偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XXV 第1巻 第XXV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 1983C · 20 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.1

1

Antigonus quoque in Syria Caesari occurrit, et quem vel patris deflere aerumnam convenerat, veneno per amicos Pompeii interfecti, vel supplicium germani quem Scipio summa crudelitate, tanquam reum securi percusserat, invidiae magis quam doloris partes exsequebatur, ut Hyrcanum et Antipatrum incubare alienis, quae sibi et fratribus suis per scelus erepta forent, questu gravissimo coacerbaret extorrem se factum habitationis paternae: terram in qua sit natus, negari sibi: tamen suas injurias tolerabiliores videri; multo acerbiores illas quibus tota gens populi Judaeorum ab Hyrcano et Antipatro afficeretur.

PL 15, 1983C

アンティゴノスもシリアでカエサルのもとに来た。彼は、ポンペイウスの友人たちによって毒殺された父の災いを嘆くために、あるいは、スキピオがこの上ない残酷さで被告として斧で処刑した兄弟の刑罰を嘆くために来るべきところであったが、悲しみよりむしろ妬みの役を果たした。すなわち、ヒルカノスとアンティパトロスが、自分と兄弟たちから罪によって奪われたものの上に居座っているのだと、きわめて重い訴えで煽り立てた。自分は父の住まいから追い出された者となり、生まれた土地を拒まれている。それでも、自分自身の受けた不正はまだ耐えやすく見える。ユダヤ人の民全体がヒルカノスとアンティパトロスから受けている不正ははるかに苦い、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.2

2

Eosque de bene gestis in Aegypto rebus vindicare gratiam, cum illud Mithridatis juvandi munus, non ex insita in Caesarem benevolentia, sedulitas ulla detulerit, sed ex Pompeianae conscientia societatis formido extorserit, ut esset offensionis obtentus.

PL 15, 1983D

そして彼らはエジプトでの功績を楯に感謝を求めているが、ミトリダテスを助ける務めは、カエサルへの生来の好意から何らかの熱意が生じたのではなく、ポンペイウス派との結びつきの意識から恐れが絞り出したものであって、それは不興を避ける口実であった、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.3

3

Adversus ea Antipater, non verborum referens vicem, sed rerum assertionem, scidit vestem: et nudus vestimentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, offerens oculis circumstantium spectatae indicia virtutis: En, inquit, malevolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tamquam animi lumina micant.

PL 15, 1983D

これに対しアンティパトロスは、言葉の応酬でなく事実の証しとして、衣を裂いた。衣を脱ぎ、傷に満ち、胴着を開いて、居並ぶ人々の目に、試された武勇の証しを示して言った。「見よ、カエサルに対する私の悪意の証しを。心の光のように輝くこれらが、被告を弁護するであろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.4

4

Has ego cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos cordi apices gero. Si civibus non creditur, hostes interrogentur, pro quo vulnera illa susceperim.

PL 15, 1984A

「カエサルよ、私はこれらの傷痕を、内なる意志の人質としてあなたに捧げる。これらを、私の信義の質として置き、心に刻まれた印として身に帯びている。もし市民が信じられぬなら、敵に尋ねよ。私が誰のためにそれらの傷を受けたのかを。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.5

5

Quid in me aliud, nisi fidem quam tibi deferrem, persequebantur? At objectat mihi Pompeii gratiam: fateor, Caesar, me non hominum, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie, ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur.

PL 15, 1984A

「彼らは私において、あなたに差し出そうとした信義のほかに、何を追っていたというのか。だが彼は私にポンペイウスへの好意を突きつける。カエサルよ、認める。私は人々の友ではなく、ローマの名の友であった。そして、私の務めが諸君の共和国に注がれるよう、見事に努めたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.6

6

Militavi itaque non uni, sed omnibus: fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi ille coepit amicus esse, quam Caesari esset inimicus. Tuus ille gener erat, et tu socer illius.

PL 15, 1984A

「それゆえ私は一人にではなく、すべての者に仕えた。ポンペイウスは私にとって親しい者であったかもしれない。だが彼は、カエサルの敵となる前から、私の友となり始めていた。彼はあなたの婿であり、あなたは彼の舅であった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.7

7

Cum esset in partibus Judaeae, juvi, ut imperatorem Romanum; non tamen ea pro illo quae pro te, excepi vulnera. Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. Quid mirum autem, si captivus vulnerum decus nescit? et fugitivus quid sit fides, ignorat?

PL 15, 1984A

「ユダヤの地方にいたとき、私はローマの将軍である彼を助けた。しかし、彼のために受けた傷は、あなたのために受けたものほどではない。あなたのために私は死の保証を捧げ、敵の矢の打撃を受けた。捕虜が傷の誉れを知らぬとして何の不思議があろう。逃亡者が信義とは何かを知らぬとして。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.8

8

Quid autem perpetuus hostis objiciat mihi, nisi vestram amicitiam? Mirum sane videtur, quod accusatum quemquam Romanos adeat Antigonus, quos bello soleat incessere, atque apud eos exutum se imperio queratur, cujus usum ac negotium, non ad sui potentiam, nec ad insigne domesticum, sed ad lacessenda arma Romana, et ulciscenda patris germanique exitia desideraverit.

PL 15, 1984B

「永遠の敵が、諸君の友情のほかに、私に何を非難するというのか。アンティゴノスが、戦いで常に襲いかかっているローマ人のもとへ、人を告発しに来るとは、まことに不思議に見える。しかも彼らのもとで、支配を奪われたと嘆く。その支配の用と務めを、自分の権勢のためでも家の栄誉のためでもなく、ローマの軍を挑発し、父と兄弟の死の仇を討つために望んだのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.9

9

Ingratus salutis tribunal Romanum non timeat, sed etiam audeat ultro incessere, cum sciat istic rebellionis suae consortem poenas luisse.

PL 15, 1984B

「救われたことに恩知らずな彼は、ローマの法廷を恐れず、さらに自ら進んで襲いかかろうとさえする。ここで自分の反乱の仲間が刑罰を受けたのを知っているのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.10

10

Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hyrcanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem.

PL 15, 1984B

アンティパトロスが語り終えると、カエサルは、ヒルカノスの方が大祭司職にふさわしいと見えると宣した。アンティパトロスには、権限の選択を委ねた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.11

11

Tum ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eo qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus tulit et incrementum potentiae.

PL 15, 1984C

そのとき彼は、同じ人を栄誉の裁定者かつ調整者として求め、栄誉を与える者のうちに栄誉の尺度を置いて、十分に巧みに、慎み深く、栄誉と権勢の増大を受けた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.12

12

Totius enim Judaeae procurator factus est Antipater: sane poposcit, ut muros Judaeae qui bello diruti fuerant, aedificaret. Tantumque negotium datae fidei securus, et postulavit et impetravit.

PL 15, 1984C

実に、アンティパトロスは全ユダヤの総督となった。確かに彼は、戦いで壊されたユダヤの城壁を建て直すことを求めた。与えられた信義に安んじて、これほどの大事を、願い、かつ得たのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.13

13

Eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt, quae insignia honoris Antipatro conferenda Caesar aestimavisset, ut suae justitiae, et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent.

PL 15, 1984C

そしてローマの将軍たちの習いのとおり、カエサルがアンティパトロスに授けるべきと判断した栄誉の印が、カエサルの決定でカピトリウムに記された。それはカエサルの正義と、この人物の功績の証しが、後の世の知るところともなるためであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.14

14

Prosecutus autem Caesarem Antipater ex Syria, in Judaeam flexit iter. Et primo, quem Pompeius destruxerat murum, in veterem statum reformavit.

PL 15, 1984C

アンティパトロスは、シリアからカエサルを見送ったのち、ユダヤへ道を転じた。そしてまず、ポンペイウスが破壊した城壁を旧の姿に建て直した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.15

15

Deinde tumultus repressit, conveniens singulos affectu parentis, nunc mollioribus monitis, nunc minis; ut quae pacis essent potius quam belli, sequenda arbitrarentur, neve exasperarent animum regis.

PL 15, 1984D

次いで騒乱を鎮めた。一人一人に親の情で近づき、あるときは穏やかな諭しで、あるときは脅しで、戦いより平和に属することに従うべきだと考えさせ、王の心を逆撫ですることのないようにさせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.16

16

Qui si inoffensus maneret, civem praestaret: si commoveretur, tyrannum exhiberet; et si mitis esset natura Hyrcanus, caverent tamen ne eum contumelia exacerbarent: sibi quoque studium esse, ut in medium consuleret, pro sollicitudine pia non pro potestate.

PL 15, 1984D

王が傷つけられずにいるなら、市民としてふるまうであろうが、動かされるなら、僭主を見せるであろう。ヒルカノスは本性が穏やかではあっても、侮辱によって彼を激させぬよう警戒せよ。自分にも、権力のためではなく、敬虔な配慮から、共通の益のために計らおうという熱意がある、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.17

17

Sed si navare aliqua tentarent, vindicandi animum sibi non defuturum, Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur. Cui enim dubium foret ex amicis in arma erupturos, si eum cui regnum ipsi firmaverant, cognovissent regno exutum?

PL 15, 1984D

だが、何かを企てようとするなら、自分には罰する心が欠けないであろうし、ローマ人の支配よりもむしろ友情を体験することになろう〔Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur の趣旨は定かでない。このように取った〕。なぜなら、自分たちが王位を固めてやった者が王位を奪われたと知れば、友が武器を取って立つであろうことを、誰が疑おうか、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.18

18

Simul quia lenitudine ingenii tardiorem Hyrcanum noverat ad exsequendas publicorum munerum necessitates, filiis suis dividendam tuendae regionis curam putavit, quod ille impar tantae moli imperioque esset.

PL 15, 1985A

同時に、性格の穏やかさのためにヒルカノスが公の務めの必要を果たすのに鈍いと知っていたので、地方を守る世話を自分の子らに分けるべきだと考えた。ヒルカノスはこれほどの重荷と支配には力が及ばなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.19

19

Phaselum itaque seniorem ex liberis praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit. Herodem quoque minorem natu atque admodum adolescentem pari honore Galilaeae praefecit.

PL 15, 1985A

そこで子らのうち年長のファサエロスを、エルサレムの長官かつ軍の指揮官に立てた。年少でまだ青年であったヘロデにも、同じ栄誉でガリラヤを治めさせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.25.20

20

Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit.

PL 15, 1985A

彼は権限を得ると、本性として事を果たすのに鋭く、ただちに自分の才にふさわしい題材を見いだした。