偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput XI 第3巻 第XI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2079B · 13 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.1

1

Dejectus eo Vespasianus, rursus ad expugnandam urbem accenditur, atque omnem exercitum circa congregat: machinis murum quatit, pulsat aries.

PL 15, 2079B

この策に当てを外されたウェスパシアヌスは、再び町を攻め落とそうと奮い立ち、全軍を周囲に集めた。器械で城壁を揺さぶり、破城槌が打ちつけた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.2

2

Nomen hoc species dedit, eo quod validae ac nodosae arboris caput ferro vestitur, et quod ut frons arietis praetenditur, quae obductis laminis turgescit, et prominet: e medio ejus quasi cornu procedit ferri solidioris.

PL 15, 2079B

破城槌〔aries。「雄羊」の意〕という名は、その外見が与えたものである。節くれだった強い木の先端が鉄で覆われ、雄羊の額のように前に突き出されており、被せた板で膨れて突き出ているからで、その中央から、いっそう堅い鉄が角のように出ている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.3

3

Magnitudo arboris in modum mali navalis, quam non ventorum procella, non velorum sinus flectant. Ea suspensa funibus ad superiora atque robusta arborum nexis, multorum manu valide in murum impellebatur.

PL 15, 2079C

木の大きさは船の帆柱ほどで、風の嵐も帆のふくらみも、これを曲げることはできないほどである。これは、上方の頑丈な木々を組んだものに綱で吊るされ、大勢の手で城壁へ力強く突き出された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.4

4

Deinde retrorsum ducta, atque in staterae modum sustentata retinaculis, majore impetu destinabatur, ut crebris ictibus fatigatum muri latus cederet, cavatumque vi rupturis fenestram daret, qua Romanis hostibus via in interiora urbis pateret.

PL 15, 2079C

それから後ろへ引かれ、秤の竿のように留め綱で支えられて、いっそう大きな勢いで打ち出され、度重なる打撃に疲れた城壁の面が崩れ、力で穿たれて破れ目の窓を与え、そこからローマの敵に町の内部への道が開けるようにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.5

5

Primo igitur ictu murus concussus est, contremuitque omnis. Clamor illico universorum, quasi expugnata urbe trepidantium, ne repercussus murus fatisceret.

PL 15, 2079C

最初の一撃で城壁は揺さぶられ、すべてが震えた。直ちに皆が、町が攻め落とされたかのように恐れて叫び声を上げた。打ち返された城壁が裂けはしないかと恐れたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.6

6

Sed Josephus saccos paleis repletos, in eum dimitti locum praecepit, in quem aries a Romanis intorquebatur, ut laxo saccorum sinu lusa plaga omnis arietis emolliretur. Illisa enim solidis solida nocent, solutioribus evacuantur.

PL 15, 2079D

しかしヨセフスは、藁を詰めた袋を、ローマ軍が破城槌を打ちつける場所に下ろすよう命じ、袋のゆるいふところで打撃がかわされ、破城槌の衝撃がすべて和らぐようにした。堅いものにぶつかれば堅いものは害を与え、柔らかいものには力を抜かれるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.7

7

Denique facilius solidiora mollioribus cedunt, quam molliora solidioribus. Nam et aquae alluvione scopuli solvuntur, nec ruina rupis ullum est damnum aquarum; et jactis in freta molibus, aqua suos usus reservat; sed petra inter undas reservare suos nescit.

PL 15, 2079D

実に、堅いものは柔らかいものに屈しやすく、柔らかいものが堅いものに屈するのはそれより難しい。水の奔流によって岩礁は砕かれるが、岩の崩落は水に何の害も与えず、海に突堤が投じられても、水は自らの用を保つ。しかし岩は、波の間にあっては自らの用を保つことを知らない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.8

8

Arenam quoque marmoris ruina non frangit, et marmor arenae ruina comminuitur. Retulerunt tamen etiam Romani, quo commenta refellerent Judaeorum, contra falces ligantes, quibus demissos inciderent saccos, quod vacuatis paleis evitare arietis ictum nequirent.

PL 15, 2079D

砂もまた、大理石の崩落によっては砕けず、大理石は砂の崩落によって粉々になる。とはいえローマ人もまた、ユダヤ人の工夫を打ち破ろうと、下ろされた袋を切り落とすための鎌を〔棹に〕結びつけて対抗した。藁が抜けて空になれば、破城槌の打撃をかわすことができなくなるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.9

9

Reparato itaque impulsu machinae, cum se Judaei urgeri viderent, unus ex his Eleazarus, ingentis magnitudinis saxum elevans, de muro super arietem elisit tanta vi, ut comminueret caput machinamenti.

PL 15, 2080A

こうして機械の突きが立て直され、ユダヤ人が追い詰められるのを見たとき、彼らの一人エレアザルが、巨大な石を持ち上げ、城壁から破城槌の上へ、機械の頭を砕くほどの力で叩きつけた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.10

10

Exsiliens quoque in medium hostium, rapuit illud, atque in murum ferebat intrepidus in conspectu adversariorum, et patens vulneri. Denique jaculis quinque figitur, sed nequaquam conversus ad vulnera, quomodo ipse saxi ruina hostem involveret, intendebat.

PL 15, 2080A

さらに敵の真ん中へ跳び出し、それ〔破城槌の頭〕を奪い取って、敵の眼前で、傷に身をさらしながら、恐れることなく城壁へ運んだ。実に、投げ槍五本に貫かれたが、傷には少しも顔を向けず、いかに自分自身が石の崩落で敵を巻き込むかだけを考えていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.11

11

Ascendit itaque murum, et victor doloris stetit conspicuus tantae praesumptionis, ac super arietem se saxumque dejecit, et cum eo corruit.

PL 15, 2080A

こうして城壁に登り、痛みに打ち勝った者として、これほどの大胆さの目立つ姿で立ち、破城槌の上へ、石とともに身を投げ、それとともに倒れ伏した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.12

12

Victus quidem morte, sed victor machinamenti, cum in se solus discesserit patriae; in machinamenti autem comminutione, totam urbem ab excidio servaverit. Netyras quoque et Philippus in medium se jecere agmen, ut averterent, quos petierant.

PL 15, 2080B

死には敗れたが機械には勝った者であり、自らは一人で祖国から去ったものの、機械を砕くことで町全体を滅びから救ったのである。ネテュラスとフィリポも、自分たちが攻めかかった者たちを追い散らそうと、軍勢の真ん中へ身を躍らせた〔quos petierant を averterent の目的語と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.11.13

13

Josephus autem ignibus actis, ut machinamenta omnia exureret, brevi consumpsit plurima, sed consumpta reparabantur.

PL 15, 2080B

ヨセフスは火を放って機械をすべて焼き尽くそうとし、短時間でその大半を焼いたが、焼かれたものは再び作り直された。