De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.1
Quid adoriar dicere factum Mariae, quod cujusvis barbari atque impii mens perhorrescat? Ea erat de locupletioribus feminis regionis Pereae quae trans Jordanem jacet.
PL 15, 2183Dマリアのしたことを、何から語り始めればよいのか。それは、どんな蛮人の、どんな不敬虔な者の心をも戦慄させるであろう。彼女は、ヨルダン川の向こうにあるペレア地方の、裕福な女たちの一人であった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.2
Belli horrore oborto, cum caeteris se in Hierosolymitanam urbem contulerat, quod esset tutior: eo quoque suas devexerat opes, quas principes factionum certatim invasere. Alimentorum etiam si quid pretio quaesiverat, de manibus eruebatur.
PL 15, 2184A戦いの恐怖が起こると、ほかの者たちとともにエルサレムの町へ移っていた。そこのほうが安全だったからである。財産もそこへ運び込んだが、党派の首領たちが競ってそれを奪った。食糧も、代価を払って手に入れたものがあれば、手からもぎ取られた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.3
Exagitabatur a perfidis, dira imprecabatur, volebat mori, sed percussorem non inveniebat. Malebant insultare diutius, affligere gravius, quam cito perdere. Putabant quamdiu viveret, praedam fore.
PL 15, 2184A彼女は背信の者どもに追い立てられ、恐ろしい呪いの言葉を吐き、死にたいと願ったが、手を下す者は見つからなかった。彼らは、すぐに滅ぼすよりも、長く辱め、いっそう苦しめることを望んだ。生きているかぎり、獲物になると考えたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.4
Defecerant jam omnia, et deliciis assueta, asperiora palearum vel coriorum dura non emolliebat. Saeva fames intimis se infudit medullis, exasperavit humores, mentem exagitavit. Habebat mulier infantulum quem genuerat.
PL 15, 2184Aすべてが尽きており、贅沢に慣れた彼女は、藁や革のいっそう粗く硬いものを、和らげて〔口にできるように〕することができなかった。猛烈な飢えは奥深い髄にまで染みわたり、体液を荒らし、精神を駆り立てた。この女には、自分が産んだ幼い子がいた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.5
Vagitu ejus excita, cum se et parvulum commacerari videret, tantis victa immanitatibus atque impar tam atroci calamitati, affectum amisit: et pietatis genitalis usu obliterato, dolorem absorbuit, furorem assumpsit.
PL 15, 2184Aその泣き声に目覚めて、自分と幼子とがともに衰え果てるのを見ると、これほどの残虐に打ち負かされ、これほど酷い災厄にかなわず、情愛を失った。産む者の敬虔の働きが忘れ去られ、悲しみを飲み込み、狂気を身にまとったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.6
Conversa itaque ad parvulum jam matrem oblita, et furens animi sic ait: Quid tibi faciam, parvule, quid faciam tibi? Saeva te circumstant omnia, bellum, fames, incendia, latrones, ruinae; cui te moritura credam, aut cui te tantillum relinquam?
PL 15, 2184Bそこで彼女は、もはや母であることを忘れて幼子の方へ向き直り、心も荒れ狂って、こう言った。「幼子よ、あなたに何をしてやればよいのか。何をしてやればよいのか。あなたを取り巻くのは、どれも残酷なものばかりだ。戦争、飢え、火災、盗賊、廃墟。死にゆく私は、誰にあなたを託せばよいのか。こんなに小さなあなたを、誰に残せばよいのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.7
Speraveram, quod si adolevisses, me pasceres matrem, aut sepelires defunctam. Certe si praevenires obitu, quod ego te pretioso tumulo meis manibus includerem. Quid agam misera? vivendi tibi ac mihi nullum subsidium video.
PL 15, 2184B「あなたが成長したら、母である私を養い、死んだ私を葬ってくれるだろうと、私は望んでいた。あるいはせめて、もしあなたが私より先に死んだなら、私が自分の手であなたを貴い墓に納めてやれるだろう、と。哀れな私はどうすればよいのか。あなたにも私にも、生きるための助けが何一つ見えない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.8
Omnia erepta nobis, cui te reservabo? aut certe quo condam sepulcro ne canibus alitibusve vel feris praeda sis? Omnia, inquam, erepta nobis. Potes tamen, dulcis meus, et sic matrem pascere: idoneae ad cibum manus tuae.
PL 15, 2184B「すべてを私たちは奪われた。誰のためにあなたを取っておけばよいのか。それとも、犬や鳥や獣の餌食にならぬよう、どんな墓にあなたを納めればよいのか。すべてを、と私は言う、私たちは奪われた。けれども私の愛しい子よ、こうして母を養うこともできる。あなたの手は、食べるのにちょうどよい。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.9
O mihi suavia viscera tua, artus jucundi, prius quam vos penitus consumat fames, reddite matri, quod accepistis: redi, fili, in illud naturale secretum, in quo domicilio sumpsisti spiritum: in eo tibi tumulus defuncto paretur.
PL 15, 2184C「ああ、私にとって甘美なあなたの内臓よ、楽しい四肢よ、飢えが完全に尽くしてしまわぬうちに、受けたものを母に返せ。わが子よ、あの自然の奥所へ帰れ、その住まいで、あなたは息を受けたのだから。そこで、死んだあなたの墓が用意される。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.10
Ipsa complectar quem genui, ipsa exosculabor: et quod impatientia amoris habet, habeat vis necessitatis, ut ipsa devorem meos artus, non simulatis, sed impressis morsibus.
PL 15, 2184C「私が産んだ子を、私自身が抱きしめ、私自身が口づけしよう。愛の我慢できなさが持っているものを、必然の力が持つがよい。私自身が私の四肢をむさぼり食うために、ふりをした噛みつきではなく、食い込む噛みつきでもって。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.11
Ergo esto cibus mihi, furor latronibus, et vitae fabula, quae sola deest calamitatibus nostris. Quid faceres, fili, si et tu filium haberes? fecimus quod pietatis fuit, faciamus quod fames suadet.
PL 15, 2184C「だから、私の食物となれ。盗賊どもには怒りとなれ。そして、私たちの災厄に欠けているただ一つのものである、世の語り草となれ。わが子よ、あなたにも子があったなら、どうしただろうか。私たちは敬虔であるべきことをした。今度は飢えが勧めることをしよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.12
Tua tamen causa melior, et quaedam pietatis species; quia tolerabilius est, quod matri dederis cibum visceribus tuis, quam quod te mater, aut occidere potest aut devorare.
PL 15, 2184C「それでもあなたの事情のほうがましで、ある種の敬虔の姿でもある。あなたが母に、自分の内臓を食物として与えることのほうが、母があなたを殺すことも、むさぼることもできるのよりも、耐えやすいからだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.13
Haec dicens, averso vultu gladium demersit, et in frusta filium secans igni imposuit, partem comedit, partem operuit, ne quis superveniret: sed nidor incensi pervenit ad principes seditionis; continuoque odorem secuti, introierunt mulieris hospitium, minantes necem, quod ausa esset jejunantibus ipsis edere atque exsortes eos facere cibi, quem reperisset.
PL 15, 2184Dこう言って、顔をそむけて剣を突き立て、わが子を切り刻んで火にかけ、一部を食べ、一部を覆い隠した。誰かが来ることのないようにである。だが、焼かれたものの匂いが内乱の首領たちのもとへ届いた。そして、ただちにその匂いを追って女の住まいに入り、死をもって脅した。自分たちが飢えている間に、あえて食べ、見つけた食物の分け前を自分たちから奪ったというのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.14
At illa, partem inquit, vestram vobis servavi: non fui avara nec inhumana: nolite indignari, habetis quod et vos edatis, de meis vobis visceribus cibum paravi.
PL 15, 2184Dしかし女は言った。「諸君の分は、諸君のために取っておいた。私は欲深くも、非情でもなかった。腹を立てるな。諸君にも食べるものがある。私は自分の内臓から、諸君のために食物を用意したのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.15
Considete ocius: mensam apponam: mirari habetis, et ministerium meum indicate, quod talem nullius inveneritis mulieris affectum, quae vos nec dulcis filii fraudaret gratia.
PL 15, 2185A「さあ、早く席に着け。食卓を並べよう。諸君は驚くはずだ。そして私の奉仕を言い広めよ。愛しい子の楽しみさえ諸君から奪わぬ女の、これほどの情愛は、どんな女にも見いだせなかった、と。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.16
Haec dicens, simul redoperuit ambusta membra, et epulanda obtulit cum adhortatione hujusmodi sermonis: Hoc est prandium meum, haec vestra portio: videte diligentius, ne vos fraudaverim.
PL 15, 2185Aこう言うと、同時に焼かれた肢を再び覆い、食べられるよう差し出して、次のような勧めの言葉を添えた。「これが私の昼食、これが諸君の分だ。よく見よ、私が諸君を欺いていないかどうかを。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.17
Ecce pueri manus una, ecce pes ejus unus, ecce dimidium reliqui corporis: et ne alienum putetis, filius est meus; ne alterius opus arbitremini: ego feci, ego diligenter divisi mihi quod manducarem, vobis quod reservarem.
PL 15, 2185A「見よ、子の片手が一つ、その足が一つ、残りの体の半分がここにある。他人の子だと思うな。私の子だ。他人の仕業だと考えるな。私がやった。自分が食べる分と、諸君のために取っておく分とを、私が丁寧に分けたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.18
Numquam mihi fuisti dulcior, fili: tibi debeo, quod adhuc vivo. Tua suavitas animam tenuit meam, et produxit matri miserae diem mortis. Subvenisti in fame: tu munus supremum senectae, percussorum repressor.
PL 15, 2185A「わが子よ、あなたが私にこれほど甘美であったことはない。私が今なお生きているのは、あなたのおかげだ。あなたの甘美さが私の魂を引き留め、哀れな母に死の日を引き延ばした。あなたは飢えのとき、助けてくれた。老いの最後の贈り物、殺す者たちの押しとどめ手よ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.19
Venerunt necaturi, convivae facti sunt: habebunt ipsi quod tibi debeant, cum epulas meas sumpserint. Sed quid refertis gradum, quid horrescitis animo, cur non epulamini quod mater feci? Possunt et vos delectare, quae matrem exsaturarunt.
PL 15, 2185B「殺しに来た者が、食卓の客になった。彼らは私の饗応を受けたのだから、あなたに負うものを自ら持つことになろう。だが諸君、なぜ足を引くのか、なぜ心でおののくのか、なぜ母が作ったものを食べないのか。母を満腹させたものは、諸君をも楽しませることができよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.20
Non esurio jam, postquam me filius meus pavit: abunde exsatiata sum, famem nescio: Gustate et videte, quia suavis filius meus. Nolite fieri molliores matre, infirmiores muliere.
PL 15, 2185B「私はもう飢えていない。わが子が私を養ったのだから。私は十分に満ち足りた。飢えを知らない。『味わい、見よ、私の子は甘美である』〔詩篇の「味わい、見よ、主は甘美である」をもじった言葉〕。母より柔弱になるな、女より弱くなるな。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.21
At si vos in meo vulnere misericordes estis, et non suscipitis hostiam meam, atque aversamini holocaustum meum; ego consummabo sacrificium meum, manducabo quod reliquum est.
PL 15, 2185B「しかし諸君が、私の傷に慈しみ深くあって、私の犠牲を受け入れず、私の焼き尽くす献げ物を避けるのなら、私が自分の犠牲をなし遂げよう。残りを私が食べる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.40.22
Videte ne vobis opprobrio sit quod fortior vobis mulier reperta sit, quae absumeret epulas virorum. Ego quidem tales paravi epulas, sed vos sic epulari matrem fecistis: me tenebat passio, sed vicit necessitas.
PL 15, 2185B「見よ、男たちの食事をたいらげる女が、諸君よりも強いと見いだされることが、諸君の恥辱とならぬように。確かに私はこのような食事を用意したが、諸君がこのようにして母に食事をさせたのだ。私を情念が捉えたが、必然が打ち勝った。」