De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.1
His atque hujusmodi sermonibus abduxit in sententiam suam milites, ut secum ad Antonium pergerent voluntarii, atque ei se traderent: sed ut se habet vulgi maxime militaris mobilitas, compuncti sunt plerique per noctem in cubilibus suis, deserti ut Vitellii poenitentia: ne si superior fieret, nullus sibi veniae locus superesset, qui imperatorem proprium dereliquissent.
PL 15, 2128Cこのような言葉で、兵士たちを自分の考えへと引き込み、彼らは自ら進んでアントニウスのもとへ赴き、彼に降伏することにした。しかし、民衆、とりわけ兵士の群れの気まぐれがそうであるように、大半の者は夜のうちに寝床で心を刺され、ウィテリウスを見捨てた〔底本は deserti ut Vitellii poenitentia。語形が崩れているらしく、このように解した〕ことを悔いた。自分たちの皇帝を捨てた以上、もしウィテリウスが優位に立つなら、赦しの余地は残らないのではないかと恐れたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.2
Et surgentes primo cum obviis quibusque, deinde cum omnibus conferre coeperunt, quomodo erratum emendarent; evaginatisque gladiis, insiluerunt super Cecinnam volentes ultum ire injuriam suae prolapsionis; sed intervenientibus centurionibus et chiliarchis, a nece quidem ejus temperandum rati, victum tamen Vitellio dirigere parabant.
PL 15, 2128Dそして起きると、まず出会う者ごとに、次いで全員と、どのように過ちを正すかを論じ始めた。剣を抜いてカエキナに躍りかかり、自分たちが陥った過ちへの報復をしようとした。しかし百人隊長たちと千人隊長たちが割って入ったので、彼を殺すことは控えるべきだと考えつつも、縛って〔底本は victum。ミーニュの脚注(バロー)は vinctum と読む〕ウィテリウスのもとへ送る準備をした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.3
Quo cognito, Antonius movit eos quos secum deduxerat, et armis super defectores irruit: at illi viso agmine partis adversae, paraverunt se ad praelium: sed paulisper ausi resistere, ubi se convertere ut Cremonam confugerent, cum equitibus Antonius occurrit, atque omnes praevenit aditus: ne confugientes reciperentur, clausosque ante urbem interfecit.
PL 15, 2129Aこれを知ると、アントニウスは連れてきていた者たちを動かし、武器をもって離反者に襲いかかった。彼らは敵の隊列を見て戦いの備えをしたが、しばらく抵抗を試みただけで、クレモナへ逃げ込もうと向きを変えたとき、アントニウスが騎兵とともに立ちはだかり、すべての入り口を先に押さえた。逃げ込む者が受け入れられないようにして、町の前で閉じ込められた彼らを殺した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.4
Caesa illic multitudo maxima, reliquos in ipsam urbem persecutus peremit. Direpta omnia, plurimi incolae praedae causa necati, dum sua vindicant. Exstincta triginta millia et ducenti viri, qui aderant de exercitu Vitellii.
PL 15, 2129Aそこで非常に多くの者が討たれ、残りは町そのものまで追撃して殺した。すべてが略奪され、多くの住民が、自分の物を守ろうとして、略奪のために殺された。ウィテリウスの軍からそこにいた者のうち、3万200人が命を落とした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.5
Primusque (id enim Antonio cognomentum erat) quatuor millia quingentos de Mysiacis militibus amisit: quoniam desperatione salutis ulcisci se volentes Vitelliani, ubi circumventos se videre, haud incruentam et ipsis Antonianis victoriam cessere.
PL 15, 2129Aプリムス(これがアントニウスの添え名だったからである)は、ミュシアの兵士4,500人を失った。生き延びる望みを失ったウィテリウス方が、包囲されたと見て報復を望んだので、アントニウスの兵にとってさえ、血を流さぬ勝利とはならなかったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.30.6
Solutus vinculis Cecinna, dirigitur ad Vespasianum ab Antonio; ibique non solum salutis securitate; sed etiam praemiorum solutione consolatus est maculam proditionis.
PL 15, 2129B縛めを解かれたカエキナは、アントニウスによってウェスパシアヌスのもとへ送られた。そこで、身の安全が保証されたばかりでなく、褒賞の授与によっても、裏切りの汚点を慰められた。