偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput VI 第4巻 第VI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2105B · 25 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.1

1

Fugiens, ut supra diximus, de Galilaeae partibus Joannes ad Hierosolymitanam urbem se contulit; et quasi quaedam pestis infecit animos plurium, qui ex diversis regionibus principes flagitiorum eo quasi in sentinam confluxerunt.

PL 15, 2105B

先に述べたように、ガリラヤの地方から逃れたギスカラのヨハネは、エルサレムの町に身を移した。そして、何か疫病のように、多くの者の心を侵した。各地から、悪行の首領たちが、いわば汚水だめのようにそこへ流れ込んだのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.2

2

Hoc enim illi urbi majoris causa excidii fuit, quia quod sceleribus suis deferebant perditi, ut eo convenirent plerique, ubi vel tutiores se fore crederent, vel insolentiores ad flagitia coacervanda, fidei deferre aestimabantur.

PL 15, 2105C

これはその町にとって、より大きな滅びの原因であった。というのも、堕落した者たちが自らの悪事のために差し出していたこと、すなわち多くの者が、より安全でいられる、あるいは悪行を積み重ねるのにいっそう傍若無人でいられると信じた所へ集まって来たことが、信義のために差し出しているものと見なされたからである〔文の組み立てが込み入っているが、quod sceleribus suis deferebant を fidei deferre に対置したものと取った。fides は神殿と律法への忠誠を言うらしい〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.3

3

Recipiebantur itaque passim, quasi pio templi amore defensum venirent. Haec prima labes malorum.

PL 15, 2105C

こうして彼らは、あたかも神殿への敬虔な愛から守りに来た者であるかのように、誰でも彼でも受け入れられた。これが悪の最初の汚れであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.4

4

Hinc oppressa est paucorum mansuetudo per plurimorum insolentiam: hinc itum in caedes, cum minus parceret alienus: hinc conspiratum, ut legis solemnia negligerentur, sacerdotia a bonis ad improbos derivarentur, quod hominibus non solum a pio cultu, sed ab ipsa legis cognitione peregrinis, quod sanctum esset, ignorabatur.

PL 15, 2105C

ここから、少数の者の穏やかさは、多数の者の傲慢によって押しつぶされた。ここから殺戮に及んだ。よそ者は容赦が少なかったからである。ここから、律法の厳かな祭儀が顧みられず、祭司職が善人から悪人へ移されるようにと共謀された。敬虔な礼拝のみならず、律法の知識そのものにも疎い者たちにとって、何が聖であるかは知られていなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.5

5

Vincti sunt primo regali genere viri qui resistebant, quo caeteri metu cederent: deinde necati; et ut flagitium velaretur, quos sine judicio peremerant, missis in carcerem sicariis, eosque afficto crimine proditionis interemptos, ementiebantur.

PL 15, 2105D

まず、抵抗していた王の血筋の男たちが縛られた。ほかの者が恐れて屈するようにするためである。次いで殺された。そして悪行を覆い隠すために、裁きなしに殺した者たちについて、シカリオイを牢に送り込み、彼らは偽りの反逆の罪名で殺されたのだと偽った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.6

6

Pertracti itaque universi metu, quod homines potentes atque innoxii Antipas, Lebias et Phoras tam facile oppressi forent, quod nec jam audebant resistere.

PL 15, 2105D

こうして皆が恐れに引きずられた。力ある罪なき人々、アンティパス、レビアス、ポラス〔底本の綴りのまま音写した〕が、あまりにたやすく打ち倒されたからである。もはや誰も抵抗しようとはしなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.7

7

Hinc eo processum, ut ignobiles atque indignos substituerent sacerdotum principes: ut quibus nulla emerendi honoris gratia suffragabatur, ii contra meritum suum adepti sacerdotia, ad omne nefas conferentium arbitrio subjicerentur: sed cum obviarent sacerdotales viri, et maxime Ananus caeteris senior, ne per gratiam donaretur summi nominis praerogativa, sortito creari principem sacerdotem expetunt, in quo nihil gratiae, sed divino judicio committi sortis eventus aestimaretur.

PL 15, 2105D

そこから、身分卑しく値しない者たちを大祭司に立てるまでに至った。名誉を得るに足る後ろ盾のない者たちが、その功に反して祭司職を得て、任命する者たちの意のままに、あらゆる不正へ従わされるようにするためである。だが祭司の身分の男たち、とりわけ他の者より年長のアナノスが、好意によって最高の称号の特権が授けられることのないようにと反対したので、彼らはくじで大祭司を立てることを要求した。くじの結果には好意は何もなく、神の裁きに委ねられたものと見なされるようにするためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.8

8

Et revera praetendebant veterem consuetudinem, qua substituendos in sacerdotii principatum mos erat ad sortem vocari: evidenter autem solutionem legis operabantur.

PL 15, 2106A

実際、彼らは古い慣習を口実に立てた。それによれば、大祭司の座に立てられるべき者はくじに召されるのが習いであった。だが明らかに、彼らは律法の廃棄を行っていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.9

9

Cum enim lex sacerdotalis successionis viros ad sortem legeret, illi ad speciem de sacerdotalibus tribubus unum, Enachum nomine, praesentem statuunt, et ad sortem agi praecipiunt.

PL 15, 2106A

というのも、律法は祭司の継承に属する男たちをくじのために選ぶものであるのに、彼らは見せかけのために、祭司の部族のうちからエナコスという名の一人をその場に立て、くじを行うよう命じたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.10

10

Tunc Phanis quidam sorte exiit, filius Samuelis, incanus vir, cui non modo per principes sacerdotum ducta successio nulla suppeditaret, sed ne ulla quidem scientia muneris sacerdotalis, eo quod ruri vacaret: et ideo, quod esset princeps sacerdotum, incognitum habebat.

PL 15, 2106A

そのときファニスという者がくじで当たった。サムエルの子で、白髪の男であり、大祭司の系譜による継承を何ら持たないばかりか、祭司の務めについての知識もまったく持たなかった。田舎で暮らしていたからである。それゆえ、大祭司とは何であるかも知らなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.11

11

Denique attracto ex agris, et reluctanti quasi in scena alia persona imponitur, induitur quoque sacrarum veteri more amictum vestium. Docetur in tempore, quid eum facere oporteret.

PL 15, 2106B

実に、畑から引き連れて来られ、嫌がるのに、舞台の上でのように別の役を負わされ、古来の習わしに従って聖なる装束も着せられた。その場で、何をすべきかを教えられた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.12

12

Ita sortis eventu exposita est nequitia seditiosorum, ut ad imperitum agrestem tanti sacerdotii functio deduceretur. Sed illis ludibrio erat circumscriptio veteris solemnitatis, sacerdotibus dolori: qui irrideri legem a perditis flentes ingemiscebant.

PL 15, 2106B

こうして、くじの結果によって、反乱者たちの邪悪さがあらわにされた。これほど大いなる祭司職の務めが、無知な田舎者に下されたのである。だが彼らにとって、古い祭儀をごまかしたことは嘲りの種であり、祭司たちには苦しみであった。祭司たちは、律法が堕落した者たちに嘲られるのを、泣いて嘆いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.13

13

Ipsi tamen freti pietatis auctoritate et bonorum indignatione congregant sese, et super perturbatores irruunt.

PL 15, 2106B

それでも彼らは、敬虔の権威と善人たちの憤りを頼みにして集結し、攪乱者たちに襲いかかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.14

14

At illi cum et causae et numero dissiderent, ad templum quasi in arcem confugientes, velut castrum quoddam sibi constituerunt, ad repellendam irruentis populi multitudinem.

PL 15, 2106B

しかし相手は、大義の点でも数の点でも劣っていたので、神殿へ、あたかも城塞へのように逃れ、襲いかかる民の群衆を撃退するために、いわば砦を築いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.15

15

Ac primo ante fores templi atque in ipso vestibulo siti, adversum populum praeliabantur: si quis vulneratus fuerat, interiora templi petebat, illic sanguinem suum fundens interno limini, et cruenta pavimentis sauciosiora detergens ulcera fibraeque patentis vulneris, vestibus his, quas non liceret illis contingere, fovebantur.

PL 15, 2106C

まず彼らは神殿の門の前、まさにその前庭に陣取って、民と戦った。傷ついた者は神殿の奥へ向かい、そこで内側の敷居に自分の血を注ぎ、血まみれの床の上で、ひどく傷ついた潰瘍を拭った。口を開けた傷の裂け目は、彼らが触れてはならない衣で手当てされた〔この箇所は文の組み立てが崩れているらしく、大意を取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.16

16

Bellum erat intra urbem, bellum inter cives, bellum ante templum: ne hoc quidem reveriti latrones, cum a populo instantius perurgerentur, intra ipsum templum sese receperunt, et clausere illico fores.

PL 15, 2106C

戦いは町の内にあり、市民の間にあり、神殿の前にあった。盗賊たちは、民にいっそう激しく追い詰められると、これにすら畏れを抱かず、神殿そのものの中へ退き、ただちに門を閉ざした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.17

17

Quo objectu revocatus est Ananus; ne videretur bellum templo inferre, et sacratas religione majorum perrumpere fores templi, reflexit impetum plebis, et sex millia virorum in porticibus constituit, qui muniti armis praetenderent, sollicitam adhibentes custodiam.

PL 15, 2106C

この妨げに、アナノスは引き戻された。神殿に戦いをもたらすと見られ、先祖の宗教によって聖別された神殿の門を打ち破ると見られることのないよう、民の勢いを転じさせ、6,000人の男を柱廊に配置した。彼らは武装して前に立ちはだかり、入念な見張りを置いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.18

18

Paulatim tamen mollivit animum, ut paci consuleretur, eo studio maxime, ne templum sanguis civium contaminaret: suaderet quoque mittendam legationem, pacis sequestram, ut bellum intestinum deponeretur.

PL 15, 2106D

だが彼は少しずつ心を和らげ、和平が図られるよう、とりわけ神殿を市民の血が汚すことのないよう努めた。また、和平の仲介となる使節を送るよう勧め、内戦が収められるようにした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.19

19

Adsciscitur Joannes ad exsequendam legationem, suspectae fidei vir, et affectandae potentiae succensus cupiditate: sacramentum petitur: non abnuit ne damnum perjurii pateretur, si negasset. Simulabat se plebi favere, ut circumscriberet. Quid plura?

PL 15, 2106D

使節を務めるために、ヨハネが加えられた。信義の疑わしい男で、権力を狙う欲に燃えていた。誓約が求められた。彼は拒まなかった。拒めば偽誓の疑いを被ることになるからである〔底本は damnum perjurii。拒めば偽誓の疑いを被ると解した〕。彼は民に好意を寄せるふりをして、欺こうとした。何をさらに述べようか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.20

20

Pergit, de pace pauca praemittit, plura subtexit ad belli incentivum: dicens nomine pacis bellum involutum, latere insidias, Ananum Romanis urbem tradere, quo solemnitas veterum dissolveretur, legis abrogarentur praecepta, componens e diverso omnia; atque invidiam in principem sacerdotum referens eorum, quae ipse meditaretur.

PL 15, 2107A

彼は赴き、和平についてはわずかな言葉を前置きし、戦いの火付けとなる言葉をより多く織り込んだ。和平の名のもとに戦いが包み隠されている、罠が潜んでいる、アナノスはローマ人に町を引き渡そうとしている、それによって古い祭儀が解体され、律法の定めが廃されるのだ、と言い、すべてを逆さに仕立て、自分が企てていることへの憎悪を、大祭司に転嫁した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.21

21

Callide etiam, quos sciebat illorum qui conclusi erant, esse praesules et factionis principes, incitabat, parere mortis formidine asserens, quod ipsis specialiter Ananus exitium composuisset: venisse se, ut fraudem manifestaret.

PL 15, 2107A

さらに巧みに、閉じこもっている者たちのうち、首領や党派の長であると知っていた者たちを煽り、死の恐れから〔彼らは〕従っているのだと断言し〔parere の主語は定かでない。閉じこもる者たちと取った〕、アナノスは彼らのために特に滅びを仕組んだのだと言った。自分は欺瞞を明らかにするために来たのだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.22

22

Mature subsidia quaerenda, prius quam ab eis poena reposceretur. Quid plura? pacis medius bellum accendit.

PL 15, 2107A

早急に援軍を求めねばならない、彼らから刑罰が要求される前に、と。これ以上何を述べよう。和平の仲立ちでありながら、戦いに火をつけたのだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.23

23

Eliguntur qui Idumaeos ad praelium rogent: genus mobile, inquietum, insolens, promptum ad discordias, rerum immutationibus laetum, periculi improvidum, praeceps ad praelium.

PL 15, 2107A

イドゥマヤ人を戦いへ招くための者たちが選ばれた。この民は、移り気で、落ち着きがなく、傲慢で、不和に走りやすく、世の変転を喜び、危険に無頓着で、戦いへ急ぐ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.24

24

Itaque sine mora flexi veniunt, congregantur viginti millia virorum, ut pote nullis intenta terrarum cultibus, sed parata latrociniis. Nec latere potuit Ananum adventus Idumaeorum.

PL 15, 2107B

こうして彼らは、ためらうことなく説き伏せられて来た。20,000人の男が集められた。土地の耕作には何も心を向けず、盗みに備えた者たちだったからである。イドゥマヤ人の到来は、アナノスに隠れおおせることはできなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.6.25

25

Denique portam claudi jubet, ne cum tumultu ingrederentur: sed si fieri posset veritatem cognoscerent, bello renuntiarent.

PL 15, 2107B

実に、彼は、騒ぎとともに入って来ないよう、門を閉ざすよう命じた。だが、できることなら彼らが真実を知り、戦を放棄するようにと。