偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XXIII 第4巻 第XXIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2121B · 17 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.1

1

Idumaeis quoque congressus aequalis recessit, et quasi victus, quia non vicerat angebatur. Rursus cum congrediendum foret, commodius arbitratus dolo experiri, reperit spontaneum fraudis ministrum.

PL 15, 2121B

イドゥマヤ人とも、戦いは互角のまま終わり、彼は負けたかのように、勝たなかったことに苛立った。再び交戦せねばならなくなると、欺きで試みるほうが好都合と考え、みずから進んで欺きの手先となる者を見いだした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.2

2

Nam ubi intellectum est, quid iste affectaret, Jacobus, unus ex principibus Idumaeorum, vafer et callidus ad hujusmodi negotia, venit ad Simonem clanculo, et obtulit patriae suae proditionem.

PL 15, 2121B

というのも、彼が何を狙っているかが知れると、イドゥマヤ人の首領の一人ヤコブ——この種の事には狡猾で抜け目のない男——が、ひそかにシモンのもとへ来て、自分の祖国を裏切ることを申し出たからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.3

3

Ut fidem daret, quod universos Idumaeos circumveniret, postulataque mercede futurae societatis quo potissimus et apud eum fidissimus foret, pollicetur universorum proditionem: convivio foederata gratia promissisque ingentibus Simonis firmata inter utrumque est pactio.

PL 15, 2121B

彼は、全イドゥマヤ人を欺くと約束してその保証とし、また将来の同盟の報酬を求めて、シモンのもとで最も有力に、最も信頼される者となるために、全員を裏切ることを約束する。宴によって結ばれた好誼と、シモンの莫大な約束とによって、両者の間の協定は固められた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.4

4

Ubi ad suos revertitur Jacobus, jactare primo paucioribus coepit, exploratum processisse vires adversariorum, vidisse validam manum, expertos belli viros, multitudinem maximam, et bello insuperabilem: inferre paulatim sermonem istiusmodi principibus: postremo infundere per numeros ipsum Simonem admodum strenuum, qui regio more exercitum instituisset, ordines servaret, numeros distributos haberet, ductores idoneos praefecisset: consulere sibi Idumaeos oportere, ut talem virum amicum potius quam hostem experirentur.

PL 15, 2121B

ヤコブは自分の仲間のもとへ戻ると、まず少数の者に吹聴し始めた。自分は探りに出かけて敵の戦力を見てきた、強力な軍勢を見た、戦に熟練した男たち、きわめて大勢の数で、戦いでは打ち破れない、と。この種の話をしだいに首領たちに持ち込み、ついには、部隊ごとに吹き込んだ。シモン自身がまことに精力的な男で、王のように軍を組織し、隊列を守らせ、部隊を割り振り、適任の指揮者を置いている。イドゥマヤ人は身のために図り、そのような人物を、敵としてよりむしろ味方として知るべきだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.5

5

Certe in congressu superiorem viderent, cederent sine periculo, caverent praelium. Ubi plurimorum inclinata in sententiam suam studia cognovit, edocto Simone ut in aciem prodiret, securus futurae dispersionis Idumaeorum: ille non distulit: hic velut antesignanus cum suis, et quasi ad praeliandum promptior: ubi ferentariis tentatum praelium vidit, priusquam in manus veniretur, converso equo fugae dedit se: idem sui fecere.

PL 15, 2121C

少なくとも、交戦で相手が優勢と見えたなら、危険なく譲り、戦いを避けるべきだと。大多数の熱意が自分の意見に傾いたと知ると、彼はシモンに、戦列に進み出るよう教え、のちにイドゥマヤ人が散り散りになることに安心していた。シモンはためらわなかった。ヤコブは先頭の旗手のように手勢を率い、戦うのにいっそう意気込んでいるかのようであった。だが軽装兵によって戦端が開かれたのを見ると、白兵戦になる前に馬を返して逃げた。彼の手勢も同じことをした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.6

6

Ita convertit, dispersitque acies universas, et victoriam Simoni sine certamine belli tradidit.

PL 15, 2121D

こうして彼は全軍を転じさせ、散らし、戦いなしに勝利をシモンに渡した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.7

7

Simon vero potitus tantae gentis triumpho, insolentior in caeteros factus, Chebron vetustam urbem, celebrem populis, opum divitem, ante exspectatum cepit, multamque in ea praedam reperit, dirupit fructus uberrimos.

PL 15, 2121D

シモンは、これほどの民に対する勝利を得て、他の者に対していっそう傲慢になり、古い町ヘブロン——民が多く、富に富む町——を、思いのほか早く奪い、そこで多くの戦利品を見つけ、豊かな実りを荒らし尽くした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.8

8

Fertur enim antiquissima, non solum Palaestinae urbium civitas, sed etiam omnium quae sunt in Aegypto a vetustis condita: ut etiam Memphim, quae antiquissima habetur, posteriorem plerique existiment.

PL 15, 2121D

この町は最も古いと言われ、パレスチナの町々のうちでばかりか、エジプトにあるすべての町よりも古くに築かれたという。最古とされるメンフィスさえ、これより後だと考える者が多い。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.9

9

Fuere etiam, qui habitasse in ea patrem Abraham dixerunt, postea quam de Mesopotamia Syriae profectus, Aegyptum petiit filiosque ejus illic sepulcrum habere pulcherrimo exstructum marmore et opere elegantissimo, septimo a civitate stadio.

PL 15, 2122A

そこに父祖アブラハムが住んでいたと言う者たちもいた。シリアのメソポタミアから出て、エジプトを目指した後のことである。またその子らがそこに、最も美しい大理石と、きわめて優雅な細工で築かれた墓を、町から七スタディオンの所に持っていると〔言う〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.10

10

Terebinthus illic magna arbor a constitutione mundi fuisse asseveratur. Nunc tamen, utrum adhuc maneat, incertum nobis est.

PL 15, 2122A

そこには、世界の創建以来あったという、テレビンノキの大木があると断言されている。だが今もなお残っているかどうかは、我々には定かでない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.11

11

Inde progrediens, vastabat territoria, expugnabat urbes, congregabat populos, quadraginta millibus armatorum stipatus, exinanibat omnia quocumque vel quasi amicus et socius accesserat. Quis enim locus tantorum suppeteret alimentis?

PL 15, 2122A

そこから進んで、領土を荒らし、町々を攻め、民を集め、四万の武装した者に囲まれながら、友として同盟者として近づいた所でも、あらゆるものを空にした。これほどの者たちの食糧を賄える土地が、どこにあっただろうか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.12

12

Solo pedum vestigio in modum pavimenti proterebantur universa, in quibus tantus constiterat numerus praeliatorum. Nec solum quicumque erat fructus auferebatur, quasi quibusdam exesus locustis, sed etiam in posterum protrita humus fructus negabat.

PL 15, 2122A

これほどの数の戦士が駐屯した所は、すべて足跡だけで舗装のように踏みならされた。収穫物はことごとく奪われ、イナゴに食い尽くされたかのようであったばかりか、さらに踏み固められた地は、のちのちまで実りを拒んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.13

13

Terrebat Joannem, quod Simonis augebatur potentia, et totius factionis socii quatiebantur. Volebant perditum, sed bello non audebant lacessere.

PL 15, 2122B

ヨハネは、シモンの勢力が増すことを恐れ、党派全体の仲間たちも動揺した。彼らはシモンを滅ぼしたかったが、戦いで挑む勇気はなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.14

14

Iterum insidias parant, et obsidentes itinera, uxorem ejus cum omni comitatu muliebri, et paucis virorum prosecutoribus rapiunt: jactabant se, quasi omnem confecissent victoriam, ac velut ipsum Simonem captum tenerent, supplicaturum sibi arbitrabantur.

PL 15, 2122B

再び罠を仕掛け、道を塞いで、彼の妻を、女たちの随行すべてとともに、供の男たちを少しだけ連れた状態で攫った。彼らは、全勝利を成し遂げたかのように誇り、あたかもシモンその人を捕らえているかのように、彼が自分たちに懇願するだろうと思った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.15

15

At ille durus, immitis, qui nullius affectu commoveretur, nihil sanctum carumve haberet, inflammatur quasi accepta injuria potius quam erepta gratia; multoque saevior graviorque gravibus excruciabat, quos reperiebat, tormentis.

PL 15, 2122B

しかし彼は、非情で無慈悲、誰の情にも動かされず、聖いものも大切なものも持たぬ者であったので、愛する者を奪われたというより侮辱を受けたかのように怒りに燃え、いっそう残酷に、いっそう苛烈に、見つけた者たちを重い拷問で苦しめた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.16

16

Plerisque manus incidebat, quos ad hostem truncato corpore remittebat ut ejus annuntiarent crudelitatem, insinuarent minari, quod muros subverteret, urbem excideret, nisi sibi ocius uxor propria restitueretur.

PL 15, 2122C

多くの者の手を切り落とし、体を損なったまま敵のもとへ送り返して、その残酷さを告げさせ、脅しを伝えさせた。すなわち、自分の妻がすみやかに返されなければ、城壁を覆し、町を滅ぼす、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.23.17

17

Similiter manus et viscera truncaturum omnibus, qui intra urbem degerent, nisi mature consuluissent. Ita perterrefacti, uxorem ejus ad eum dirigunt: quo mitigatus furor ejus, aliquantum requiescendi copiam clausis dedit, ut non urgeret obsidionem civilem.

PL 15, 2122C

同様に、町の中に住むすべての者の手と内臓を切り取る、早く考えを改めなければ、と。そこで彼らは震え上がり、彼の妻を彼のもとへ送り返した。それによって彼の怒りは和らぎ、閉じ込められた者たちにしばらく休む余裕を与え、市民への攻囲を迫ることはしなかった。