De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.1
Erat in civitate Zacharias, qui odisset improbos, nec se misceret flagitiosis, dives opum, quarum illi abundantiam, vel ad dissolvendam factionem suam efficacem opinabantur, vel ad praedam sibi uberem: hunc proditionis crimine accersendum putarunt.
PL 15, 2111C町にゼカリヤという者がいた。邪悪な者を憎み、悪事にまみれた者と交わらず、富に恵まれていた。彼らは、その富の豊かさが、自分たちの党派を解体させるのに力があるか、あるいは自分たちにとって豊かな略奪品になると考え、この者を裏切りの罪で呼び出すべきだと判断した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.2
At ille ab hujusmodi integer conscientia, adesse sibi coepit cum libertate, ut non solum dilueret objecta, verum etiam reos ipsos maximorum astrueret flagitiorum: apud septuaginta viros dicebatur negotium.
PL 15, 2111Cだが彼は、そのような罪に関して良心が潔白であったので、率直な言葉をもって自分の弁護に立ち、告発された点を洗い流したばかりか、告発した者たち自身を、最大の悪事の者として論証しようとした。その件は七十人の前で審理された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.3
Absolvunt omnes, quia nihil, quod affine esset sceleri, proferebatur. Verum illi irruentes, et ipsum praecipitant in profundum, et perturbant judices, non solum cum injuria, sed etiam cum periculo: ut eorum exemplo caeteri in reliquum caverent, constantiam in judicando adversa eorum voluntate assumere.
PL 15, 2111D全員が無罪とした。罪に連なることは何も示されなかったからである。だが彼ら〔党派の者〕は襲いかかり、その者自身を深みへ突き落とし、裁判官たちをも、害を加えるだけでなく命の危険まで与えて混乱させた。ほかの者たちが、彼らの例に学んで、今後、彼らの意志に反して判決の確固たる態度をとることのないようにするためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.4
Rursus tamen ne quis absolveretur, ipsi irarum suarum exsecutores, quos libitum erat, sine judicio necabant.
PL 15, 2111Dしかもなお、誰一人無罪とされることのないように、怒りの執行者である彼ら自身が、気に入った者を裁判なしに殺した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.5
Caesus Gorgon, vir gratus et amabilis: Niger Pereites, qui inter propugnatores Judaeae ad tuendam rei summam fuerat electus bellator vir, ut etiam vulnerum cicatricibus virtutis insignia praeferret, rapitur ad mortem: et cum se extra urbem duci videret, non jam pro vita, sed pro sepultura coepit rogare.
PL 15, 2111Dゴルゴンが殺された。愛想のよい、好感の持てる男であった。ペラヤのニゲル〔底本は Niger Pereites〕は、ユダヤの守り手のうちから全体の守りのために選ばれた戦士であり、傷跡にさえ武勇のしるしを帯びていたが、死へ連れ去られた。町の外へ連れ出されるのを見ると、もはや命のためではなく、埋葬のために乞い始めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.10.6
Ac ne hujus quidem tam miserabilis petitionis responsum accepit conveniens misericordiae. Fingebantur calumniae: si quis se redimebat, innocens erat: qui non offerebat pecuniam, tamquam reus feriebatur.
PL 15, 2112Aだが、この惨めきわまる願いにさえ、慈しみにかなう返答は得られなかった。中傷が捏造された。身代金を払って自らを買い戻す者は潔白とされ、金を差し出さない者は罪人として打たれた。