偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XVI 第5巻 第XVI章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2148D · 63 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.1

1

Temerarii, nunccine demum vobis divinum auxilium affuturum speratis, quando permiscuistis omnia bello, altaria violastis, diruistis totius urbis munimenta? Temerarii, inquam, et vestrorum immemores auxiliorum, scuta et gladios parastis, et hoc adversum Romanos.

PL 15, 2148D

「無謀な者たちよ、諸君は今になってなお、神の助けが諸君のもとに来ることを望むのか。戦いで万事をかき乱し、祭壇を汚し、全市の防備を打ち壊しておきながら。無謀な者たちよ、重ねて言う、諸君は自分たちが受けてきた助けを忘れ、盾と剣を備えた。しかもそれはローマ人に向けてである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.2

2

Non talibus armis vincere solebatis. Quando enim in hasta et gladio fuit Hebraeorum victoria? Recordamini unde orti, et a quibus sitis profecti, quomodo patres vestri hostes suos vicerint. Temerarii, quem vobis adjutorem eripuistis, dum aliena subsidia deposcitis?

PL 15, 2148D

「かつて諸君が勝つときに用いた武器は、このようなものではなかった。そもそもヘブライ人の勝利が、槍と剣にあったことがあるか。思い起こせ、諸君がどこから生まれ、誰の子孫であるか、諸君の父祖がどのようにして敵に勝ったかを。無謀な者たちよ、他人の援軍を求めながら、諸君はどのような助け手を自分たちから奪い去ったのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.3

3

Non in multitudine populi, sed in timore Dei pater Abraham penetravit Aegyptum; et cum abductae conjugis captivam videret pudicitiam, bello tamen abstinuit, assumpsit piae orationis arma, defensorem adhibuit, qui dormiente eo vinceret, et expugnato hoste intaminatam sibi conjugem repraesentaret.

PL 15, 2149A

「父アブラハムがエジプトに入り込んだのは、民の数によってではなく、神への畏れによってであった。連れ去られた妻の貞潔が囚われているのを見ても、彼は戦いを控え、敬虔な祈りの武器を取り、守り手を立てた。その守り手は、彼が眠っている間に勝ち、敵を打ち破って、汚れなき妻を彼に返したのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.4

4

Redit Sara sine armis, referens viro triumphalem victoriam. Dormiebat Abraham, et torquebatur Pharao. Metuebat Sara, et Pharao crimen negabat. Ejiciebat alienam, et damnato crimine honorabat castimoniam, quam spoliare desideraverat.

PL 15, 2149A

「サラは武器なくして帰り、夫に凱旋の勝利をもたらした。アブラハムは眠り、ファラオは責め苛まれた。サラは恐れ、ファラオは罪を否んだ。ファラオは他人の妻を送り出し、その罪を自ら断罪して、奪おうと望んでいた貞潔を尊んだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.5

5

Additur aurum et argentum ad Sarae pudorem, ut condemnaret voluntatem facinoris expertem. Rogabat patrem Abraham, ut pro sua ad Dominum familia deprecaretur. Erat enim infecunda domus ejus.

PL 15, 2149A

「サラの慎みのために金銀が添えられた。それは、悪事の実を伴わなかった意図を断罪するためであった。〔ファラオは〕父アブラハムに、自分の家の者たちのために主に祈ってくれるよう頼んだ。彼の家は子を産まなかったからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.6

6

Remeat Sara ditior salvo pudore: revertit Abraham sanctior, qui conjugalis pudicitiae remunerationem sterilitatis remedio compensavisset. Quid de filio ejus Isaac loquar?

PL 15, 2149B

「サラは慎みを保ったままいっそう富んで帰り、アブラハムはいっそう聖なる者となって戻った。夫婦の貞潔への報いを、〔ファラオの家の〕不妊を癒すことで埋め合わせたからである。その子イサクについて、私は何を語ろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.7

7

Is quoque patrio fretus munimine, adversus finitimi potentis insolentiam, non armatas produxit acies: et certe habebat CCCXVIII vernaculorum validam manum, quae reges quinque bello superaverat, spoliis exuerat, captivum Lot Abrahae patruo restituerat.

PL 15, 2149B

「彼もまた父の守りを頼みとし、隣人の有力者の傲慢に対して、武装した軍勢を進めなかった。しかも彼には、家で生まれた者318人から成る強力な一団があった。それは五人の王を戦いで破り、その分捕り品を剥ぎ取り、捕らえられたロトを叔父アブラハムに返した者たちである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.8

8

Non gladium vagina exuit, sed solam adversum invidentes patientiam induit, simplicitatem retulit: venerunt rogantes, qui exterminandum denuntiaverant: poposcerunt amicitiam, qui finitimum non ferebant.

PL 15, 2149B

「彼は剣を鞘から抜かず、妬む者たちに対してただ忍耐をまとい、素朴さを示した。彼を滅ぼすべきだと告げていた者たちが、頼みに来た。隣人として耐えられないとしていた者たちが、友好を求めた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.9

9

Contremisco tanta patrum recensere mirabilia: Jacob sanctus, Esau fratre parricidium minitante patriam reliquit, parentes deseruit, solius secum orationis ferens viaticum; meritoque in peregrinis locis cum fratris metueret insidias, et hominum comitatu atque auxilio egeret, invenit Angelorum consilium: perductus (ut ait) ad castra Dei, colluctatus est Domino: et sicut dicit Scriptura: Praevaluit Deo, qui imparem se hominibus arbitrabatur (Gen. XXXII, 28) .

PL 15, 2149C

「父祖たちの驚くべき業をたどるのは、身が震える。聖なるヤコブは、兄エサウが近親殺しをもって脅したとき、故郷を去り、両親を後にし、携えたのは祈りだけという旅糧であった。そして、異郷にあって兄の策略を恐れ、人の連れも助けも欠いたとき、当然のことながら天使たちの助言を見いだした。(彼が言うように)神の陣営へと導かれ、主と格闘した。そして聖書の言うとおり、『神に勝った』。彼は人間に対して自分は力が及ばないと考えていた者である(創世記32:28)。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.10

10

Quid aliud Moses adversum regem Aegyptiorum exercitumque et dracones ejus, nisi solam virgam levavit? O potens virga, quae coelum tenebris obduxerit, terram imbribus inundaverit, siccaverit maris fluctus!

PL 15, 2149C

「モーセはエジプト人の王と、その軍勢と、その蛇どもに対して、杖のほかに何を掲げたか。ああ、力ある杖よ。天を闇で覆い、地を雨で溢れさせ、海の波を乾かしたその杖よ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.11

11

Cinxerant Hebraeos Aegyptii, orabat Moses et non dimicabat: divisum est mare, et populus intravit, sequebatur Pharao. Moses inter fluctus positus orabat: demersus est cum suis Pharao, cantabat Moses (Exod. XV, 4) .

PL 15, 2149C

「エジプト人がヘブライ人を取り囲んだとき、モーセは祈り、戦わなかった。海は分かれ、民は入り、ファラオが追った。モーセは波の間にあって祈り、ファラオは家臣とともに沈められ、モーセは歌った(出エジプト記15:4)。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.12

12

Quis haec et talia considerans non admiretur, et non intelligat in oratione nobis meliora esse arma quam in virtute? Illa enim sibi divinum auxilium adhibet, haec corporis.

PL 15, 2149D

「これらのこと、またこのようなことを考えて、誰が感嘆せず、我々にとっては祈りのほうに、武勇よりも優れた武器があると悟らずにいられようか。前者は神の助けを自らに引き寄せ、後者は体の〔助けを引き寄せる〕。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.13

13

Didicit haec arma quae non carnalia sunt, sed fortia Deo Mosis discipulus atque idem successor Jesus Nave, qui imitator et suppar magistri, Jordanis aquas convertit retrorsum: idemque cum inexpugnabiles Hiericho urbis muros videret, sacerdotes turba canere jussit, jubilare populum: quo facto repente cecidere muri atque exusta civitas est, et omnes necati sunt, nisi quos Rahabbonae meretricis fides a memoratae urbis excidio defendit.

PL 15, 2149D

「肉のものではなく、神にとって強い、これらの武器を、モーセの弟子であり、同じく後継者でもあるヌンの子ヨシュアは学んだ。彼は師の模倣者であり、師に並ぶ者として、ヨルダンの水を後ろへ向け変えた。また、攻め落とせないエリコの町の城壁を見ると、祭司たちにラッパ〔底本は turba。tuba と読む〕を吹かせ、民に歓呼させた。するとたちまち城壁は崩れ、町は焼き尽くされ、善良な遊女ラハブ〔底本は Rahabbonae と一語に刷る。Rahab bonae と読む〕の信義が、先に述べた町の滅びから守った者たちを除いて、すべての者が殺された。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.14

14

Gedeon quoque trecentos viros ad bellum elegit, eosdemque non arma praeferre, sed mysteria praecepit: in manu laeva hydrias aqua plenas tenere, in dextera faces: qua specie perculsi hostes fugere illico, atque ad Hebraeos victoria pervenit.

PL 15, 2150A

「ギデオンもまた、三百人を戦いのために選び、その者たちに、武器を前に出させず、奥義を命じた。左手には水で満ちた壺を、右手には松明を持てと。その様に打たれて敵はたちまち逃げ、勝利はヘブライ人にもたらされた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.15

15

Intermissa erat sacrae cura religionis Heli sacerdotis negligentia, divina imperia deserebantur: irrogatum ab Allophylis praelium, victi Hebraei, capta etiam arca Dei est, et sine armis reddita illis: quo indicio claruit, quod et sine religione arma non vincant, et religionem sine armis vincere.

PL 15, 2150A

「祭司エリの怠慢によって、聖なる宗教への配慮は途絶え、神の命令は捨てられていた。異族人〔ペリシテ人〕が戦いを仕掛け、ヘブライ人は敗れ、神の箱さえ奪われたが、それは武器なしに彼らに返された。この徴によって明らかになったのは、宗教なくして武器は勝たず、武器なくして宗教は勝つということである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.16

16

Ezechias rex, infuso Assyriorum populo genti Judaeae, cum voce Rabsacis imperio Sennacherib regis, quae in Deum jacerentur convicia, quae populo, quam suprema exitia denuntiarentur, satis comperisset: insinuantibus, non verba verbis, nec arma armis referenda credidit: sed exsurgens, cilicio se ut scuto induit: pro galea cinere caput texit: pro jaculis orationem intorsit.

PL 15, 2150B

「ヒゼキヤ王は、アッシリア人の群れがユダヤ人の民に押し寄せ、センナケリブ王の命令でラブシャケの声が、神にどのような罵りを投げつけ、民にどれほど極限の滅びを告げているかを、十分に聞き知っていた。〔人々が〕それを伝えたが〔insinuantibus の係りは定かでない。人々が告げたと取った〕、彼は、言葉には言葉を、武器には武器を返すべきだとは考えなかった。そうではなく、立ち上がって、荒布を盾のようにまとい、兜の代わりに灰で頭を覆い、投げ槍の代わりに祈りを投げた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.17

17

Ascendit oratio, descendit Angelus, caesa per noctem Assyriorum CLXXXV millia cadavera numeravimus; percussorem non vidimus.

PL 15, 2150B

「祈りは昇り、天使は降った。夜のうちに討たれたアッシリア人の屍は、我々が数えたところ18万5千であった。打った者を我々は見なかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.18

18

Praeterieram de quinque regibus, quos inconsulto Domino bellum adorsos, per desertum meantes, aquae inopia vehementer afflictare coeperat, ipsosque et equos eorum sitis vexare. Necessitas praetermissum officium reparari coegit.

PL 15, 2150B

「五人の王について言い落としていた。主に諮らずに戦いを始め、荒れ野を進んでいたところ、水の欠乏が彼らを激しく苦しめ始め、彼らをも馬をも渇きが悩ませた。必要に迫られて、彼らは怠っていた務めを取り戻した。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.19

19

Erat enim rex Israel negligens circa Dei cultum: admonitus tamen ab aliis, ut Domini prophetam requireret: cognovit Elisaeum, ab iisdem in quibus degerent locis, non longe abesse: misere oratum auxilium orationis, et remedia necessitati.

PL 15, 2150C

「イスラエルの王は神への礼拝に怠慢であったからである。それでも他の者たちから、主の預言者を求めよと勧められ、エリシャが、自分たちの滞在している場所から遠くない所にいると知ると、人々は、祈りの助けと窮状の救いとを請うために〔人を〕遣わした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.20

20

Licet offensus erat regi Israel, quia perfidus non credebat, promisit tamen et ubertatem aquarum, et victoriae celeritatem. Manare coepit aqua per desertum, et sponte se sine ullis imbribus infundere terris fluenta.

PL 15, 2150C

「エリシャはイスラエルの王に気を悪くしていた、王が背信の者で、信じなかったからである。それでも、水の豊かさと勝利の速やかさを約束した。水が荒れ野に湧き出し始め、雨もないのに、流れが自ずと地に注ぎ込んだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.21

21

Surgentes adversarii, quos securos victoriae somnus uberior laxata presserat sollicitudine, subito videre sole fuso rutilare aquas: fuerunt qui inter regum populos bellatum putarent, quorum sanguine terra maderet.

PL 15, 2150C

「勝利を確信して心配を解き、深い眠りに沈んでいた敵は、起き上がると、突然、陽の光が広がって水が赤く輝くのを見た。王たちの軍勢の間で戦いがあったのだと考えた者たちがいた。その血で地が濡れているのだと。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.22

22

Itaque in praedam festinantes passim sine ordine, sine modo currere, alius alium praevenire, sic praecipites in medium progressi hostium vallati, interfectique ingentem suis stragem dedere: ita hortatus propheta a patribus nostris sitim pariter et metum depulit, idemque adversus famem auxilium tulit.

PL 15, 2150C

「そこで彼らは略奪へと急ぎ、あちらこちらを秩序もなく節度もなく走り、互いに先を争い、こうして向こう見ずに敵の陣の真ん中へ進み出て、包囲され、殺され、自軍に大きな殺戮をもたらした。このように、我々の父祖に促された預言者は、渇きと恐れを同時に払い、また飢えに対しても助けをもたらした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.23

23

Nam cum obsideretur Samaria, atque in ea clausus maneret rex Israel, gravis eos urgebat fames, ut ne a nefandis quidem alimentis abstineretur: conventus propheta tantae miseriae deformitate, simulque regis nuntio qui putaret prophetae dissimulatione famem adolevisse, respondit: Sequenti die, et ubertatem frumenti, et utilitatem videbis (IV Reg. VII, 1) .

PL 15, 2150D

「というのは、サマリアが包囲され、そこにイスラエルの王が閉じこもっていたとき、重い飢えが彼らを責め、忌まわしい食物さえ断たれないほどであった。預言者は、これほどの悲惨の醜さに訪ねられ、また、預言者が見て見ぬふりをしたから飢えが増したと考えた王の使者にも会い、こう答えた。『明くる日、汝は小麦の豊かさと益とを見るであろう』(列王記四7:1)。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.24

24

Non credenti nuntio, dixit: ipsum quidem, quia non crederet non visurum, promissorum tamen fidem non defuturam: subitoque per noctem in castris Syriae hinnitus equorum, curruum fragor, quadrigarum currentium fremitus, armorum sonitus auditu metum incussere victoribus, quod in auxilium Hebraeis multae ac validae gentes commeavissent, ac sese imminenti, ut arbitrabantur, periculo fuga eximere properaverunt.

PL 15, 2151A

「使者が信じなかったので、預言者は言った。使者自身は、信じなかったゆえに〔それを〕見ないが、約束の確かさは欠けることがないと。すると夜のうちに突然、シリアの陣営で、馬のいななき、戦車の轟き、四頭立ての馬車の疾駆するどよめき、武具の響きが、耳にした勝者たちに恐れを起こさせた。ヘブライ人の救援に、多くの強い諸国民が駆けつけたと思い、迫っていると考えた危険から、逃げて身を逃れようと急いだのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.25

25

Nox consilium maturavit, terrorem auxit. Fugientibus itaque Assyriis, omnes quas invaserant copiae, in castris die sequenti repertae.

PL 15, 2151A

「夜は決意を早め、恐れを増した。こうしてアッシリア人が逃げると、彼らが奪っていた物資はすべて、翌日、陣営で見つかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.26

26

Abundantia utilitatem creavit, utilitas fidem implevit: mors incredulo ipsi quidem fructum eripuit, publicum tamen remedium non impedivit.

PL 15, 2151A

「豊かさが益を生み、益が約束の確かさを満たした。死は、不信の当人からは果実を奪ったが、公共の救いは妨げなかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.27

27

Liquet igitur plurimos patrum duces, cum minime praeliarentur, victoriam adeptos: alios quoque bello superiores fuisse; quibus consulentibus, bellandi jus oraculo permissum foret.

PL 15, 2151A

「されば明らかである、父祖の指導者の多くは、まったく戦わずに勝利を得た。ほかの者たちも戦いで優位に立ったが、彼らが諮ったとき、戦う権利が託宣によって許されていたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.28

28

Denique victus Amalech; sed cum Moses manus elevaret: vicit Jesus Nave, cum solem statueret: vicit et Gedeon, cum in aqua dimicaturos probasset: Samson etiam, cum adhuc intaminatum crinem servaret: vicit et Samuel, sed cum adjutorem lapidem figere proposuisset.

PL 15, 2151B

「実に、アマレクは敗れた。ただし、モーセが手を上げていたときである。ヌンの子ヨシュアは、太陽を止めたときに勝った。ギデオンも、水のほとりで戦う者たちを試したときに勝った。サムソンも、まだ汚れのない髪を保っていたときに〔勝った〕。サムエルも勝ったが、それは、助けの石を立てようと決めたときである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.29

29

Triumphavit David, cum Bethsabeam (hoc est, filiam sabbati) suo conjugio propheticis ministeriis copulavisset: vicit etiam bello civili, quod refugiebat illatum: non inferebat (nil enim bello civili foedius) solus qui potuit inferre: vicit et Asaph praelio, sed postea quam desperantibus suis, quod numero essent inferiores dixit, nihil interesse, pauci an plures sint, cum Deus paucos timentes se pluribus faciat validiores (I Reg. XIV, 6) .

PL 15, 2151B

「ダビデは、預言者の務めによってバト・シェバ(すなわち『安息日の娘』)を自らの妻に結びつけたとき、凱旋した。また内乱にも勝った。彼はそれを仕掛けられることを避けていた。仕掛けることのできた唯一の者でありながら、自ら仕掛けはしなかった(内乱ほど醜いものはないからである)。ヨナタン〔底本は Asaph。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、文脈から Jonathas と読むべきらしいとする。引照のサムエル記上14:6でこう言うのもヨナタンである。これに拠って訳した〕もまた戦いに勝ったが、それは、自軍の者たちが、数で劣ると言って望みを失ったとき、少数か多数かは何の違いもない、神は自らを畏れる少数の者を、より多くの者よりも強くするのだから、と彼が言った後のことである(サムエル記上14:6)。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.30

30

Bonus profecto fide, si usque ad finem perseverasset. Vicit et mulier armis quae fidem Deo reservavit. At vero Saul victus est, quia Dei praeceptum non custodivit.

PL 15, 2151C

「その者は、最後まで堅く保ったなら、信仰において確かに善い者であった〔誰を指すか定かでない〕。神への信義を守った女も、武器をもって勝った。これに対してサウルは敗れた。神の命令を守らなかったからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.31

31

Vulneratus Josias, quia contra imperium in hostem processit: sanctus caeterum, et ideo raptus, ne captivitatem nostris debitam peccatis videret.

PL 15, 2151C

「ヨシヤは傷を負った。命令に背いて敵に向かって進んだからである。とはいえ聖なる者であり、それゆえ、我々の罪に負わされた捕囚を見ずに済むよう、取り去られた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.32

32

Clamavit Nachao: Non sum ad te missus, ferens ejus fidei testimonium; sed involvit eum, sicut ante Amasiam, consortium degeneris societatis.

PL 15, 2151C

「ネコは、彼の信仰の証しをもたらしつつ、叫んだ。『私は汝に向かって遣わされたのではない』と。しかし、先にアマジヤを巻き込んだのと同じく、堕落した者たちとの交わりが彼を巻き込んだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.33

33

Denique et ab homine Dei monitus erat, ut illos quos ad belli societatem centum argenti talentis conduxerat, dimitteret, si vellet vincere.

PL 15, 2151C

「実に、〔アマジヤは〕神の人からも忠告されていた。戦いの同盟のために銀100タラントで雇った者たちを、勝ちたいなら帰らせよと。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.34

34

Cui dubitanti, quod tantum pretii amissurus foret, respondit propheta quod haberet Dominus plura, unde etiam argentum eidem restitueret: quo fretum conductis renuntiasse auxiliis, vicisse cum paucioribus; ne ipsum quidem Deo tantae victoriae mercedem solvisse: sed illico ipsis simulacris quae victor coeperat, detulisse sacrificia, quasi eorum beneficio vicerit, quae in praedam captivitatis redegerat.

PL 15, 2151C

「それほどの代価を失うことになると言ってためらった彼に、預言者は、主にはそれより多くのものがあり、そこから銀をも彼に返すであろう、と答えた。これを頼みとして、彼は雇った援軍を断り、より少ない兵で勝った。しかし彼自身は、これほどの勝利の報いを神に支払わなかった。かえってただちに、勝者として得ていた偶像そのものに供犠を捧げた。あたかも、捕虜として略奪品にしたそれらのおかげで勝ったかのように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.35

35

Sedechias ipse incumbentibus jam patriae ruinis, per Hieremiam conventus prophetam, cum hostili obsidione premeretur, ut urbem egredi non metueret, victorem futurum, si coelestibus imperiis obtemperaret: aut captivum si defendendum putasset, infidelitate semetipsum et suos decepit.

PL 15, 2151D

「ゼデキヤ自身は、祖国の滅びがすでに迫り、敵の包囲に圧せられていたとき、預言者エレミヤによって、町を出ることを恐れるなと諭され、天の命令に従うなら勝者となるが、守り抜くべきだと考えるなら捕虜となる、とも告げられていたのに、不信によって、自らと自分の者たちを欺いた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.36

36

Abductus erat ab Assyriis populus Judaeorum in Babyloniam: reliqui ad Aegyptios transferre se, qui resederant, deliberabant. Mandavit Dominus per Hieremiam prophetam et caeteros, ut unius gentis essent imperio contenti, ne geminata captivitas aerumnam augeret.

PL 15, 2152A

「ユダヤ人の民はアッシリア人によってバビロニアへ連れ去られていた。残っていた者たちは、エジプト人のもとへ移ろうと思案していた。主は預言者エレミヤらを通して、一つの国の支配で満足せよ、捕囚が重なって苦難を増すことのないように、と命じた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.37

37

Verum illi posthabentes oracula Dei, facti sunt duarum captivi gentium, qui unius gentis jugo exire impatienter desideraverant. Itaque in Aegypto exsules perseveraverunt.

PL 15, 2152A

「しかし彼らは神の託宣を軽んじ、二つの国の捕虜となった。一つの国の軛から出ることをじれったく望んだ者たちである。こうして彼らはエジプトで亡命者のままであった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.38

38

At vero illi qui in Assyrios ducti sunt, expleto tempore captivitatis, quod pro peccatis populi Dominus constituerat, postea Cyro imperante, remeandi facultatem adepti, reverterunt cum gratia.

PL 15, 2152A

「これに対して、アッシリア人のもとに連れて行かれた者たちは、民の罪のゆえに主が定めた捕囚の期間が満ちたのち、キュロスが支配するようになって帰還の機会を得、恩寵のうちに帰った。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.39

39

Renovatum Dei templum est, regum opibus Cyri et Darii caeterorumque Persarum muneribus: ipsi itaque qui everterant, reparandi sumptum dederunt, restituerunt etiam jus sacerdotum, cultumque juverunt religionis.

PL 15, 2152A

「神の神殿は、キュロスとダレイオスの王としての資力と、ほかのペルシア人たちの献金によって新たにされた。かつて〔神殿を〕覆した者たち自らが、再建の費用を出し、祭司の権利をも回復し、宗教の礼拝を助けたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.40

40

At vero nostri dum sacerdotium inter se competunt, et apud Parthos ambiunt, conferri sibi memoratum honorem, de religione mercaturam fecerunt. Quid de Babyloniis querimur? Nostros experti sumus deteriores.

PL 15, 2152B

「ところが我々の側の者たちは、祭司職を互いに争い、パルティア人のもとで運動して、先に述べた名誉が自分に授けられるようにし、宗教を商売の種にした。バビロニア人について、何を嘆くのか。我々は、我々の者のほうがいっそう悪いことを経験した。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.41

41

Illi nobis reddiderunt omne jus religionis, illi sacerdotum creationem restituerunt, et nostri eam Persis refudere. Illi sacerdotales infulas permiserunt nostrae potestati, nostri eas Babyloniis vectigales fecerunt.

PL 15, 2152B

「あの者たちは我々に宗教の一切の権利を返し、祭司の任命を回復してくれた。ところが我々の者は、それをペルシア人に譲り渡した。あの者たちは祭司の頭帯を我々の権限に委ねたが、我々の者は、それをバビロニア人への貢納の対象にした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.42

42

Quid adjiciam cruentatum sacrarium sanguine, madere sacra limina, semiruta adhuc stare templi fastigia? Minor est circa nos ira Dei, quam nostra contentio: illa nos captivos fecit, ista sacrilegos: illa disseminavit Judaeos, haec sustulit.

PL 15, 2152B

「聖所が血で汚れ、聖なる敷居が濡れ、神殿の破風が半ば崩れたままなお立っていることを、これ以上何に加えて言おうか。我々に対する神の怒りは、我々自身の争いよりも小さい。前者は我々を捕囚とし、後者は我々を冒瀆者とした。前者はユダヤ人を散らし、後者は滅ぼした。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.43

43

Conferte, si videtur, quid intersit inter captivitatem nostram et seditionem nostram. Captivitas nostra gentibus infudit nostrae religionis consortium: seditio nostra etiam Judaeis ademit religionis gratiam.

PL 15, 2152C

「もしよければ比べてみよ、我々の捕囚と我々の内乱とのあいだに、どんな違いがあるかを。我々の捕囚は、諸国民に、我々の宗教との交わりを注いだ。我々の内乱は、ユダヤ人からさえ、宗教の恩寵を奪った。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.44

44

Quis autem Romanos in Judaeam introduxit, nisi Hyrcani et Aristobuli contentio? Quis Sosium, nisi Herodes? Quis Antonium, nisi Sosius? Quis Caesarem imploravit sibi regem, nisi vos? Quis alius praeter vos Antipatrum regno expulit, et libertatem in Antipatro?

PL 15, 2152C

「ところで、ローマ人をユダヤに引き入れたのは、ヒルカノスとアリストブロスの争いでなければ誰か。ソシウスを〔引き入れたの〕は、ヘロデでなければ誰か。アントニウスを〔引き入れたの〕は、ソシウスでなければ誰か。カエサルに、自分たちの王を求めて嘆願したのは、諸君でなければ誰か。諸君のほかに誰が、アンティパトロスを王権から追い、アンティパトロスにおいて自由をも追ったのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.45

45

Et tamen non reprehendo, neque abnuo Florum in vos sceleste consuluisse. Sed querela Romanis deferenda fuit, non arma inferenda.

PL 15, 2152C

「それでも私は、フロルスが諸君に対して悪辣なことを謀ったことを、打ち消しもしなければ否みもしない。しかし、嘆きはローマ人に持ち込むべきであって、武器を向けるべきではなかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.46

46

Sprevistis Neronem, sed Vespasianus successerat: qui benignus natura, benignior tamen etiam studio esse potuit, quia in Judaea imperium assumpserat: aut si non movebat pietas, virtus certe ejus vos debuit adigere, ut vobis consuleretis.

PL 15, 2152C

「諸君はネロを軽んじたが、ウェスパシアヌスが後を継いでいた。彼は生来寛大であったが、ユダヤで帝位に就いたがゆえに、進んでいっそう寛大になることもできた。そして、もし慈愛が彼を動かさなかったとしても、彼の武勇だけは、諸君が自分たちのことを考えるよう、諸君を促すべきであった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.47

47

Sed quomodo vobis non parceret, qui pepercit Joseph? Cui enim infestior, quam mihi esse debuit? Quis majora adversum Romanos munimenta exstruxit? Quis studiosius pro patria decernendum putavit?

PL 15, 2152D

「だが、ヨセフス〔底本は Joseph。話者自身を指す〕を赦した彼が、どうして諸君を赦さずにいられようか。実に、私ほど彼にとって憎むべき者があったろうか。ローマ人に対して、私ほど大きな防備を築いた者があろうか。私ほど熱心に、祖国のために戦うべきだと考えた者があろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.48

48

Postquam vobis bellando complacita conditio est, bellorum quidem initia non probabam, sed suscepta non deserebam: testantur hoc Jotapatae urbis, quae bellantem adhuc texerunt, favillae, me bello non destitisse, nisi post ejus civitatis ruinas: delituisse, quoad potui in illo eversae urbis sepulcro, pertulisse famem, ne Romanis me traderem: quaesisse veniendi ad vos effugia: sed deprehensum, non sponte egressum, maluisse perire cum meis, sed pepercisse Caesarem: optasse vobiscum potius periclitari, non quod probarem consilium, sed quod eligerem periculi vobiscum consortium.

PL 15, 2152D

「諸君が戦うという取り決めを気に入ってから、私は戦いの始まりを是認してはいなかったが、始められたものを見捨てはしなかった。ヨタパタの町の灰が、このことを証言している。戦っている間はなお私をかくまっていたその灰が。すなわち、私は、あの町の滅びののちでなければ戦いをやめなかったこと、覆されたその町の墓所に、できる限りひそみ、ローマ人に身を渡すまいと飢えを耐え、諸君のもとへ行く逃げ道を探したこと、しかし捕らえられ、自ら出たのではなく、仲間とともに死ぬほうを望んだが、カエサルが〔私を〕赦したこと、諸君とともに危険に身をさらすほうをむしろ望んだこと、それは諸君の計画を是認したからではなく、諸君との危険の共有を選んだからであること、である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.49

49

Gratias tamen Deo, quod tanti sceleris non incidi societatem, ne seditionum incentor existimarer: aut quia his misceri nequibam, parricidium quod manu declinare poteram, vel mortem implerem.

PL 15, 2153A

「それでも私は、これほどの悪事の仲間に陥らなかったことを、神に感謝する。内乱の扇動者と思われないために。あるいは、彼らと交われなかったので、手で避けることのできた近親殺しか、あるいは死かを果たすために〔aut 以下は本文が崩れているらしく、主節との係りが定かでない。「彼らと交われなかったので、手で避けられた近親殺しなり死なりを遂げようとした」と解した〕。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.50

50

Certe ne sanctissimam matrem pro me dilacerari cernerem, meorumque dispergi viscera; quae miseranda quidem, sed tamen tolerabilius est ea pati, quam fecisse. Quid igitur adhuc exspectatis? An signa majorum? Non ea nobis merita, non ea circa Dei cultum officia.

PL 15, 2153A

「少なくとも、いと聖なる母が私のために引き裂かれ、身内の者たちの内臓が撒き散らされるのを、見ずに済むように。それは憐れむべきことではあるが、それでも、行うよりは受けるほうがまだ耐えやすい。では、諸君は何をなお待っているのか。先人たちの徴か。我々には、そのような功績も、神の礼拝に関するそのような務めもない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.51

51

Non ea Romanorum, quae Assyriorum infidelitas, qui accepto pretio discessionis fidem fregere: nec recedendum, sed acrius ingruendum putarunt. Quin etiam ut ex accidentibus colligamus divinae motum sententiae, Deum Judaeis adversari certum est.

PL 15, 2153B

「ローマ人には、アッシリア人のあの不信義のようなものはない〔Non ea Romanorum の係りは定かでない。ローマ人の不信義はアッシリア人のそれのようではないと取った〕。アッシリア人は、立ち去る代価を受け取って信義を破り、退くべきではなく、いっそう激しく攻め寄せるべきだと考えた。のみならず、起こっていることから神の判断の動きを推し量るなら、神がユダヤ人に敵していることは確かである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.52

52

Denique Syloa quae ante bellum sicca fuerat, et omnes extra urbem fontium, venae quae diu fluere cessarunt, ut aqua nostro deesset usui, nisi pretio quaesita: nunc in usus redeunt suos, et Tito se advenienti refundunt.

PL 15, 2153B

「実に、戦いの前には涸れていたシロアと、町の外の泉のすべての水脈は、長く流れるのをやめ、水は、代価を払って求めなければ、我々の用に足りないほどであったが、今はその用に戻り、到来したティトゥスに水を注ぎ返している。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.53

53

Scaturiunt uberes venae, atque ita aquarum redundantium omnia replentur, ut non solum exercitui large ad potum exuberent, sed etiam equis, bellatoribus ac jumentis, pecoribusque universis, hortorum quoque irriguis non desit aquarum abundantia: ut tamquam adnitentibus elementis victoriae Romanae largiores credas fundi meatus.

PL 15, 2153B

「豊かな水脈が湧き出し、あふれる水があらゆるものを満たして、軍勢が飲むのに十分すぎるほどであるのみならず、馬にも、戦う者にも、荷役の獣にも、家畜のすべてにも、庭園の灌漑にさえ、水の豊かさが事欠かない。あなたは、あたかも万物の元素がローマの勝利に力を貸しているかのように、泉の流れがいっそう豊かになったと思うであろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.54

54

Recognoscimus prodigia superiora, quae etiam tunc nostrae urbis praevenerunt captivitatem: cessavit aqua Judaeis, refudit se hostibus, ne siti obsidio impediretur. Nec mirum est, si recessit a Judaeis divina gratia, quos tanta flagitia circumvallarunt.

PL 15, 2153C

「我々は、かつて我々の町の捕囚に先立った、先の前兆を思い起こす。水はユダヤ人から去り、敵に注ぎ返した。渇きによって攻囲が妨げられないようにである。これほど多くの恥ずべき行いに囲まれたユダヤ人から、神の恩寵が去ったとしても、不思議ではない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.55

55

An vero bonus vir plenum horroris non refugit diversorium? et domum suam deserit, si quid in ea commissum sceleris agnoverit? declinat indignae habitationis consortia, exsecratur conversantium iniquitates: et dubitamus de summo et immaculato Deo, quod abhorreat tantorum contagia flagitiorum: et funestorum scelerum aversetur atrocitatem, nec demoretur in parricidarum conciliabulis, qui Dathan et Abirom, quia Mosem et Aaron praeripiendo sacerdotii munere lacessiverant, separari ab innoxiis praecepit, ne pios aut macula contaminaret de consortio noxiorum, aut poena involveret?

PL 15, 2153C

「まことに、善良な人は、恐ろしさに満ちた宿を避けずにいようか。自分の家に何か悪事が犯されたと知れば、それを捨てないだろうか。ふさわしくない住まいとの交わりを避け、同居する者たちの不法を忌み嫌う。それなのに我々は、至高にして汚れなき神が、これほどの恥ずべき行いの汚染を忌むこと、凶々しい悪事の残虐を遠ざけること、近親殺しの徒の集会にとどまらないことを、疑うのか。かつて神は、ダタンとアビラムが、モーセとアロンの祭司職の務めを先に奪おうとして挑んだとき、彼らを無辜の者から引き離すよう命じた。敬虔な者が、罪ある者との交わりから汚れに染まったり、刑罰に巻き込まれたりしないようにである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.56

56

Sed quid ego diutius sermonibus immoror, cum plena horroris et gemitus omnia circumfundantur, templique excidium properetur? qui istud oculi spectare, qui sensus perpeti, quis tolerare potest animus?

PL 15, 2153D

「だが、恐ろしさと嘆きに満ちたものがあたりを取り巻き、神殿の滅びが急がれているのに、私はなぜこれ以上言葉にとどまるのか。どんな目がこれを見つめ、どんな感覚が耐え、どんな心が堪えられようか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.57

57

O saxis duriores, ferro rigidiores, qui in tantis rerum humanarum prodigiis adhuc inter vos tamquam ad virtutis aemulationem de scelere certatis; et quod est gravius, vos ipsi patriam destruitis, atque ejus augetis ruinam!

PL 15, 2154A

「ああ、岩よりも硬く、鉄よりも頑なな者たちよ。人の世にこれほどの凶事がある中で、なお諸君は、互いのあいだで、徳を競うかのように悪事を競い合い、さらに重いことに、諸君自身が祖国を破壊し、その廃墟を大きくしている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.58

58

Convertimini aliquando, aliquando resipiscite, judicate, et videte pulchritudinem patriae quam prodidistis: quae urbs, quod templum, quae sanctorum domicilia, sacrorumque penetralia, quae prophetarum opera vestris manibus eviscerantur?

PL 15, 2154A

「いつかは向き直れ、いつかは我に返れ、よく見極め、諸君が裏切った祖国の美しさを見よ。いかなる町が、いかなる神殿が、聖なる者たちのいかなる住まいが、聖なる品々のいかなる奥所が、預言者たちのいかなる業が、諸君の手で、腑を抜かれていることか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.59

59

In haec quisquam flammas ducit, et spargit ignes et incendia ministrat, nec ullo affectu movetur? rupium, si sentiret, rigor resolveretur.

PL 15, 2154A

「これらに向かって炎を導き、火を撒き、火災に手を貸す者が、いささかの感情にも動かされないのか。岩の硬さも、感じ取れるならば解けるであろうに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.60

60

Certe et insensibilia plerumque in maximis rerum acerbibitatibus sensus speciem metiuntur, ut scopuli tremant, et madentes sanguine guttae fluant: vos autem immobiles perseveratis, ut quid melius post haec supersit, quid dignius quod reservetis.

PL 15, 2154B

「確かに、感覚のないものも、たいていはきわめて酷い〔底本は acerbibitatibus。acerbitatibus と読む〕出来事のとき、感覚を持つかのような様子を装う〔底本は metiuntur。ミーニュの脚注(バロー)は mentiuntur と読む〕。岩は震え、血に濡れた滴が流れる。ところが諸君は動かぬままでいる、これらののち、何かよりよいものが残るかのように、何か取っておくに値するものがあるかのように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.61

61

Postremo si ista non movent, quia apud pios praestantiora sunt, vestrarum saltem miseremini necessitudinum: ponite ante oculos filiorum vestrorum neces, aut ferro aut fame: et his acerbiorem, uxorum et filiarum servitutem, quibus tuta libertas erit, pacto deditionis, aut captiva servitutis urbis eversione.

PL 15, 2154B

「最後に、これらが諸君を動かさないなら──これらは敬虔な者にとってこそより重いものだからである──せめて諸君の身内の窮状を憐れめ。諸君の息子たちの死を、剣によるにせよ飢えによるにせよ、目の前に置け。さらにそれよりも苦い、妻や娘たちの隷属を思え。降伏の協定によるなら彼女たちの自由は守られるが、町の覆滅によるなら、捕らわれの奴隷となる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.62

62

Consulite dum licet, ne graviora post mortem relinquatis, quam ante mortem fecistis. Nec ego liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris simul periclitatur sanctissima mihi mater, et cara uxor, haud ignobile genus, et quondam domus clara.

PL 15, 2154B

「できるうちに考えよ、死の前に諸君が行ったことよりも重いことを、死後に残さぬように。私とて、こうした危険から自由ではない。私自身も知っている、諸君とともに、私のいと聖なる母も、愛しい妻も、卑しからぬ家柄も、かつての名家も、危険にさらされていることを。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.16.63

63

Ac fortasse propter meos haec me suadere arbitramini: occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem: libenter hanc solvam mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis.

PL 15, 2154C

「おそらく諸君は、私が身内のためにこれを勧めていると思うだろう。ならば彼らを殺せ。そのうえ、報酬として私の血を受け取れ。諸君が私の後に賢くなれるのなら、諸君の救いへの報酬として、私は喜んでこの報酬を払おう。」