偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput X 第1巻 第X章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 1969C · 9 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.1

1

Denique cum simulata ejus placiditate se circumveniri arbitrarentur, Demetrium regem sibi auxilio futurum adversus Alexandrum in bellum excitaverunt. Pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni adversum duos exercitus numero inferiore certandum foret.

PL 15, 1969C

〔底本は章の番号 IX を欠き、VIII から X へ飛ぶ(刷りでも 1969C で VIII の章の本文に X の見出しが続く)。本文の欠落は無い〕実に、彼らは、彼の見せかけの穏やかさによって自分たちが欺かれていると考え、アレクサンドロスに対する戦いで自分たちの助けとなるはずの王デメトリオスを立ち上がらせた。戦いは目前に迫り、先延ばしされなかった。もっとも、一人〔アレクサンドロス〕は、数において劣る一つの軍で、二つの軍と戦わねばならなかったのだが。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.2

2

Mille enim comitatus equitibus, et sex millibus peditum, quos mercede sibi associaverat, decem millia quoque Judaeorum sibi conspirantium in bellum accersens juxta urbem Sichimam occurrit hostibus, quibus tria millia equitum erant, et peditum quadraginta millia.

PL 15, 1969D

というのは、彼は1,000の騎兵と、報酬で味方につけた6,000の歩兵を伴い、さらに自分と心を合わせたユダヤ人1万を戦いのために呼び寄せて、シケムの町の近くで敵と出会ったからである。敵には騎兵3,000と歩兵4万がいた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.3

3

Tentatoque utrimque agmine, ubi neque Demetrius pecunia conductos desciscere a fide vidit, neque Alexander de Judaeis aliquos quibus se Demetrius adjunxerat, deposuisse erga se odia cognovit, armis decernendum existimaverunt.

PL 15, 1969D

双方が相手の隊列を探り合ったが、デメトリオスは、〔アレクサンドロスの〕金で雇われた者たちが信義から離反しないのを見、アレクサンドロスも、デメトリオスが味方についたユダヤ人のうちの誰かが自分への憎しみを捨てたとは知らなかったので、武力で決着をつけねばならぬと考えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.4

4

Superior bello Demetrius factus, plurimo tamen suorum sanguine. Namque ab his qui e diverso mercede conducti venerant, egregie bellatum, ut ita usque ad mortem virtute ac fide decertaverint.

PL 15, 1970A

戦いではデメトリオスが優勢となったが、味方の血を大量に流した。反対側で報酬を得て雇われて来た者たちが、見事に戦い、死に至るまで武勇と信義をもって戦い抜いたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.5

5

Destitutum itaque sese Alexander videns, caesis suorum catervis in montes concessit. Sed praeter utriusque spem ad alterum eorum species victoriae pervenit, fructus alteri partus: quia et Demetrius nudatus est discessu Hebraeorum, qui eumdem ad societatem rogaverant, et Alexandro ex ipsis sex millia sese adjunxerant, more quodam humani ingenii astipulantibus ad misericordiam rebus adversis.

PL 15, 1970A

そこでアレクサンドロスは、自分が見捨てられたと見て、味方の隊が討たれたので、山中へ退いた。だが双方の予想に反して、一方には勝利の外見が訪れ、他方には実りが生まれた。デメトリオスは、彼を同盟に招いたヘブライ人たちが去ったために見捨てられ、一方アレクサンドロスには、その者たちのうち6,000が合流したのである。逆境が、人の気質の習いに従って、慈しみを後押しするからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.6

6

Cessit itaque Demetrius ei, quem bello vicerat: videns illum affluentibus paulatim Hebraeis jam pugnae idoneum, seseque cum paucis relictum. Cujus victoria libertate assuetis damnationis metum movebat.

PL 15, 1970A

そこでデメトリオスは、戦いで打ち破った相手に譲って退いた。ヘブライ人が少しずつ流れ込んで、彼〔アレクサンドロス〕がすでに戦いに堪える者となり、自分は少数の者とともに取り残されたのを見たからである。彼〔アレクサンドロス〕の勝利は、自由に慣れた者たちに、断罪への恐れを呼び起こした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.7

7

Redit Alexandro saevitia cum securitate, regnumque in suos, et usus belli reformatur. Quaerenti ab his quidnam faciens, animos sibi plebis conciliaret, responsum est: si moreretur.

PL 15, 1970B

アレクサンドロスには安全とともに残酷さが戻り、自分の民に対する王権と、戦の実践が立て直された。何をすれば民衆の心を自分に取り戻せるかを彼らに尋ねたところ、答えは「死ぬことだ」というものであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.8

8

Vix enim fore cum mortuo, tam gravia perpessi, ut in gratiam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent. Quibus excitatus, rebellandique assuetudine, multis necatis reliquos coegit in urbem, cui nomen Besemelel.

PL 15, 1970B

これほど重いことを耐えた者たちが、死んだ後であってさえ、和解に立ち返り、亡き者への憎しみを捨てるとは、ほとんど期待できないからだ、というのである。これに駆り立てられ、また戦いを繰り返す習いもあって、彼は多くの者を殺し、残りの者をベセメレル〔底本は Besemelel。町の名で、綴りが崩れているらしく、音写した〕という名の町へ追い込んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.10.9

9

Cujus expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam saevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in media civitate crucifigeret. Quorum in conspectu conjuges eorum filiosque jugulari praecepit.

PL 15, 1970B

その攻略はいつもよりも苛烈な災いをもたらした。残虐さの進みは非常に酷く、その人々のうち800人を町の中央で十字架にかけたほどである。彼らの目の前で、その妻と子らの喉を切るよう命じた。