De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.1
Reverterat in Judaeam Titus, et paucis diebus interpositis, ut replerentur ordines militarium numerorum de quibus lecta manus missa fuerat in Italiam, bellum adolebat festinans comitari patrem, ne in pericula solum dimitteret, adversus Vitelliana arma conflicturum.
PL 15, 2135Dティトゥスはユダヤに戻っていた。選り抜きの一隊をイタリアへ送り出した部隊の隊列を補充させるために数日をはさんでから、父が一人でウィテリウス方の武器と戦おうとして危険に送り出されることのないよう、父に同行しようと急ぎつつ、戦いを推し進めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.2
Movit itaque iter magno decore exercitus: solitudo ubique, et parato agmine suspectans insidias, quia virtute se superiorem videbat.
PL 15, 2136Aこうして彼は、軍の大いなる威容をもって行軍を開始した。至る所が人気のない地で、隊列を整え、待ち伏せを警戒しながら進んだ。自らが武勇で勝ると見ていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.3
Venit per Samariae loca, suscepit eum Gosna, quae ad Romanos jamdudum concesserat: ventum in Aulanam, unde aberat Hierosolyma stadiis XXX nihil amplius.
PL 15, 2136Aサマリアの地を通って来ると、すでに早くからローマ人に降っていたゴスナ〔底本は Gosna。ミーニュの脚注(バロー)は、ヨセフスでは Gophna とする〕が彼を迎え入れた。アウラナに着いた。そこからエルサレムまでは30スタディオン、それ以上ではなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.4
Inde assumptis equitibus numero sexcentis perrexit equitatum ante urbem: exploratum quoque loci situm, munimentorum qualitatem, murorum altitudinem, studia plebis, quae ferebatur latronum armis premi, et factionum stipamine circumveniri: ut invita acquiesceret obsidioni, quominus voluntatem erga Romanos proderet, si libertas daretur.
PL 15, 2136Aそこで騎兵六百を連れて、町の前へ騎行した。また、場所の位置、防備の性質、城壁の高さ、民衆の心情を探るためでもあった。民衆は盗賊の武器に圧迫され、党派の群れに取り囲まれていると言われていた。そのため民衆は不本意ながら包囲に甘んじ、自由が与えられさえすれば示したはずの、ローマ人への意志を明かせずにいるのだと〔ut invita acquiesceret … quominus … proderet の構文が崩れているらしく、このように解した〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.5
Speciose igitur cum paucis equitabat in aggere publico, qui ad muros urbis dirigebatur, nec quisquam est visus progredi.
PL 15, 2136Aこうして彼は少数の者と立派に、町の城壁へ通じる公道の土塁の上を騎行したが、誰一人として前に進み出る者は見られなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.3.6
Verum ubi ad obeundum murorum circuitum flexit equum in latus, cum caetera turba ducem sequeretur, erupere subito plerique de loco qui appellabatur contra Helenae sepulcrum, et exsilientes occupaverunt iter, ut includerent majorem equitum partem quae Titum sequebatur: ipse cum paucis praeterierat consulto insidiantium, ut destitutus a caeteris facilius opprimeretur: quia neque ad suos regredi facile erat, propter instantem hostium multitudinem; neque progredi ulterius fossa aut vallum sinebant, caeteraque locorum impedimenta, quibus anceps periculum inferebatur.
PL 15, 2136Bしかし、城壁の周囲を巡るために馬を脇へ向け、残りの群れが将軍に従っていたとき、「ヘレナの墓の向かい」と呼ばれる場所から、多数の者が突然打って出て、跳び出して道を塞ぎ、ティトゥスに従っていた騎兵の大半を閉じ込めた。彼自身は少数の者とともにすでに通り過ぎていたが、それは待ち伏せする者たちの思惑どおりで、他の者から切り離されたところを、より容易に討つためであった。迫りくる敵の大群のゆえに、味方のもとへ戻ることは容易でなく、溝や防柵、そのほか地形の障害のために、先へ進むこともできなかったからで、いずれの道にも危険が迫っていた。