De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.1
Haec ubi sacerdotes locuti sunt, et maxime Jesus caeteris senior, post Ananum tamen qui secundo loco fungebatur, indignantibus Idumaeis, quod non continuo urbe recepti forent: Simon unus de ducibus Idumaeorum: Minime, inquit, mirum, si cives saeviunt, et clausos tenent qui nationi sociae portas clausere, et non patiuntur consortes et participes suos ingredi: nobis de muro loquuntur, et quasi adversarios muris repellunt quos amicos habebant.
PL 15, 2109C祭司たち、とりわけ他の者より年長のイエス(ただしアナノスに次いで第二の位にあった者)がこう語り終えたとき、イドゥマヤ人は、すぐに町に迎え入れられなかったことに憤っていた。イドゥマヤ人の指揮官の一人シモンが言った。「市民たちが荒れ狂い、盟友の民に門を閉ざした者たちが、閉じ込められた者を押さえつけ、仲間であり一味である者の入城を許さないのは、少しも怪しむに足りない。我々には城壁の上から語り、味方としていた者たちを、あたかも敵であるかのように城壁から追い返す。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.2
Quis dubitet quod parent suscipere Romanos et forte coronare portas, quando illi ingredientur? quae major injuria?
PL 15, 2109D「彼らがローマ人を迎え入れる備えをし、ローマ人が入るときには、おそらく門に冠を掛けさえするだろうことを、誰が疑うだろうか。これ以上の侮辱があろうか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.3
Patere nempe omnibus hominibus ista civitas solet causa cultus et observantiae: nobis solis intercluditur, quasi hostibus, soli abdicamur, soli repellimur. Simulant se nostrum petere judicium, quos ne limine quidem dignos urbis putarunt.
PL 15, 2109D「この町は、礼拝と敬意のために、すべての人に開かれているのが常である。我々にだけ閉ざされ、敵のように、我々だけが拒まれ、我々だけが退けられる。我々を町の敷居にさえ値せぬ者と見なしていた者たちが、我々の裁定を仰ぐふりをする。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.4
Lateant quae adversum illos gesserunt: nostrae injuriae testes et judices sumus. Advertimus quid clausi patiantur, quando nos arma jubemur deponere: et credibile esse potest, quod eorum exspectetur sententia, quorum suspecta est fides?
PL 15, 2109D「彼らがあの者たちに対して行ったことは伏せておけ。我々は我々の被った不当の証人であり、裁き手である。閉じ込められた者らが何を被っているか、我々は見て取っている。我々が武器を置くよう命じられているときに、その信義が疑わしい者たちの判断を待つなどということが、信じられようか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.5
Festinemus itaque eripere clausos, quibus templum carcer est factum, ne serventur usque ad adventum exercitus Romani, et captivi tradantur Vespasiano. Auferamus a templo obsidionem, custodes teterrimos removeamus, qui neminem vel ad purgandam alvum egredi sinunt.
PL 15, 2110A「ゆえに急ごう。神殿を牢獄とされた閉じ込められた者らを救い出そう。ローマ軍の到来まで留め置かれ、捕虜としてウェスパシアヌスに引き渡されることのないように。神殿から包囲を取り除こう。最も忌まわしい見張りどもを排除しよう。彼らは誰一人、用を足しに出ることさえ許さない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.8.6
Si quis introferre cibum clausis desiderat, prohibetur: si quis exire, ad mortem rapitur: crimen factum est cultus religionis.
PL 15, 2110A「閉じ込められた者らに食物を持ち込もうとする者は禁じられ、出ようとする者は死へ引きずられる。敬虔な礼拝が罪とされたのだ。」