偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XXX 第5巻 第XXX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2176A · 12 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.1

1

Pulcherrimum quoque facinus adorsus est Julianus centurio, vir armis maximus, ex Bithynia profectus provincia, sed Romanis assuefactus disciplinis bellisque exercitus, et honoratae militiae clarus stipendiis.

PL 15, 2176A

百人隊長ユリアヌスもまた、きわめて立派な行いに取りかかった。武器にかけては並ぶ者のない男で、ビテュニア属州の出身であったが、ローマの規律に慣れ、戦いで鍛えられ、名誉ある軍務の年季で名高かった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.2

2

Qui cum prope Caesarem adstaret, ubi adversos vidit Romanos, quia Judaei numero praestabant, et adhuc Romani pauciores aderant, subito de Antonia se proripuit, et insequentes avertit: nec sunt ausi resistere, ipsa specie praecellentissimi viri, et superba quadam ultra humanam formam virtutis auctoritate, ita ut ipse Caesar miraretur.

PL 15, 2176A

彼はカエサルのそばに立っていたが、ローマ人が劣勢であるのを見た。ユダヤ人のほうが数で勝っており、ローマ人はまだ数が少なかったからである。そこで突然アントニアから飛び出し、追ってくる者たちを退けた。彼らは抗おうとしなかった。このきわめて優れた男の姿そのものと、人の姿を超えた、武勇の尊大な威厳のためであり、カエサル自身も感嘆するほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.3

3

O varia atque incerta, velut quaedam bellorum alea! quae sicut jactu quodam, ita casu quodam potius quam virtute, plerumque inopinatis ludit eventibus, sufficiens novos exitus.

PL 15, 2176A

ああ、戦いの賽の目のように移ろい、定まらぬものよ。それは、いわば投げによって、すなわち武勇によるよりむしろ偶然によって、しばしば思いがけぬ結果をもてあそび、新たな結末をいくらでも差し出す。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.4

4

Namque et hic jactus sunt, non tesserarum quidem, sed sagittarum, telorumque plurium, lapidum quoque, quibus saepe victor sternitur alieno vulnere.

PL 15, 2176B

ここでも投げられたのである。賽ではなく、矢と、多くの飛び道具と、石であった。それによって、勝者もしばしば他人の傷で打ち倒される。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.5

5

Et dum aliena spolia rapit, ipse dispoliatur: velut hic Julianus, qui tergo imminebat hostium, dum alios perimit, et claustro coercet, ipsa alacritate incautior, confixum clavis calceamentum gerens, usu militarium virorum: non consideravit polito lapide solum stratum, quod cavendum foret; sed quasi in campo praeliaretur securus, labitur, et ingentem strage sua sonitum dedit.

PL 15, 2176B

そして他人の戦利品を奪っているうちに、自らが奪われる。このユリアヌスがそうだった。彼は敵の背に迫り、他の者を殺し、囲いの中に押し込めているうちに、その勢いのために不注意になり、軍人の習いで鋲を打った履物をはいていた。磨いた石で敷かれた床こそ用心すべきであったのに、それに思いを致さず、まるで野で戦っているかのように安心して、滑って倒れ、自らの倒れる大きな音を立てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.6

6

Nec potuit assurgere lubrico solo fusus, genu tamen se sustinens, regressum hostem repellebat ut appropinquantes caederet, jaculantes quantum posset, caveret.

PL 15, 2176B

滑る床に倒れて起き上がれなかったが、それでも膝で身を支え、戻ってきた敵を押し返し、近づく者は斬り、投げる者はできるかぎりかわした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.7

7

Sed ipsa fatigatus atque oppressus multitudine, solus licet, quia nullus tanto se inserere periculo auderet, non despicabilis tamen, neque inultus, impigre occubuit. Haud equidem, ut arbitror, tali dignus exitu fuit, ut tanta virtus viri sic deciperetur.

PL 15, 2176C

だが、まさにその多勢に疲れ果て、押しつぶされて、独りであったが(これほどの危険に割って入ろうとする者が誰もいなかったので)、それでも侮られることなく、報復なしでもなく、勇ましく倒れた。私の思うに、彼は、これほどの男の武勇がこのように裏切られるような最期にふさわしい者ではなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.8

8

Sed plurimum in bello prudentia valet, quae cauta semper et perspicax incertorum providet casus. Solus se de Antonia proripuit, solus in hostilia agmina ruit, solus se armatis miscuit, solus in templum Judaeos redire compulit.

PL 15, 2176C

だが戦いでは思慮がもっとも力を持つ。それは、つねに慎重に、見通しよく、不確かな成り行きを見越すのである。彼は独りでアントニアから飛び出し、独りで敵の軍勢に突入し、独りで武装した者たちの中に交わり、独りでユダヤ人を神殿へ戻らせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.9

9

Vereor ne istud obfuerit magis, quia de templo fuerunt exterminandi Deo infideles, ideo lapsus non invenit remedium. Spectabat Titus vincentem cum gaudio, periclitantem cum ingenti dolore: volebat subvenire, sed longe aberat.

PL 15, 2176C

私は恐れる。そのことがかえって害になったのではないかと。神に不信の者たちを神殿から追い出さねばならなかったので、それゆえ、彼の転倒は救いの道を見いださなかったのだ。ティトゥスは、勝つ彼を喜びとともに見守り、危うくなった彼を大きな痛みとともに見守った。助けに行こうとしたが、遠く離れていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.10

10

Revocabatur a suis, quia in milite unius sors est, in imperatore universorum periculum: docebat exemplum, quid cavendum potius, quam sequendum Caesari foret.

PL 15, 2176D

味方に呼び戻された。兵士においては運命は一人のものにすぎないが、将軍においてはすべての者の危険だからである。この例は、カエサルにとって、従うよりむしろ避けるべきことを教えていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.11

11

Denique sic consternati fuerunt socii, sic elati adversarii, ut et corpus Juliani in potestatem veniret hostium, quasi adhuc et defunctum timerent, si Romanis restitueretur. Caeteri Juliano caeso, facili negotio cessere.

PL 15, 2176D

実に、味方は意気消沈し、敵は意気揚がり、ユリアヌスの遺体さえ敵の手に渡るに至った。死んだ彼をもなお恐れ、ローマ人に返されることを恐れたかのようであった。残りの者たちは、ユリアヌスが斬られたあと、わけなく退いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.30.12

12

Nondum enim ascenderant numerosi, et Judaeis occasio necis ejus virtutem auxerat: promptissimis eo praelio ad repellendos Romanos Alexa et Gitteo Joannis conjuratis, qui factionis ejus propugnatores forent: ex Simonis quoque parte Melchio et Jacobo Idumaeorum duce egregiis bellatoribus: Arsimone quoque et Juda tertiae factionis viris pariter adnitentibus, qui conjuncta manu pulsos Romanos intra Antoniam clausere.

PL 15, 2176D

まだ多くの者が登っていなかったうえ、ユダヤ人には彼の死の機会が武勇を増していたからである。この戦いでローマ人を押し返すのにもっとも果敢だったのは、ヨハネの誓約を結んだ者アレクサとギッテウスで、彼らはその党派の擁護者であった。シモンの側では、メルキオと、イドゥマヤ人の指揮官ヤコブで、いずれも優れた戦士であった。また、第三の党派〔どの党派を指すかは定かでない〕の者アルシモンとユダも同じく力を尽くし、彼らは力を合わせて、ローマ人を押し返し、アントニアの内に閉じ込めた。