De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.1
Cesserat acerbitati insolentia, sed decursu fere biennii effuderat se Syriae Parthorum exercitus, Pacoro regis filio et Barzafarmane Persarum satrapa, barbarum agmen ductantibus.
PL 15, 1988C無礼は苛烈な処置の前に収まっていたが、およそ二年が過ぎると、パルティア人の軍がシリアに溢れ出た。王の子パコロスとペルシア人の太守バルザファルネスが、蛮族の軍勢を率いていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.2
Quibus stimulator accessit Lysanias Ptolemaei filius, defuncto patre, cui cognomentum Menneo fuit: exutus jam potestate per memoratum satrapam, sollicitavit Pacorum promissis mille argenti talentis, et quingentis mulieribus, ut Antigono regnum daret, Hyrcani solveret sacerdotium.
PL 15, 1988D彼らのもとへ、扇動者としてプトレマイオスの子リュサニアスが加わった。父はすでに亡く、父にはメンナイオスという渾名があった。彼は前述の太守によってすでに権力を奪われていたが、パコロスに、銀千タラントと五百人の女を約束して働きかけ、アンティゴノスに王位を与え、ヒルカノスの大祭司職を解くよう求めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.3
Pacorus ministro regio partem equitatus dedit (quoniam ipse rebellionibus intra Syriam detinebatur), ut in Judaeam transiret, atque Antigono rem gereret et studium ejus juvaret: sed hoc quoque parum processerat, nisi confligentibus adversum se Judaeis, Herode ac Phaselo, et contra Antigono, ducibus de sententia Antigoni propositum foret, ut Pacorum conciliatorem pacis reciperent.
PL 15, 1988Dパコロスは王の家臣に騎兵の一部を与え(自らはシリアの内部の反乱に手を取られていたからである)、ユダヤへ渡ってアンティゴノスのために事を運び、その熱意を助けさせた。しかしこれもほとんど進まなかっただろう。ユダヤ人の指揮官ヘロデとファサエロス、またこれに対してアンティゴノスが互いに争っていたとき、アンティゴノスの意見によって、パコロスを和平の調停者として迎えるという案が出されなかったならば。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.4
Quod Phaselus ingenii facilitate, obnitente Herode, probatum in tempore, mox sibi perniciosum expertus, cognovit natura barbaros esse infideles: nam missus ad Barzafarmanem, quasi pacis exsecutorem et cum Hyrcano profectus occurrit satrapae, astute satis velanti insidias specie benignitatis.
PL 15, 1989Aファサエロスは、気性の人のよさから、ヘロデが反対するのも聞かずに、その時はこれを認めた。だがまもなく、それが自分に破滅をもたらすと思い知り、蛮族が生まれながらに信義を欠くことを知った。というのも、彼は和平の遂行者としてバルザファルネスのもとへ遣わされ、ヒルカノスとともに出発して太守に会ったが、太守は親切の見せかけで巧みに謀を覆い隠していたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.5
Denique profecturis munera dabat, et quemadmodum circumvenirentur dispositionibus suis constituebat. Prosequebantur eos custodiae magis causa, quam socii periculorum. Deferebantur nuntii, quod mille talentis Parthus redemptus foret ad exitium memoratorum.
PL 15, 1989A実に、出発しようとする二人に贈物を与え、どのように二人を欺くかを自分の計画で定めていた。人々は、二人を危険の仲間としてというより、見張りのために同行した。知らせが伝えられた。パルティア人は、前述の二人の破滅のために千タラントで買収された、というのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.6
Ofellius quoque fugam suadebat, quod a Saramalla Syrorum dirissimo factionem eis paratam cognoverat.
PL 15, 1989Aオフェリウスも逃亡を勧めた。シリア人のうちで最も恐ろしいサラマッラから、彼らに仕掛けられた陰謀を知っていたからである〔底本は dirissimo「最も恐ろしい」。ditissimo「最も富んだ」の誤りかもしれない〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.7
Sed nec sic quidem adductus est Phaselus, relicto Hyrcano, sibi consulere; verum adorsus est satrapam gravioribus contumeliis, quod pretio fidem proderet, plurisque pecuniam quam aequitatem duceret; amplius pro salute sese daret, quam Antigonus pro regno annumeraret.
PL 15, 1989Aしかしファサエロスは、それでもヒルカノスを見捨てて自分の身を図るよう説き伏せられなかった。むしろ太守をいっそう厳しい侮辱で責めた。金で信義を売り、公正より金銭を重んじるというのである。そして、自分は命のために、アンティゴノスが王位のために数え上げるより多くを差し出すだろう、と言った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.8
Sed Persa fidem quam prodiderat, perjurio conciliare sibi nixus et suspicionem omnem depellere, haud multo post dolum patravit.
PL 15, 1989Bしかしペルシア人は、自分が裏切った信義を偽誓によって自分のために取り繕い、疑いをすべて払いのけようと努め、まもなく欺きを成し遂げた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.9
Nam eo profecto ad Pacorum, quibus id negotii dederant, Phaselum et Hyrcanum corripiunt exsecrationibus, quando aliud jam facere nequibant, ultum iri cupientes barbarorum perjuria et perfidiam proditionis.
PL 15, 1989Bというのも、太守がパコロスのもとへ出発すると、その任を与えられていた者たちが、ファサエロスとヒルカノスを捕らえた。二人は、ほかにもはや何もできなかったので、蛮族の偽誓と裏切りの背信が報いを受けることを願って、呪いの言葉を浴びせた〔corripiunt exsecrationibus の係りが崩れているらしく、二人が呪いの言葉を発したと取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.10
Nec minus Nini minister missus in Judaeam dolis praetenderat, ut caperet Herodem: sed illum jamdudum suspectantem insidias barbarorum gravis ad cavendum cura exercebat, seque intra munitiones tenebat.
PL 15, 1989B酌人〔底本は Nini minister(ニヌスの従者)。ミーニュの脚注は vini(vini minister=酌人)の異読を挙げ、ニヌスの名はヨセフスに見えないとする。これに拠る〕もまた、ヘロデを捕らえようと策を弄しつつユダヤへ遣わされていた。しかしヘロデは、蛮族の謀を以前から疑っており、用心への強い気づかいに駆られて、要塞の内にとどまっていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.11
Nec simulatis a Pacoro mandatis quibus de Phaselo ejusque insolentia fratrem conveniret, muros egredi et alloquiis hostium sese committendum putavit.
PL 15, 1989Cパコロスが装った、ファサエロスとその無礼について兄弟〔ヘロデ〕と話し合うようにという命令にも、彼は城壁の外へ出て、敵の話し合いに身を委ねるべきだとは考えなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.12
Cognitoque fratrem et Hyrcanum teneri, nocte in Idumaeam suos praemisit, atque ipse cum servulis insequentes barbaros fudit.
PL 15, 1989C兄弟とヒルカノスが捕らえられたと知ると、夜のうちに自分の者たちをイドゥマヤへ先に送り、自らはわずかな僕とともに、追ってくる蛮族を敗走させた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.13
Multisque caesis, in Massadam sese properato gradu contulit: graviores tamen Parthis expertus Judaeos qui fugienti incubuerant, et suos quidem intra munitiones composuit, ultus sese de insequentibus.
PL 15, 1989C多くを討ち取ってのち、急ぎ足でマサダへ向かった。しかし、逃げる彼に襲いかかったユダヤ人は、パルティア人よりも手強いことを知った。それでも自分の者たちを要塞の内に落ち着かせ、追撃した者たちに報復を果たした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.14
Ipse autem relictis praesidiis quae matri et fratribus junioribus praesidio forent, in Arabiam Petraeam contendit.
PL 15, 1989C彼自身は、母と年少の兄弟たちの守りとなる守備隊を残して、ペトラのアラビアへ急いだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.15
Infudere se Persae Hierosolymis, irruentes in fugientium domos: versa omnia in rapinas, bellum, tumultus: eorum injuria processit, ut regnum Antigono traderetur; Phaselus quoque et Hyrcanus in potestatem ejus ad subeunda quae libitum foret, consignarentur.
PL 15, 1989Cペルシア人はエルサレムに流れ込み、逃げた者たちの家々に押し入った。すべてが略奪、戦、騒擾に変わった。彼らの横暴は進み、ついに王位はアンティゴノスに渡され、ファサエロスとヒルカノスも、彼が望むことを受けるべく、その権力に引き渡された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.16
Ille autem tenere sese diutius nequivit, sed continuo in Hyrcanum facto impetu, aures ejus dentibus suis abscidit, ne quando ulla rerum conversione recursus ei pateret ad sacerdotium: summum enim sacerdotem immutilatum esse oportet, nec licere per legem liquet, ut mutilato corpore quisquam summo fungatur munere sacerdotii.
PL 15, 1989Dしかし彼はそれ以上自分を抑えられず、ただちにヒルカノスに襲いかかって、自分の歯で彼の両耳を噛み切った。何かの情勢の転換でヒルカノスに大祭司職へ戻る道が開かれることがないようにである。大祭司は欠損のない者でなければならず、体に欠けのある者が大祭司の務めを執ることを、律法が許さないことは明らかだからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.17
Phaselus adscitae sibi mortis celeritate contumeliam praevertit, illiso capite saxis quae forte occurrerant, dedignatus servari ad ludibria, vel jussu alieno mori qui posset vinctis licet manibus et ferro negato exitum vitae invenire.
PL 15, 1989Dファサエロスは、自ら選んだ死の速さで侮辱に先んじた。たまたま行き当たった石に頭を打ちつけたのである。嘲弄のために生かされることや、他人の命令で死ぬことを潔しとしなかった。手は縛られ、剣は与えられなくとも、命の出口を見つけることができたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.18
Fuit tamen etiam alius de eo sermo hujusmodi, quod saucio Antigonus medicum adhibuerit, quo venena vulneri tanquam medicamentum infunderentur. Quilibet exitus horum, principium habuit spiritus ferocioris.
PL 15, 1990Aただし、彼については別の話もあった。傷ついた彼にアンティゴノスが医者をつかわし、毒を薬として傷に注がせた、というのである。これらのいずれの最期であれ、その始まりはより激しい気性にあった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.19
Addidisse allegatur in ultimis suis, cum jam exhalaret spiritum, cognito quod Herodes viveret, et fuga paratas insidias evaserit, cum gratia sese obire: quia superstitem relinqueret qui sibi ultionem inferret.
PL 15, 1990A死にゆくとき、息を引き取りながら、ヘロデが生きており、逃亡によって仕掛けられた謀を免れたと知って、満足して死ぬ、と付け加えたと伝えられる。自分のために報復を果たす者が生き残るからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.20
Herodes autem properavit in Arabiam, sperans se accepturum pecuniam, qua sola barbaricam inclinari posse crederet avaritiam, ut fratris redimeret captivitatem: ac si vel Arabem paternae immemorem dilectionis, vel referendis muneribus tenaciorem offenderet, aes mutuum posceret pretium redemptionis, pro quo oppigneraret redimendum filium, quem ad hos usus septennem puerum secum deduxerat.
PL 15, 1990Aヘロデはアラビアへ急いだ。蛮族の貪欲を曲げうるのは金だけだと信じて、金を受け取れるものと期待し、それで兄弟の捕囚を贖おうとしたのである。もしアラブ人が父の友愛を忘れていたり、贈物を返すことにいっそうけちであるのを見出したなら、贖いの代価として金を借りようと求めるつもりであった。その担保として、のちに請け戻すはずの息子を入れるためで、この用のために七歳の少年であったその子を連れてきていた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.21
Sed praeventum est piae studium germanitatis morte Phaseli, et in vacuum Herodes tam sedulo fraterni studia muneris exsequebatur.
PL 15, 1990Bしかし兄弟への敬虔な熱意は、ファサエロスの死によって先を越され、ヘロデは兄弟のための務めへの熱意を、これほど熱心に果たそうとしたのに、むなしくなった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.22
Prius tamen quam de morte fratris cognosceret, Bocchum Arabiae regem alienum reperit, quem amicum credebat: nam is fidem cum tempore mutavit, et jam appropinquantem Arabiae finibus Herodem vetuit intrare: composito quod sibi Parthorum nuntiis insinuatum foret, ne profugum suum in regnum Arabiae recipiendum putaret, bellique gravissimi causam sibi gigneret.
PL 15, 1990Bしかし兄弟の死を知る前に、彼は、友と信じていたアラビアの王ボックスが、よそよそしいと知った。この者は時とともに信義を変え、すでにアラビアの境に近づいていたヘロデに入るのを禁じた。パルティア人の使者たちから自分に示唆されたことを口実として整え、彼らの逃亡者をアラビアの王国に受け入れてはならないと考え、自分のために最も重い戦争の原因を生じさせまいとしたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.23
Quibus offensus Herodes, continuo retulit, quae justae commotionis dolor prompserat, atque inde in Aegyptum convertit. Mox tamen Bocchum poenituit violatae gratiae, missisque per quos revocaretur Herodes, praevertit.
PL 15, 1990Bこれに気を悪くしたヘロデは、ただちに、正当な憤りの痛みが言わしめたことを答え、そこからエジプトへ向きを変えた。まもなくボックスは、損なった好意を悔い、ヘロデを呼び戻す者たちを遣わしたが、ヘロデはすでに先へ進んでいた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.24
Cui ingresso regiones quas Rhinocorii inhabitabant, et de fratris interitu, et de Hyrcani captivitate qui sub vinculis in Parthienem deductus est, veris insidiis manifestatum, tantumque moeroris assumptum, quantum depositum sollicitudinum, ut pro bello fugam pararet.
PL 15, 1990Cリノコルラの人々の住む地方に入ったとき、彼には、兄弟の死についても、縛られてパルティアへ連れ去られたヒルカノスの捕囚についても、真実の謀として明らかになった。そして、気づかいを下ろしたのと同じだけの悲嘆を負い、戦いの代わりに逃亡の備えをした〔この文は構文が崩れているらしく、上のように取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.25
Denique Alexandriam summo studio contendit, atque ibi cum honore a Cleopatra susceptus, quod tanti nominis virum ducem militiae suis expetendum partibus arbitraretur.
PL 15, 1990C実に、彼は大いなる熱意でアレクサンドリアへ急ぎ、そこでクレオパトラに栄誉をもって迎えられた。これほどの名の男を、軍の指揮官として自分の側に求めるべきだと考えたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.26
Unde posthabitis reginae petitionibus, Romam navigavit, minores procellas hiemis ratus perturbationesque Italiae compertas, quam quos in Cleopatrae mobilitate graviores omnibus naufragiis fluctus perhorrescebat: denique inexspectatis ventorum flatibus profectus, circa Pamphiliam periculum incidit, sed evasit tamen; et mutato navigio, Brundusium prius, atque inde Romam pervenit.
PL 15, 1990Cそれゆえ女王の頼みを後回しにして、ローマへ船出した。冬の嵐も、知られていたイタリアの騒擾も、クレオパトラの移り気に潜む、あらゆる難破にまさって重いと恐れた荒波よりは小さいと考えたからである。実に、予期せぬ風の吹き込みで出帆し、パンフィリアのあたりで危険に陥ったが、それでも逃れ、船を替えて、まずブルンディシウムへ、そこからローマへ着いた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.27
Ibi paternae amicitiae praerogativa adiit Antonium, deploratisque suis et domesticarum aerumnis necessitudinum, quibus in obsidione positis Romam precatum venerat.
PL 15, 1990Dそこで彼は、父の友誼の特権によってアントニウスに会い、自分の者たちと、家の者たちの苦難を嘆いた。その者たちは包囲されており、その助けを請うためにローマへ来たのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.29.28
Antonium flexit, assumpta ex tanta rerum conversione misericordia, quia rex dudum potentissimus, et qui Romanae reipublicae saepius tulerat opem, repente ut naufragus, et rerum omnium egens, auxiliique inops suis in periculo positis suppliciter imploraret auxilium, sedem mutaverit: in quo etsi Antonius hospitalitatis gratia quae sibi cum patre ejus Antipatro fuerat, propense inclinaretur maximeque quod Idumaea tetrarchon faciens regno praedestinatum reliquerat.
PL 15, 1990Dアントニウスは動かされ、これほどの情勢の転換から慈しみを抱いた。かつて最も強大な王であり、ローマの国家をしばしば助けた者が、にわかに難破者のように、あらゆるものを欠き、危難にある自分の者たちのために援けもなく、居を変えて、嘆願しつつ助けを求めたからである。この点で、アントニウスは、自分とその父アンティパトロスとの間にあった客誼の好意により、また何よりも、イドゥマヤを四分領主に任じ、王位に定められた者として残していたことにより、進んで心が傾いていたとはいえ〔文は主節を欠いたまま終わっている〕。