偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput X 第2巻 第X章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2053A · 19 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.1

1

Eo discedente concitatores belli compositis insidiis, Massada castellum occupaverunt, necatisque Romanorum custodibus suos constituere.

PL 15, 2053A

彼が去ると、戦いの扇動者たちは謀をめぐらしてマサダの砦を占拠し、ローマ人の守備兵を殺して、自分たちの者を据えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.2

2

Eleazarus quoque principis sacerdotum filius praeruptae vir audaciae suasit, ne cujus alienigenae donum vel sacrificium reciperetur: quae turba belli adversum Romanos fuit, universosque in tumultum excitavit.

PL 15, 2053A

また、大祭司の子エレアザルは、向こう見ずなまでに大胆な男で、異国人の贈り物も犠牲も受け入れてはならないと説いた。これがローマ人に対する戦いの騒乱の発端となり、すべての者を騒擾へと駆り立てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.3

3

Videntes itaque potissimi quique, quod ea res praesumptae causa foret dissensionis, agebant cum populo, non solum Caesari bellum irrogari, sed violari etiam instituta religionis, templique imminui reverentiam: argui et condemnari patrum traditiones, qui ex muneribus alienigenarum templum ornaverint, cui multo amplius accesserit divitiarum ex collatione gentium, donisque diversarum et innumerabilium nationum: oblitterari sancta majorum, sacros ritus novari.

PL 15, 2053A

そこで、有力者たちは皆、この事が向こう見ずに企てられた不和の原因となるのを見て取り、民に説いた。カエサルに戦いが仕掛けられるのみならず、宗教の制度が損なわれ、神殿への畏敬が減ぜられることになる。異国人の贈り物で神殿を飾った父祖たちの伝承が非難され、断罪される。その神殿には、諸国民の寄進と、さまざまな数えきれない諸民族の贈り物により、はるかに多くの富が加わったのである。先祖の聖なる事柄が消し去られ、聖なる儀式が改められる、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.4

4

Quid futurum de his quae ante collata sunt, si simili modo conferri in posterum dona gentium prohibeantur? Aut si solis Romanis sit interdictum quod omnibus liceat, quod incentivum belli futurum?

PL 15, 2053B

これまでに寄せられたものはどうなるのか。同じように、今後諸国民の贈り物を納めることが禁じられるなら。あるいは、万人に許されていることが、ローマ人にだけ禁じられるなら、それは戦いのどれほどの火種となるか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.5

5

Postremum, impium, si apud Judaeos tantum nec sacrificare, nec inferre munera alienis permitteretur.

PL 15, 2053B

最後に、不敬なことであろう。ユダヤ人のもとでだけ、異国の者が犠牲を献げることも、供物を持ち込むことも許されないとすれば。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.6

6

Considerare eos oportere, quia Caesaris pax solveretur; quem hujusmodi motum offensione, haud dubie facturum, ut eriperet Judaeis omnem usum sacrificiorum; ut nec pro se sacrificarent, qui sacrificium Caesaris refutavissent, praeveniendum mature.

PL 15, 2053B

彼らは考えねばならない。カエサルの平和が解かれることになる。カエサルはこのような動きに腹を立てて、間違いなく、ユダヤ人から犠牲の務めのすべてを取り上げるだろう。カエサルの犠牲を拒んだ者が、自分たちのために犠牲を献げることもできなくなるのだから、早めに先手を打たねばならぬ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.7

7

Nam talia consulta si ad Florum, atque inde haud dubie ad Caesarem pervenirent, Judaeorum genti pestem factura: simul haec astruere sacerdotum testimoniis desiderantes, interrogabant, si umquam a majoribus esset sacrificiis gentilium renuntiatum: id quominus liqueret, obstrepebant ad seditionem parati: nec ministri quidem altaris audebant sese tantae discordantium inserere contentioni: unum remedium superesse visum est, ut Florus atque Agrippa rex cum militari manu adessent, ut saltem metu desisterent, qui consilio nequaquam revocarentur.

PL 15, 2053C

もしこのような決議がフロルスに、さらに間違いなくカエサルにまで届けば、ユダヤ人の民に破滅をもたらすことになる。同時に、これを祭司たちの証言で裏づけることを求めて、彼らは、かつて先祖が異邦人の犠牲を断ったことがあるかどうかを尋ねた。それが明らかにならぬようにと、内乱に備えた者たちが叫び立てて妨げた。祭壇の奉仕者たちさえ、これほどの対立の争いに割って入る勇気がなかった。残る手立ては一つと思われた。すなわち、フロルスと王アグリッパが軍勢を率いて来ることである。せめて恐れによって、説得ではまったく引き戻せない者たちが思いとどまるように。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.8

8

Sed Florus, qui augeri vellet seditionem, ne ullus Judaeis esset veniae locus ( qui nisi involuti bello forent, urgendi rapinas ejus, et graviora commissa facultas omnis exstingueretur), passus est crescere belli furorem, nihilque legatis responsi reddidit.

PL 15, 2053C

しかしフロルスは、内乱が大きくなることを望んで、ユダヤ人に赦しの余地が少しも残らないように(もしユダヤ人が戦いに巻き込まれなければ、彼の略奪と、より重い所業を責め立てる機会はすべて消えてしまうからである)、戦いの狂乱が募るのを許し、使節たちには何の返答もしなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.9

9

Agrippa vero quam maxime ambiebat Scyli et Antipae Custobarique propinquorum suorum legationem, in commune bonum, ut et Judaeos Romanis servaret, et Judaeis religionem, patriae templum, urbem civibus, sibique imperii decus, regni tranquillitatem, misit tria millia equitum Dario et Philippo turmarum ducibus, ut auxilio freti, bonarum consultores partium promptius adniterentur.

PL 15, 2053D

一方アグリッパは、親族のスキュロス〔底本は Scyli。綴りの崩れた名らしく、刷られた形から音写した〕、アンティパス、クストバロスの使節団をことのほか重んじ〔ミーニュの脚注(ガッランディ)は、語が欠けているらしいとして Agrippa vero qui quam maxime ambiebat … misit と読む。これに拠り、ambiebat を、使節団を熱心に迎え入れたの意と取った〕、共通の善のために、ユダヤ人をローマ人のために、宗教をユダヤ人のために、神殿を祖国のために、町を市民のために保ち、また自分のためには支配の栄誉と王国の平穏を保とうとして、騎兵三千を、騎兵の小隊の長ダレイオスとフィリポに率いさせて送った。善き側に立つ助言者たちが、この助けに支えられて、いっそう勇んで努めるようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.10

10

Hinc fiducia bonis orta, improbis indignatio, bellum adolevit. Cum hos causa justior, quae nihil tamen armorum conflictus juvaret; illos furor et multitudinis numerus accenderet, divisae acies praeliatorum.

PL 15, 2054A

これにより、善き者たちには信頼が生まれ、悪しき者たちには憤りが生まれて、戦いは激しくなった。一方の者たちをより正当な理由が駆り立てたが、それは武器の衝突にはまったく役に立たなかった。他方の者たちを狂乱と群衆の数が駆り立て、戦士たちの戦列は二つに分かれた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.11

11

Principes sacerdotum et vulgi portio quae pacem optabant, cum regiis equitibus partem civitatis superiorem occupavere: illi alii in inferioribus siti, templum et propinqua loca sacris sibi vindicabant.

PL 15, 2054A

大祭司たちと、平和を望む民衆の一部は、王の騎兵とともに町の上の部分を占めた。他方、下の部分にいた者たちは、神殿と、聖所に近い場所を自分たちのものとした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.12

12

Primo lapidibus et saxis et jactu telorum utrimque bellum lacessunt, decernunt sagittis. Postea ut sese forte obtulit praeliandi necessitas, consertae manus: peritia usuque regii praestabant, volentes arcere accessu belli excitatores, ne templum intaminarent: contra Eleazaro cum suis, etiam superiorem urbem quae vocabatur Sion, invadere studium erat: septem diebus sine intermissione aliqua bellatum est.

PL 15, 2054A

最初は、石と岩を投げ、飛び道具を放って、双方から戦いを仕掛け、矢で決着をつけようとした。のち、たまたま戦う必要が生じたとき、白兵戦となった。王の側が熟練と経験で優り、神殿を汚さぬよう、戦いの扇動者たちを近づけまいとした。これに対し、エレアザルとその仲間は、シオンと呼ばれる上の町をも攻め取ろうと努めた。七日のあいだ、少しも途切れることなく戦われた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.13

13

Octavus solemnitatis dies, quo ligna omnes altaribus solebant imponere, ne quando ignis deficeret, quem oportebat inexstinguibilem perseverare, furorem addidit, ut omnes a templo ministri excluderentur.

PL 15, 2054B

祝祭の八日目は、この日に皆が祭壇に薪を載せるのが習わしで、それは、絶やしてはならない火が決して消えぬようにするためであったが、この日が狂乱を加え、奉仕者たちはみな神殿から締め出された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.14

14

Audacius solito sicariis sese proripientibus cessere regii, nec in superioribus partibus consistere ausi: incensae aedes Agrippe et Berenices, direptum omne instrumentum regium: ignis circumferebatur, ut chirographa debitorum, quae recondita in tabulariis erant publicis exurerentur.

PL 15, 2054B

シカリオイがいつもより大胆に突出すると、王の側は退き、上の部分にとどまる勇気もなかった。アグリッパとベレニケの邸宅が焼かれ、王の調度はすべて略奪された。火は、公文書庫にしまわれていた債務証書を焼き尽くすために、持ち回られた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.15

15

Quo feneratoribus suis inopes insolentius insurgerent, omni nexu sese absolutos arbitrati, incendebant urbem manibus suis, exurebantur nervi civitatis, expugnatum est castrum cui nomen Antonia, caesi omnes custodes reperti, incensum postea.

PL 15, 2054B

貧しい者たちが、高利貸しに対していっそう横柄に逆らうためであった。彼らはあらゆる拘束から解かれたと考え、自分たちの手で町に火を放ち、町の腱は焼かれ、アントニアという名の砦は攻め落とされ、見つかった守備兵は皆殺しにされ、のち砦は焼かれた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.16

16

Massadam quoque proripiens sese Manaimus, Judae Galilaei filius, acer et peritus sophista, et turbandis rebus exercitatus, armorum invasit officinas, et induit armis inermes.

PL 15, 2054C

マサダへも突進したメナヘム〔底本は Manaimus〕は、ガリラヤ人ユダの子で、鋭く、巧みな詭弁家であり、騒乱を起こすことに熟練していて、武器の工房を襲い、武器を持たぬ者たちに武器を着せた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.17

17

Regressusque in Hierosolymam, stipatoribus tamquam regio more comitantibus, immane quantum insoleverat, ut supergrediens usum privatum, nec ab illicitis quidem quae liberi populi ferre non possent, temperandum arbitraretur: insurgentibus in eum pluribus, qui fultum regali indumento, tyrannum et dominum incubuisse libertati civium increpitarent, graves poenas dedit, ut afflictus prius cruciatibus immoreretur, nec tamen dissidium remotum.

PL 15, 2054C

そしてエルサレムに戻ると、側近たちが王のようにつき従う中で、途方もなく高ぶり、私人の立場を踏み越えて、自由な民が耐えられぬ許されぬことからさえ身を慎むべきだとは考えなかった。多くの者が彼に立ち向かい、王の衣に支えられて、僭主また主人として市民の自由にのしかかったと非難すると、彼は重い刑罰を受け、まず責め苦に苦しめられて死んだ。だが、それでも不和は去らなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.18

18

Nam multo gravior motus insurrexit. Denique Metilius cum Romanis militibus oravit, ut discedere liceret: dataque fide et interpositis sacramentis, ubi juxta pactum arma deposuere, cum sine metu abirent, ab Eleazaro et sociis factionis multi obtruncantur: non resistendum adversus vim, nec precandum rati, sed tantummodo violatam fidem et perjurium perfidorum vociferantes.

PL 15, 2054D

はるかに激しい騒動が起こったからである。実に、メティリウスはローマの兵士たちとともに、立ち去ることを許されるよう願い出た。信義が与えられ、誓約が交わされて、約束に従い武器を置き、恐れなく去ろうとしたとき、エレアザルとその党派の仲間によって、多くの者が斬り殺された。兵士たちは、暴力に抵抗すべきでも、懇願すべきでもないと考え、ただ破られた信義と、背信の者どもの偽誓を叫ぶだけであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.10.19

19

Omnes itaque interfecti: Metilius ipse praefectus militum rogando et obsecrando, simul pollicens usque ad circumcisionem quoque se Judaeum futurum, solus reservatur.

PL 15, 2054D

こうして全員が殺された。ただ兵の長官メティリウス自身だけは、頼み、懇願し、さらには割礼を受けてまでユダヤ人になると約束して、助け残された。