偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XVIII 第4巻 第XVIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2117D · 18 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.1

1

Nunc Asphaltitis lacus qualitatem spectemus. Melius est enim in locorum veterum descriptionibus, vel caeterorum elementorum miraculo, quam in Judaeorum seditionibus stylum occupare.

PL 15, 2117D

さて、アスファルティティス湖の性質を見よう。古い土地の描写や、他の諸元素の奇跡に筆を費やすほうが、ユダヤ人の内乱に筆を費やすよりも良いからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.2

2

Siquidem ista flagitia mentem exasperant; illa demulcent animum, dum recensentur, et ad veteris historiae revocant cognitionem.

PL 15, 2117D

というのも、後者の悪行は精神を荒立て、前者は、数え上げられるあいだ心を和らげ、古い歴史の知識へと呼び戻すからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.3

3

Nobis autem quibus incultius ingenium est, cordi est patrum ex Aegypto regredientium, usque in terram repromissionis repetere vestigia, ut si cui forte nostra in manus veniant, non nostra legat, sed patrum relegat.

PL 15, 2117D

だが我々は、才の拙い者であるから、エジプトから戻る父祖たちの足跡を、約束の地に至るまで辿り直すことを心に掛けている。もし誰かの手に我々のものがたまたま渡ることがあれば、その人が我々のものを読むのではなく、父祖たちのものを読み返すためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.4

4

Dulce est enim inter majorum versari habitacula, et veterum dicta factaque recensere memoria, atque eorum inhaerere gratiae.

PL 15, 2118A

実に、先人たちの住まいの間に身を置き、昔の人々の言葉と行いを思い起こして数え上げ、その好意に寄り添うのは楽しいことである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.5

5

Sed jam sive naturam, sive qualitatem aquarum exprimamus, ne noster quoque in eo lacu projiciatur stylus, ex quo omnia quaecumque mergenda putaveris, viventia tamen resilire opinio est: et quamvis vehementer, allisa, statim excuti.

PL 15, 2118A

さて、水の本性を述べようと、性質を述べようと、我々の筆までもその湖に投げ込まれることのないようにしよう。その湖からは、あなたが沈めるべきだと思うものは何であっても、生きているものならば跳ね返ると信じられており、どれほど激しく打ちつけても、すぐに弾き出されるという。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.6

6

Aqua ipsa amara et sterilis, nihil recipiens generum viventium. Denique neque pisces, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves.

PL 15, 2118A

水そのものは苦く不毛で、生き物の種をいっさい受け入れない。実に、魚も、水に慣れて潜る習いを喜ぶ鳥も、受けつけない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.7

7

Lucernam accensam ferunt aquis supernatare, sine ulla conversatione exstincto demergi lumine: et quamvis demersum arte, quod vivat, difficile in profundo haerere.

PL 15, 2118A

火をともしたランプは水の上に浮かぶといわれ、火が消えると、少しもとどまることなく沈むという。たとえ技巧で沈められても、生きているもの〔火のともったもの〕は深みにとどまりがたいという。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.8

8

Denique Vespasianum ferunt praecepisse natandi ignaros revinctis manibus in profundum dejici, eosque omnes illico supernatasse, quasi spiritu quodam venti levatos, et ad superiora vi magna repulsos resiliisse.

PL 15, 2118B

実に、ウェスパシアヌスは、泳げない者たちを手を縛って深みに投げ込むよう命じたといわれる。彼らはみな、ただちに浮かび上がった。あたかも風の息に持ち上げられたかのように、大きな力で押し戻されて跳ね上がったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.9

9

Multa fabulosa de hoc lacu plerique aestimaverunt, quae nobis inexpertis veritate rei, promere numquam consilium fuit.

PL 15, 2118B

この湖については、多くの人が作り話をいろいろと考えたが、我々は事実を経験していないので、それを持ち出す意図はまったくなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.10

10

Mutare etiam ter in die colorem aquae, et ad radios solis varie refulgere non placuit pro vero locare, cum sit ipsius aquae lacus obscurior caeteris aquis, et quasi adustae praeferens similitudinem.

PL 15, 2118B

水の色が一日に三度変わり、日の光によってさまざまに輝くというのも、真実として置くことは好ましくなかった。湖の水そのものが他の水より暗く、焼けたもののような様相を呈しているからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.11

11

Certe si ad radium solis et ipsa resplendeat, nihil novum, et quasi pro miraculo promendum: cum hoc commune sit aquis omnibus.

PL 15, 2118B

確かに、日の光に水自身が輝くとしても、それは新しいことではなく、奇跡のように持ち出すべきものでもない。これはすべての水に共通のことだからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.12

12

Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quas scaphis appropinquantes colligunt, quibus id muneris est: haerere sibi fertur bitumen, ut ferro haudquaquam, vel alia praeacuta metalli specie recidatur.

PL 15, 2118B

黒い液とともに瀝青の塊が水の上をさまようことは確かである。その務めの者たちが小舟で近づいてこれを集める。瀝青は互いに付着すると伝えられ、鉄でも、他の鋭い金属の類でも、切り離すことはまったくできない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.13

13

Sanguini sane cedit mulierum, quo menstrua solventes levari feruntur. Cujus attactu vel urina (ut allegant, quibus experiendi usus fuit) interrumpi proditur: utilis autem ad compagem navium fertur, et corporibus hominum salubris admixta medicamentis.

PL 15, 2118C

ただし、女の血には屈するという。それによって、月のものを流す女たちが軽くなると伝えられる〔「軽くなる」の主語は定かでない。女たちと取った〕。それは、その血に触れること、あるいは(経験した者たちが主張するところでは)尿によって断たれると言い伝えられる。また船の継ぎ目に有用であり、薬に混ぜれば人の体に健やかであるという。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.14

14

Longitudo lacus ejus usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta: latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum, qui quondam uberrimam regionem inhabitabant: abundantem fructibus, distinctam quoque urbibus splendidissimis.

PL 15, 2118C

この湖の長さは、アラビアのゾアラまで580スタディオン、幅は150スタディオンで、ソドムの人々の近くにまで及ぶ。彼らはかつて、きわめて豊かな地方に住んでいた。そこは実りが豊かで、きわめて壮麗な町々によって区切られていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.15

15

Nunc autem ea locorum deserta, atque exusta sunt incendio. Nam cum omnia illis Deus suo contulisset munere, arva frugum feracia, et vineis caeterisque fructuosis arboribus rus consitum; ingrati, nec prae oculis habentes potentiam Dei summi, quasi non omnia cerneret, omnia prospectaret flagitia, nihilque esset quod illum latere aut praeterire posset: ita intemperantiae suae probris miscere universa ac polluere coepere, quibus divinam traxere offensam, et pro scelerum pretio de coelo descendit ignis, qui regionem illam exureret.

PL 15, 2118C

しかし今やそれらの土地は荒れ果て、火で焼き尽くされている。神は彼らに自らの賜物としてすべてを授けていた。穀物の実る畑、ブドウとほかの実のなる木々を植えた田園である。ところが彼らは恩知らずで、至高の神の力を眼前に置かなかった。あたかも神がすべてを見ず、あらゆる悪行を見通さず、神に隠れ、神が見過ごせるものなど何もないかのように。そうして彼らは、自らの不節制の恥ずべき行いによって万物を混ぜ、汚し始め、それによって神の怒りを招いた。悪行の代価として、天から火が降り、その地を焼き尽くした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.16

16

Quinque itaque urbes incensae, quarum umbra quaedam et species in favillis videtur. Arsere terrae, ardent aquae, in quibus coelestis ignis reliquiae recognoscuntur, atque adhuc manent.

PL 15, 2118D

こうして五つの町が焼かれ、その影のようなもの、姿のようなものが灰の中に見える。大地は焼け、水は燃える。そこに天の火の名残が認められ、今もなお残っている。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.17

17

Spectes illis ad speciem poma viridantia, formatos uvarum racemos, ut edendi generent spectantibus cupiditatem: si carpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant.

PL 15, 2119A

あなたはそこで、見たところ緑のままの果実や、形の整ったブドウの房を見るであろう。見る者に食べたい思いを起こさせるほどである。だが摘もうとすれば、それは崩れて灰となり、あたかもなお燃えているかのように煙を立てる。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.18.18

18

Haec propter supplicia impiorum de Sodomitano territorio comperta, silentio obducere non oportuit. His enim decursis, remunerationem piis fore dubitari non potest.

PL 15, 2119A

ソドムの地について知られた、不敬虔な者たちへのこれらの刑罰を、沈黙で覆い隠すべきではなかった。これらが実際に起こった以上、敬虔な者たちに報いがあることは疑いえないからである。