偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput XIX 第3巻 第XIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2090B · 5 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.19.1

1

Inde paucis post diebus Ptolomaidem repetit, atque inde Caesaream contendit, urbem Judaeae maximam, sed magis gentilibus refertam inhabitantibus: unde cum plausu et laetitia suscepere exercitum Romanum, non solum Romanae societatis exoptata sibi gratia, sed insito quoque odio plebis Judaeae: cujus principem Josephum oportere puniri maximis clamoribus vociferabantur.

PL 15, 2090B

それから数日後、プトレマイスに引き返し、そこからカイサリアへ急いだ。ユダヤ最大の都市だが、むしろ異邦人の住民が多く住んでいた。そこで人々は喝采と喜びをもってローマ軍を迎えた。ローマとの同盟の好意を望んでいたからだけでなく、ユダヤの民衆への生来の憎しみからでもあった。そして、その民の首領ヨセフスを罰すべきだと、最大の叫びをあげて叫び立てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.19.2

2

Quam Vespasianus, ut vulgi iram sine judicio conceptam, silentio dissolvit. Et quia ad hiemandum, et tempus opportunum, et civitas erat, duos ordines in Caesarea constituit, decimum quoque et quintum ordinem in urbe Scythopoli, ne Caesarea totius onere exercitus attereretur.

PL 15, 2090C

ウェスパシアヌスは、これを、判断もなく抱かれた群衆の怒りとして、黙って受け流した。そして冬営にふさわしい時期でも町でもあったので、カイサリアに二個軍団〔底本は ordo。ここでは軍団の意に取った。以下同じ〕を置き、また第10軍団と第5軍団をスキュトポリスの町に置いた。カイサリアが全軍の負担で押しつぶされないようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.19.3

3

Ideoque urbs memorata Dianae Scythicae consecrata, tamquam a Scythis condita, et appellata civitas Scytharum, ut Massilia Graecorum: situs loci declarat ingenitam duritiam conditoris, patientia magis camporum, quam conducibilia habitationis usui delegisse.

PL 15, 2090C

それゆえ〔Ideoque が前の文とどうつながるかは定かでない〕、先に述べた町はスキュティアのディアナに奉献され、スキュティア人によって建てられたかのように「スキュティア人の都市」と呼ばれた。マッシリアがギリシア人の都市と呼ばれるように。その地の位置は、建設者の生来の頑なさを示している。居住の用に適うものよりも、むしろ野の厳しさに耐えることを選んだのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.19.4

4

Namque aperto et aspero hiemis, et ferventi tempore aestatis plus laboris habent, quam delectationis: quoniam et hieme plus frigori patent, et gravior in his locis aestatis flagrantia est, in quibus solem totum recipiunt sine ulla arvi virentis amoenitate.

PL 15, 2090C

というのも、冬には開けて荒々しく、夏の盛りには焼けつくようで、〔住む者には〕楽しみより苦労のほうが多い。冬は寒さにさらされ、夏の炎熱はこうした場所で一層きびしい。太陽をまるごと受けながら、緑の畑の心地よさは少しもないのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.19.5

5

Itaque campestris et maritima regio memoratae urbis, etiam aestu maris amplius vaporabatur.

PL 15, 2090D

こうして、先に述べた町の平野と海辺の地方は、海の熱気によってもいっそう蒸された。