De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.1
Denique cum talia gererentur a Syris, etiamsi aliis qui revocarentur, indicio comperto, transfugere tamen alii non desinebant.
PL 15, 2170C実に、シリア人がこのようなことを行っていたが、その企てが露見して引き戻された者があっても、それでも他の者たちは脱走をやめなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.2
Inter quos Manneus Lazari qui asserebat per unam portam sibi creditam centum quindecim millia mortuorum elata, additis adhuc octingentis octoginta funeribus, quod ipse tuendi vicem hujusmodi recepisset muneris: idque solo eorum numero collectum, qui ex mercede publica sepulti forent, praeter eos quos sepelierant sui.
PL 15, 2170Cそのなかに、ラザロの子マンネウスがいた。彼は、自分に任された一つの門から、115,000人の死者が運び出され、さらに880の葬りが加わったと述べた。自分がこの種の務めの見張りの番を受け持っていたからである。これは、公費で葬られた者の数だけを数えたもので、身内の者が葬った者は除かれていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.3
Quae autem sepulcra, nisi ut de muro cadavera dejicerentur? Post ipsum plerique non ignobiles viri, confugientes ad Titum; sexcenta millia defunctorum fuisse, quae per portas elata numerata sint, commemorabant.
PL 15, 2170Dだが墓といっても、城壁から死体を投げ落とすことにほかならなかったのではないか。彼のあとで、身分の低くない者の多くがティトゥスのもとへ逃れ、門を通って運び出されて数えられた死者は60万人であったと述べた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.4
Eorum vero cadaverum quae propter infinitam pauperum multitudinem efferri nequiverint, atque in maximis domibus diversorumque operum spatiis constipata sint, numerum fuisse inaestimabilem. Et adhuc erat processus malorum, quae jam superiorum omnium finem vicerant.
PL 15, 2170Dしかし、貧しい者があまりにも多かったために運び出せず、大きな家々や、さまざまな作業場の空間に詰め込まれた死体の数は、見積もりようがなかったと言う。そして、すでに先のすべての災いの果てを超えた災いが、なお進んでいた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.5
Adhuc saeva obsidio, bellum grave: majoribus jam tamen Judaeorum animis, quam viribus. Super omnia vero fames tetrior, quae insidiaretur jumentis alvum purgantibus, et vetusta rimaretur boum stercora: ut quod visu erat horribile, hoc fieret esca esurientibus.
PL 15, 2170D攻囲はなお苛烈で、戦いは重かった。しかしユダヤ人は、力よりもむしろ心がまだ勝っていた。何にも増して、飢えはいっそうおぞましく、荷を負う家畜が腸を空けるのを待ち伏せ、牛の古い糞まで漁った。目にするのもぞっとするものが、飢える者の食物となったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.6
Miserabilis congeries insepultorum corporum, et circuitu longo terra ipsa tecta cadaveribus, repleta ante muros omnia, terribilis species, horror gravis, odor pestilens; qui nec victores, nec victos discerneret: utrisque simul noxius, et majore Romanis impedimento, quibus necesse erat jacentes reliquias cruentato proterere vestigio: terra ipsius inculta, succisis omnibus quae ad usum militis et machinarum necessario conveherentur.
PL 15, 2171A埋葬されぬ遺体の哀れな山があった。長い周囲にわたって大地そのものが死体に覆われ、城壁の前はすべて死体で満ち、恐ろしい光景、重い戦慄、疫病の悪臭であった。それは勝者と敗者を区別せず、双方にともに害をなし、ローマ人にはとくに妨げとなった。彼らは、横たわる残骸を、血に染まった足で踏みつけて進まねばならなかったのである。土地そのものも荒れ果て、兵と機械の用に必要なものとして運ばれるものはすべて、伐り尽くされていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.7
Per tredecim ferme in circuitu urbis milliaria longe lateque vastata humus, et nudum gignentium solum.
PL 15, 2171A町の周囲、約13ローマ・マイルにわたって、地は遠く広く荒らされ、何も生えぬ裸の土地となった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.25.8
Omne illud pomarium, in quo ante nemora viridantia, horti inhalantes floribus, diversa pomaria, suburbana praedia gratam sui speciem dabant, si quis postea vidit hospes, ingemuit: incola non recognovit, et ad genitalem regressus locum, cum praesens adesset, patriam quaerebat.
PL 15, 2171Aかつては緑の木立、花の香りを漂わす園、さまざまな果樹園、郊外の地所が、美しい眺めを与えていたその果樹園の一帯を、のちに見た客人は嘆息した。住民は見分けがつかず、生まれ故郷に帰ってきて、そこにいながら、祖国を探していた。