偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XVIII 第5巻 第XVIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2155A · 35 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.1

1

Et jam gravis fames saevire, atque amplius seditio grassari coeperat furore ac vesania: frumentum non reperiebatur, nullus panis in publico usu. Sicubi esse compertum fuerat, illico domus expugnabatur.

PL 15, 2155A

すでに重い飢えが猛威を振るい、内乱はいっそう狂気と錯乱をもって荒れ始めていた。穀物は見つからず、公には一片のパンも用いられなかった。どこかにあると分かると、ただちにその家が攻め落とされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.2

2

Jugulabatur aedium dominus, ut frumenti conditor, quod occultavisset. Rursus non repertis frugibus, quasi diligentius absconditae forent, tormenta exercebantur. Optabant plerique mortis compendium, cum eos aut fames afficeret, aut crudelitas excruciaret.

PL 15, 2155A

家の主は、穀物を隠した貯蔵者として喉を切られた。穀物が見つからなければ、いっそう念入りに隠したのだろうとして、拷問が行われた。多くの者は、飢えに苦しめられるか残虐に責め苛まれるかするので、死という近道を望んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.3

3

Denique qui seniores erant occidere dedignabantur, invidentes beneficium mortis, quibus jam vehementior carnifex fames, miserabili macie visceribus exesis nuda ossa tenuitate texerat. Spirabant semineces solo adhuc spiritu, atque aegra trahebant cadavera.

PL 15, 2155B

実に、年長の者たちを、彼らは殺すに値しないとした。死という恵みを惜しんだのである。年長の者たちには、すでにいっそう苛烈な死刑執行人である飢えが、惨めな痩せ衰えで内臓を食い尽くし、露わな骨を薄さで覆っていた。半死の者たちは息だけでなお息をつき、病んだ屍を引きずっていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.4

4

Sicubi purgamenta olerum vel casu lapsa, vel quasi arida projecta adspexerant, reliqua invalidi corpore, ore lambebant jacentia humi. Aut sicubi internata parietibus visa fuerat herba, rapientes succo infelici miseram solabantur famem.

PL 15, 2155B

どこかに野菜のくずが、偶然落ちたか、枯れたものとして捨てられたのを見つけると、体の弱った者たちは、地面に落ちているその残りを口でなめた。あるいは、壁の間に生えた草を見つけると、それを引き抜いて、不幸な汁で惨めな飢えを慰めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.5

5

Qui ditiores erant, mensuram tritici toto censu emebant. Quid enim servarent non profuturum? Qui pauperiores, vel hordei: ita ut nemo vendentem vel ementem videret. Hoc enim omni gravius scelere puniebatur.

PL 15, 2155B

富める者は、全財産で一枡の小麦を買った。役に立たないものを取っておいて何になろうか。貧しい者は、大麦でも買った。そうして、売る者も買う者も誰にも見られないようにした。それは、他のどんな罪よりも重く罰せられたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.6

6

Neque vero coquendi panis usus exspectabatur, ne mors praeveniret, aut mora proditorem arcesseret. In occultis abditi, incoctum mandebant triticum, quibus ulla vel exigua frumenti copia erat.

PL 15, 2155B

パンを焼く習いを待つこともなかった。その前に死が先んじるか、遅れが密告者を呼び寄せるかもしれないからである。隠れた場所にこもり、わずかでも穀物の蓄えのある者は、焼かない小麦をかじった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.7

7

Nulla mensa, nullum sedile, nulla lux: ne quis interveniret, atque improvisos deprehenderet. Si sonus ullus, abscondebantur cibi: suspectae solitudines, frequentiae parricidales: inter suos triste certamen.

PL 15, 2155C

食卓もなく、座もなく、明かりもなかった。誰かが踏み込んで、不意を衝いて捕らえることのないように。物音が少しでもあれば、食べ物は隠された。人けのない所は疑われ、人の群れは近親殺しの徒であった。身内の間に、悲しい争いがあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.8

8

Omnem enim affectum excludit fames, et maxime verecundiam; esurientibus enim pudor dispendium vitae, et detrimentum salutis est. Si quis vir cui mulier esset aut filii aut nepotes, aliquid escae haberet, vix fatebatur: similiter et mulieres.

PL 15, 2155C

飢えはあらゆる情を締め出し、とりわけ恥じらいを締め出す。飢える者には、恥は命の損失、救いの損害だからである。もし男が、妻や子や孫のいる身で、何か食べ物を持っていても、ほとんど打ち明けなかった。女たちも同様であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.9

9

At cui mitior animus, ubi apposuisset alimoniam, de manibus ejus extorquebatur. Miserabilis erat cibus, esca lacrymabilis: rapiebant parentibus filii, parentes filiis, et de ipsis faucibus proferebatur. Plerisque aliorum vomitus esca fuit.

PL 15, 2155C

だが、より心の優しい者は、食べ物を並べると、その手からもぎ取られた。惨めな食、涙の餌であった。子は親から、親は子から奪い、喉そのものの中からも引き出された。他の多くの者にとっては、吐瀉物が食べ物であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.10

10

Nec marcentia sumere ullus horor: aut verecundia, adimere suis vitae ultimae stillicidia. Et haec tam infelicis species calamitatis metus erat, ne deprehenderetur.

PL 15, 2155D

しなびたものを取ることに、誰も恐れ〔底本は horor。horror と読む〕を覚えず、身内から命の最後の滴を取り上げることに、恥じらいも覚えなかった。これほど不幸な災いの姿は、見つかるのではないかという恐れであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.11

11

Clausis itaque foribus exercebatur, ne quis superveniret, qui de ore alieno cibum quaereret, et canum more vomitus alienos lingua sua lamberet. Sed ne hoc quidem impune: nam ubicumque fores obseratae, suspecta fraus alimenti absconditi.

PL 15, 2155D

そこで戸を閉ざしてこれが行われた。他人の口から食物を求め、犬のように他人の吐いたものを自分の舌でなめる者が、押し入らないようにである。しかしこれも無事ではすまなかった。戸が閉ざされているところはどこでも、食物が隠されているという疑いが向けられたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.12

12

Prosiliebant ministri seditionum, clausa expugnabant, intolerabilia et novae crudelitatis exigebant supplicia. Nec ab ipsis quidem pudendis corporis abstinebatur. Per ipsa quoque poena transibat, quod in his gravior sensus poenarum sit.

PL 15, 2155D

内乱の手先どもが飛び込み、閉ざされた所を攻め落とし、耐えがたい、新しい残虐の責め苦を要求した。身体の恥部さえも容赦されなかった。刑罰はそこをも通った。そこにおいて刑罰の感覚はいっそう重いからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.13

13

Multi cum jam percussores irrumpentes viderent, paratos rapiebant cibos; ne vel ipsi defraudarentur supremo viatico, vel certe futuram mortem ulciscerentur: et quo gravior videbatur crudelitas, non esuriebant ipsi, qui rapiebant cibos esurientibus.

PL 15, 2156A

多くの者は、殺し屋が押し入るのを見ると、用意の食べ物をひっつかんだ。それは、自分が最後の糧を奪われないため、あるいは少なくとも来たるべき死に報いるためであった。そしてこれがいっそう残酷に見えたのは、飢えた者たちから食物を奪った彼ら自身は、飢えていなかったことである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.14

14

Rapinis enim sibi aliorum opes coacervarant, et alienis conditis pascebantur: cum ipsi qui congesserant, esurirent, jejunioque contabescerent.

PL 15, 2156A

略奪によって彼らは他人の財を積み上げ、他人が蓄えたもので養われていたが、それは、蓄えた当の者たちが飢え、絶食でやせ細っているときであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.15

15

Si qua materno affectu percita, miserans vagitus infantiae, succum ciborum ore proprio vellet infundere, pii operis poenas luebat, suspensoque ad cervicem, vel haerente ad mamillas pignore simul transfigebantur.

PL 15, 2156A

もし母の情に動かされた女が、幼な子の泣き声を憐れみ、食物の汁を自分の口から注ごうとすれば、その敬虔な行いの刑罰を受けた。首に吊り下がり、あるいは乳房にすがっている我が子もろとも、同時に突き刺された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.16

16

Plerique etiam beneficium putantes mori, egrediebantur urbem, ut herbas vellerent, vel radices depascerentur, aut cortices arborum detraherent, si quid in his viriditas ad cibi solamina subministraret, quos invenientes Romani necabant.

PL 15, 2156B

多くの者は、死ぬことを恵みと考え、町を出て、草を摘み、あるいは根を食い、あるいは木の皮をはいだ。そこに青みが食物の慰めになるものを与えてくれはしないかと。そうした者を見つけると、ローマ人は殺した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.17

17

At qui hostem evaserat, in ipso portae ruebat limine, fame tabidus et ore invalidus, quem jam et ipsa mandendi officia destituissent.

PL 15, 2156B

敵を逃れた者は、門の敷居の上で倒れた。飢えで衰え、口が弱り、もはや噛む務めさえ果たせなくなっていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.18

18

Regressos quoque excipiebat feralior manus, quae de gremiis miserorum summo quaesita periculo, per acerbissimum extorqueret nefas, nec partem reservaret pro mercede saltem periculi. Moriebantur itaque majore suorum quam hostium impressione.

PL 15, 2156B

戻った者たちをも、いっそう凶暴な手が待ち受けた。それは、最大の危険を冒して求めた、惨めな者たちの懐の物を、このうえなく苛烈な悪事によってもぎ取り、危険の報酬としてさえ、分け前を残さなかった。こうして彼らは、敵よりも自分たちの者たちの圧迫によって、いっそう多く死んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.19

19

Ea enim quae etiam hostis indulserat, civis eripiebat: nec rapuisse tamen istius modi cibum proderat, quippe non multo post virenti corpore turgescentibus mediis, intimorum dolore viscerum quatiebantur: aut alvo soluti deficiebant exhaustis viribus, ut voti poeniteret, quod ad tempus solatio erat, post supplicio: dein lacertis viridibus, caeterisque serpentum generibus coctis exuviis, pestem addebant.

PL 15, 2156B

敵でさえ許していたものを、市民が奪ったのである。それでも、このような食物を奪っても益はなかった。まもなく、青みを帯びた体で、腹の中ほどが膨れ、奥の内臓の痛みに揺さぶられた。あるいは腹を下して力を使い果たし、衰えて、願いを悔いた。一時の慰めであったものが、のちには責め苦となったのである。さらに、緑のトカゲや、ほかの種類の蛇の抜け殻を煮たものが、害毒を加えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.20

20

Nam equorum cadavera si forte reperissent, inter se trahentes, praelio gravi decernebant: nec ab hoste quidem, quae coacervarentur exitia feriabantur.

PL 15, 2156C

馬の死体がたまたま見つかれば、互いに引き合って、激しい戦いで争った。積み上げられる破滅は、敵からさえ休むことがなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.21

21

Nam cum se de urbe plurimi, cum filiis ac mulieribus egredientes in eam partem, quae praeruptorum profundo praecipitiorum sinuaverat contulissent, Romani veluti captiva ducerent mancipia, minoris praesertim aetatis velut validiorem ferirent, ne quis forte bellantibus obrepere auderet.

PL 15, 2156C

実に、多くの者が子や女たちを連れて町から出て、切り立つ断崖の深みが湾曲して成す、あの一帯に集まったところ、ローマ人は彼らを捕虜の奴隷のように連行し、とりわけ年少の者を、いっそう強い者であるかのように打ち殺した。戦っている者たちのところへ、誰かがこっそり近づこうとしないようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.22

22

Speculabantur, ut si quis cibi quaerendi diligentia, dum rimatur radices agrestium, ad ulteriora spatia prodiret, interciperetur.

PL 15, 2156D

彼らは見張った。野の根を探っているうちに、食物を求める熱心さのあまりもっと遠くへ出てゆく者があれば、捕らえるためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.23

23

Nec tamen circumfuso licet hoste, cohibere se poterant, quibus fames audaciam dabat: cum parvos liberos macie consumi, et aperta fame ora frustra extendi, ferre non posset affectus parentum, quos socios sibi adsciverant ad periculum, ne pro se quasi fugae suae obsides, a seditionis auctoribus occiderentur.

PL 15, 2156D

それでも、敵に取り囲まれていても、飢えが大胆さを与える者たちは、自らを抑えることができなかった。幼い子らが痩せ衰え、飢えで開いた口を空しく差し出すのを、親の情は耐えることができなかったのである。その子らを、親は危険の仲間として連れた。自分たちの身代わりに、逃亡の人質のようにして、内乱の首謀者たちに殺されないためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.24

24

Cogebat fames egredi, quibus beneficium erat ferro perire jejunii comparatione. Contra Romani, quia contemptores mortis eos arbitrabantur, urgebant genera suppliciorum, verberantes prius, affligentes quoque patibulo crucis, quemcumque offenderant, quo vel caeterorum temeritas cruciatuum specie a lacessendi insolentia revocaretur.

PL 15, 2156D

飢えは、飢えと比べれば剣で死ぬことが恵みであった者たちを、出てゆかせた。これに対してローマ人は、彼らを死を恐れぬ者と見なして、責め苦の種類を重ねた。まず鞭打ち、さらに出くわした者は誰でも十字架にかけた。ほかの者たちの無謀が、責め苦の光景によって、挑む傲慢から引き戻されるようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.25

25

Miseranda itaque passio Tito videbatur, tantarum acerbitas calamitatum. Capiebantur innumeri, quingenti ferme ad diem cruciabantur, camposque ante urbem miserabilis pompae ordine praetexebant, ut de muris aspicerentur.

PL 15, 2157A

かくてティトゥスには、これほどの災厄の苛烈さが、憐れむべき苦しみと思われた。数え切れぬ者が捕らえられ、一日に五百人ほどが責め苛まれ、町の前の野を惨めな行列の隊列で覆った。城壁から見えるようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.26

26

Miserabantur Romani, non movebantur Judaei: compatiebantur hostes, socii non flectebantur: facilius apud adversarios pietas, quam apud socios reperiebatur.

PL 15, 2157A

ローマ人は憐れんだが、ユダヤ人は動じなかった。敵は同情したが、仲間は心を曲げなかった。敵のもとのほうが、仲間のもとよりたやすく、情けが見いだされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.27

27

Tamen accendebantur plerique indignatione, quod in tantis malis deteriores fiebant, diversis modis afflictos cerneres: variasque poenarum species, formas suppliciorum tam innumerabili multitudine, ut jam locus patibulis deesset, patibula corporibus.

PL 15, 2157A

それでも、〔ローマ人の〕多くは、ユダヤ人がこれほどの災いのなかでかえって悪くなっていくことに憤りを燃やした〔主語は定かでない。ローマ兵と取った〕。あなたは、さまざまな仕方で苦しめられた者たち、刑罰の多様な種類、責め苦の形を、数え切れぬ大群で目にしたであろう。ついには十字架の柱に場所が尽き、体に十字架が尽きるほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.28

28

Furebat intus Simon, fremebat Joannes, insidiabantur singulis per ministros suos: si quis fugere tentaret, tractus per humum discerpebatur. Eorum quoque qui abierant proximi cruciabantur, aut cruci affixa plerorumque cadavera suis qui elapsi fuerant, ostentabantur.

PL 15, 2157B

内ではシモンが荒れ狂い、ヨハネが怒号し、手先を使って一人ひとりを見張った。逃げようとする者があれば、地面を引きずられて引き裂かれた。立ち去った者たちの近親も責め苛まれ、あるいは多くの者の屍が十字架に釘づけられて、逃れ出た身内に見せつけられた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.29

29

E diverso etiam ipsi murum quadam patibulorum segete praetexuerant, quasi de adversariis triumphantes, si quos de suis ad Romanos velle confugere deprehendissent, ut caeteros transgrediendi metus incesseret.

PL 15, 2157B

他方、彼ら自身も、城壁を十字架の刑具の一種の収穫で覆った。あたかも敵に凱旋するかのように。味方の者がローマ人のもとへ逃げ込もうとしていると見つけた場合には、他の者を、渡ろうとする恐れが襲うようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.30

30

Nullus locus immunis acerbitatis, foris captivitas, intus fames, formido utrobique; minus tamen timebantur arma, quam tormenta, leviusque erat confici tumultu potius hostico, quam parricidio.

PL 15, 2157B

どこにも苛酷さを免れた場所はなかった。外には捕囚、内には飢え、至る所に恐怖。それでも武器は責め苦ほどには恐れられず、近親殺しによるより、敵の騒乱によって滅ぼされるほうがまだ軽かった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.31

31

Nec intermittebat tamen Caesar invitare factionum principes ad spem deditionis. Namque structis aggeribus denuntiabat, non longe abfuturum operis effectum: imminere urbi excidia; consulerent sibi, ut et salutem lucrarentur, et templum incendiis eriperetur.

PL 15, 2157C

それでもカエサルは、党派の首領たちに降伏の望みを持たせるよう勧めることをやめなかった。土塁が築かれたので、工事の完成が遠くないこと、町に滅びが迫っていること、救いを得、神殿を火から救うために、自らのことを考えるようにと告げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.32

32

Id quo facilius crederent, amputatis plerique Judaeorum manibus dirigebantur, ne voluntario transfugio transisse ad Romanos aestimarentur, et quasi perfidis non deferrent fidem, vel eos ipsi necarent.

PL 15, 2157C

それをいっそうたやすく信じさせるために、ユダヤ人の多くは手を切り落とされて送り返された。それは、進んで寝返ってローマ人のもとへ行ったと思われて、裏切り者として信を置かれなかったり、首領たち自身に殺されたりすることのないようにである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.33

33

At vero illi pro admonitione sedula gravia retorquebant convicia: funestiorem sibi humanitatem Caesaris, quam crudelitatem videri; quod altera libertatem eriperet, altera vitam auferret: malle se liberos mori quam servos vivere: devovisse animam suam in templo.

PL 15, 2157C

しかし彼らは、熱心な忠告への返礼として、ひどい罵りを投げ返した。カエサルの人道は、残虐よりも自分たちにとって致命的に思われる。一方は自由を奪い、他方は命を奪うからである。自分たちは奴隷として生きるより自由人として死ぬほうを選ぶ。自分たちは魂を神殿のために誓い捧げたのだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.34

34

Immortalitatem futuram, si cum templo exusti, aris ac focis patriis immorerentur. Nihil egisse Titum, eripuisse parva, dedisse plura: pro templo sibi paradisum succedere, illosque se qui pro templo Dei pugnaverint, transferendos: tantum, ne oculis suis triumphos Romanos viderent, et captiva jugo colla subjicerent.

PL 15, 2157D

神殿とともに焼かれ、祖国の祭壇と炉辺のもとで死ぬなら、不死が待つ。ティトゥスは何も成し遂げていない、小さなものを奪い、より大きなものを与えたのだ。神殿の代わりに楽園が彼らに継がれ、神の神殿のために戦った者である自分たちは移されるのだ。ただ、ローマの凱旋式を自分の目で見ず、捕らわれの首を軛にかけることさえなければよい、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.18.35

35

Consecrari parvulos suos, non interfici, quorum parentes coelestium propugnatores fuerint sacramentorum. Quo commotior, Titus, eos saltem eriperet qui inviti attinebantur, admoveri jussit machinas.

PL 15, 2157D

自分たちの幼子らは捧げられるのであって、殺されるのではない、その親たちは天の秘義の擁護者だったのだから、と。これにいっそう心動かされて、ティトゥスは、せめて意に反して引き留められている者たちを救おうと、攻城の機械を前進させるよう命じた。