偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput III 第2巻 第III章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2039C · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.1

1

Ipse quoque Archelaus vidit in somniis spicas novem, plenas et magnas a bobus vorari. Cui quaerenti, respondit interpres: Novem spicis novem annos signari, quibus potestate usus sit maxima et amplissima.

PL 15, 2039C

アルケラオス自身もまた、夢の中で、実の詰まった大きな穂九本が牛に食われるのを見た。彼が尋ねると、解き明かす者は答えた。九本の穂は九年を表し、その間、彼は最大にして最も広い権力を用いたのだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.2

2

Nono itaque anno imperii sui mutationem eidem fore, eo quod boves qui arva aratro soleant intervertere, mutationem signent laboriosam, quae devoret atque absorbeat merita superiora.

PL 15, 2039D

それゆえ、その支配の九年目に、彼に変化が訪れるであろう。畑を鋤で掘り返すのを常とする牛は、先の功績を食い尽くし呑み込む、骨の折れる変化を表すからである、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.3

3

His itaque cognitis, quinto die venit a Caesare, qui eum ad judicium Romam deduceret. In quo condemnatus et actus in exsilium, etiam morte implevit somnium suum.

PL 15, 2039D

これを知ってから五日目に、彼を裁判のためにローマへ連行する者が、カエサルのもとから来た。その裁判で有罪とされ、追放に処されて、彼は死によっても自分の夢を成就させた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.4

4

Principatus gentis qui ad Archelaum pertinebat, conversus est in nomen provinciae; quo nomine Romani, cum in jus suum vincendo redigerent procul positas regiones, provincias appellaverunt.

PL 15, 2040A

アルケラオスに属していた民の統治権は、属州という名に改められた。ローマ人は、遠く離れた地域を征服して自らの支配の下に帰したとき、その名で属州と呼んだのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.5

5

Manserunt tamen tetrarchae, ut erant Philippus et Herodes mutato vocabulo, quia Antipas prius nuncupabatur. Nam Salome moriens, loca quae tenuerat, et potestatem suae gentis Libyae uxori Caesaris dereliquerat.

PL 15, 2040A

それでも四分領主たちは残った。フィリポと、名を改めたヘロデである。〔このヘロデは〕以前はアンティパスと呼ばれていたからである。サロメは死に際して、自分が領していた地と自らの民に対する支配権を、カエサルの妻リウィア〔底本は Libyae。ミーニュの脚注はティベリウスの母リウィアのこととする。以下同じ〕に遺した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.6

6

Is status erat Judaeae, quando Caesar defunctus est: relinquens Tiberium privignum suum Libyae uxoris filium ex superiore genitum conjuge successorem Romani imperii: cujus in honorem Tiberiadem Herodes condidit.

PL 15, 2040A

ユダヤの状況はこのようであった、カエサルが死んだときには。カエサルは、妻リウィアの子で、先の夫との間に生まれた継子ティベリウスを、ローマの帝位の後継者として残した。その栄誉をたたえて、ヘロデはティベリアスを建設した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.7

7

Philippus quoque Libyam urbem matris ejus vocabulo nuncupandam putavit. Et quia propositum nobis est aperire causas, quibus populus Judaeorum a Romano imperio desciverit, sibique exitium acceleraverit, Pilatum provinciae praesidem initium ruinae dedisse res indicat: quandoquidem Caesaris imagines Hierosolymitanis aedibus inferri primus omnium non dubitaverit.

PL 15, 2040A

フィリポもまた、町を、ティベリウスの母の名にちなんでリウィアと呼ぶべきだと考えた。さて、ユダヤ人の民がローマの支配から離反し、自らの滅亡を早めた原因を明らかにすることが我々の課題であるから、その滅びの端緒を与えたのは属州の総督ピラトであったと、事実が示している。実に彼は、カエサルの像をエルサレムの建物に持ち込むことを、誰よりも先にためらわなかったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.8

8

Quo motus populus cum resisteret, atque ille recipiendas imagines censeret, plurimos in mortem coegit.

PL 15, 2040B

これに心を動かされた民が抵抗したが、ピラトは像は受け入れるべきだと判じ、非常に多くの者を死に追いやった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.9

9

Dum haec in Judaea geruntur, Agrippa Aristobuli filius Romam advenit, cupiens adversus Herodem tetrarcham apud Tiberium judicio contendere: sed despectus a Tiberio cum Romae degeret, plurimos sibi adscivit ad amicitiam: et maxime Germanici filium Caium, quem sive paterni nominis gratia amabilem populo, seu regii generis propinquitate proximum imperio ratus, an quodam praesagio studiosius excolebat, quam vel aetatis, vel honoris ejus ratio patiebatur; ita ut quodam die manus elevans deprecaretur, ut maturius Tiberio mortuo, Caium videret imperatorem.

PL 15, 2040B

これらのことがユダヤで行われている間に、アリストブロスの子アグリッパがローマに来て、四分領主ヘロデを相手にティベリウスのもとで訴訟によって争おうとした。しかしティベリウスに軽んじられたので、ローマに滞在する間に、きわめて多くの者を友として迎えた。とくにゲルマニクスの子ガイウスである。ガイウスを、父の名のゆえに民に愛される者と、あるいは王家の血筋に近いゆえに帝位に最も近い者と見たのか、あるいは何かの予感からか、アグリッパは、その年齢や地位が許す以上に熱心に彼に仕えていた。あるとき手を挙げて、ティベリウスがはやく死に、ガイウスが皇帝となるのを見られるようにと祈るほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.10

10

Quo prodito per Eutychum libertum suum, Agrippa jussu Tiberii in vincula ducitur, et gravibus modis excruciatur, non ante dimissus, quam Tiberius diem clauderet.

PL 15, 2040C

このことが解放奴隷エウテュコスによって密告されると、アグリッパはティベリウスの命令で鎖につながれ、ひどい仕方で責め苛まれ、ティベリウスが最期の日を迎えるまで釈放されなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.3.11

11

Cujus tempora foeda ludibriis caprarumque secessus, ignavia intolerabilis: nullum tamen efficacis virum operis in necem ejus excitaverunt, recentis, ut arbitror, Romani imperii reverentia, sive terrore saevissimae crudelitatis, quia plerumque asperitas quo gravior, eo tutior est.

PL 15, 2040C

ティベリウスの治世は、嘲弄と、山羊たちのもとへの引きこもり〔カプレア島への隠棲を指す〕とによって醜く、〔その〕怠惰は耐えがたかった。それでも、効果ある行いをなしうる男は一人として、彼の殺害に奮い立たなかった。それは、私の思うに、新しいローマの支配への畏敬のゆえか、あるいは彼の最も苛烈な残酷さへの恐怖のゆえであった。厳しさは、重いほど、たいていかえって安全だからである。