登りやすさを与えるだろう。そうすればローマ兵は戦いながら、上の場所から戦うユダヤ人と肩を並べるだろう、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.26.9

9

Et quia cunctantes videbat rei difficultate, validissimos quosque juxta se congregans, in bellum accendebat tali oratione:

PL 15, 2171D

兵が事の困難にためらっているのを見ると、もっとも屈強な者たちを自分のそばに集め、次のような演説で戦いへと燃え立たせた。