偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput II 第4巻 第II章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2101D · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.1

1

Vespasianus autem ubi moestum exercitum animadvertit, plurimorum amissione, et maxime deserti ducis pudore, quod eum solum intra urbem hostium reliquissent, cum summa eos gratia consolabatur, dicens: Si mei sors periculi verecundiae vobis est, nec ego sic ad bellum processeram, ut declinarem pericula, sed superarem: sin vero, quia et de nostris plerique interfecti, nequaquam mirandum: quando enim victoria ulla sine sanguine est?

PL 15, 2101D

ウェスパシアヌスは、多くの者を失ったこと、とりわけ将軍をただ一人敵の町の内に置き去りにしたという恥のために、軍が沈んでいるのを見て取ると、このうえない好意をもって彼らを慰め、言った。「私の危難の巡り合わせが諸君にとって恥であるのなら、私も危難を避けるためにではなく、それに打ち勝つために戦いに出たのだ。だが、我々の側でも多くの者が殺されたからだというのなら、少しも驚くことではない。血を流さずに得られる勝利など、いつあろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.2

2

Habent praelia suos eventus. Etsi spectata virtus praeeminere soleat in bello, solet tamen aliquid licere casibus. Sed prudentis est in adversis lapsum corrigere, in prosperis moderationem tenere.

PL 15, 2101D

「戦いにはそれぞれの成り行きがある。実証された武勇が戦いで抜きん出るのが常であるにしても、偶然に何ほどかが許されるのもまた常である。だが思慮ある者の務めは、逆境にあっては失態を正し、順境にあっては節度を保つことである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.3

3

Contra autem rudis cujusdam atque ineruditi ingenii, secundos semper successus praesumere, quasi non adversum viros certamen sit: infirmi autem, lapsu aliquo summae rei diffidere, cum exiguis momentis subito inclinentur omnia quae in bello geruntur.

PL 15, 2102A

「これに対し、粗野で教養なき資質の者のすることは、常に順調な成功を当てにし、あたかも相手が男たちではないかのように戦うことであり、弱い者のすることは、何か一つの失態で大局に自信を失うことである。戦いで行われるすべてのことは、わずかな契機で急に傾くのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.4

4

Itaque ille praestantissimus, qui inter adversa sobriis colluctatur casibus, et supplantat superiorem, seque reparare, et corrigere proprias quaerit prolapsiones. At vero incuriosior suis saepe motibus cadit, et dum irruit incautus, impetu suo fusus procumbit.

PL 15, 2102A

「それゆえ、あの最も優れた者は、逆境のただ中で、節度をもって災いと格闘し、優位に立つ者の足をすくい、自らを立て直し、自分の失態を正そうとする。だが、より不注意な者は、自分の動きでしばしば倒れ、無警戒に突進するうちに、自らの勢いで投げ出されて倒れ伏す。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.5

5

Quod si hoc saepe accidit, ubi nuda virtus; quanto magis in bello, ubi diversi generis conserta decernunt agmina, nec unum consilium, nec consors sententia est?

PL 15, 2102A

「裸の武勇のみが物を言う場でもこれがしばしば起こるのなら、様々な種類の軍勢が入り交じって決戦し、方針も一つでなく、意見も一致しない戦いでは、なおさらではないか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.6

6

Locus adversus, difficiles asperitates, iniqua in angusto decernendi conditio plurimis adversum paucos: cum et ipsa multitudo sibi oneri sit, et pauci in pluribus minus frustrentur.

PL 15, 2102B

「不利な場所、困難な険しさ、狭い所で戦いを決するという、多数が少数に対して負う不公平な条件がある。多数はそれ自体が自分の重荷となり、少数はむしろ多数の中にあって挫かれることが少ないからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.7

7

Sed haec ad momentum saepe obrepunt, quae non ex virtute veniunt, sed casu accidunt. Unde nihil est angere quod vos debeat, commilitones: quia non per infirmitatem aliquam manus vestrae, neque per fortitudinem Judaeorum versae res, sed difficultas locorum nobis ad victoriam impedimento fuit, illis ad differendum morae.

PL 15, 2102B

「だがこうしたことは、武勇から来るのではなく偶然に起こるのであり、しばしば一瞬のうちに忍び寄る。だから、戦友たちよ、諸君を悩ませるべきことは何もない。事態が転じたのは、諸君の手の何らかの弱さのゆえでも、ユダヤ人の勇気のゆえでもなく、地形の困難が我々には勝利の妨げとなり、彼らには引き延ばしの猶予となったからだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.8

8

Neque quidquam est, quod argui possit, nisi inconsultus impetus atque increditus. Etenim dum ad superiora urbis illos secuti fuistis, atque irruistis in domos eorum, ipsi vos periculis implicavistis. Quorum successistis hospitia, suscepistis pericula.

PL 15, 2102B

「責められうることがあるとすれば、思慮に欠け、信じがたいほど無謀な突進だけだ。実際、諸君は町の高みへ彼らを追い、彼らの家々に突入して、自ら危難に身を絡めたのだ。彼らの住処を継いだとき、諸君は危難をも引き受けたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.9

9

Tenebatis urbem, quis vos coegit introrsus pergere? Descendere ad vos hostis debuit, non vos intemperantes ad victoriam, immemores vitae ac salutis contendere.

PL 15, 2102C

「諸君は町を押さえていた。誰が諸君を奥へ進ませたのか。敵のほうこそ諸君のもとへ下って来るべきであったのに、諸君は節制を欠いて勝利へ急ぎ、命と無事を忘れた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.10

10

Reparate ergo animos, et de virtutibus vestris non solum ad consolationem, sed etiam, quod est amplius, vindictam praesumite: me certe habebitis praevium pugnae.

PL 15, 2102C

「ならば心を立て直せ。そして諸君の武勇から、慰めのみならず、それ以上のもの、すなわち復讐を期待せよ。私が戦いの先頭に立つのを、諸君は必ず目にするだろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.2.11

11

Estote parati armis, animis: pericula vos fortiores fecerint, non timidiores: facile est injuriam solvere, si virtus se recognoscat.

PL 15, 2102C

「武器をもって、心をもって備えよ。危難は諸君をいっそう強くするのであって、臆病にはしない。武勇が自らを認め直すなら、受けた侮辱を雪ぐのはたやすい。」