De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.1
Antigonus interea fugam quam paraverat, distulit: quem morantem Herodes circumfuso exercitu obsedit; incubuitque ea parte quae erat ante templum, qua parte etiam Pompeius murum irruperat.
PL 15, 1994Aその間アンティゴノスは、準備していた逃亡を延ばした。ためらう彼を、ヘロデは軍を周りに展開して包囲した。そして神殿の前にあたる部分に押し寄せた。その部分は、ポンペイウスも城壁を破ったところである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.2
Tanta autem jam victoriae regi praesumptio, ut etiam obsidione coepta ad accipiendam uxorem Alexandri filiam deflecteret, hymenaeis classicum mutans, et nuptias bello intermiscens; atque ex occasione praelii conjunctionis opportunitatem adeptus, a festis ad bellum revertitur.
PL 15, 1994B王にはすでに勝利への見込みが大きく、包囲が始まっていながら、アレクサンドロスの娘を妻として迎えるために立ち寄るほどであった。軍の喇叭を婚礼の歌に替え、戦いに婚礼を混ぜ込み、戦いの機会から縁組の好機を得て、祝宴から戦いへ戻った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.3
Occurrit et Sosius missus ab Antonio in adjumentum regium: ita conjunctis viribus, cum usu belli et disciplina militari Romani praestarent, et regi studio placendi inniterentur, vix quinto mense facta irruptio, Herodianis murum ascendere ausis.
PL 15, 1994Bソシウスもまた、アントニウスにより王の援軍として遣わされて合流した。こうして力が合わさると、ローマ人が戦の経験と軍律で優り、王の気に入ろうとする熱意に支えられていたので、ようやく五か月目に突入がなされ、ヘロデの軍勢が城壁に登ることを敢えてした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.4
Irruentibus autem Romanorum centurionibus oppidum, innumeratae factae caedes, vastata circa templum omnia. Alii fugientes ad templum, alii congregati intra domos obtruncabantur: nulla miseratio senectutis, nulla infantiae aut muliebris infirmitatis.
PL 15, 1994Bローマの百人隊長たちが町に突入すると、数えきれぬ殺戮が起こり、神殿の周囲はすべて荒らされた。ある者は神殿へ逃げる途中で、ある者は家々の中に集まっているところで斬り殺された。老年への憐れみも、幼子や女の弱さへの憐れみもなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.5
Obtulit se Antigonus, et immemor loci, dejecit se ad pedes Sosii. At ille quem tanta rerum conversio admonere debuit misericordiae, conviciatus jacentem Antigonum vocavit, nec tamen quasi mulieri pepercit, sed vinctum in carcerem detrusit.
PL 15, 1994Cアンティゴノスは自ら出て、場所もわきまえず、ソシウスの足もとに身を投げた。しかしソシウスは、これほどの情勢の転換が慈しみを思い起こさせるはずであったのに、倒れたアンティゴノスを罵って呼びつけ、それでも女に対するようには容赦せず、縛って牢に押し込めた〔底本は Antigonum。「女に対するように」とあるので、嘲って女の名で呼んだことを言うらしいが、底本の語形(男性形)では定かでない〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.6
Fluctuare Herodes, quomodo Romanorum manibus eriperet patriam, quomodo templum a gentilibus incoinquinatum reservaret. Festinabant enim Romani spectare mysteria interiora, profanare sancta sanctorum.
PL 15, 1994Cヘロデは思い惑った。祖国をどうローマ人の手から救い出すか、神殿を異邦人に汚されぬまま保つかを。ローマ人は、奥の奥義を見ようと、至聖所を冒そうと急いでいたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.7
Rex vero nunc prece, nunc minis removere singulos, fuga deteriorem arbitratur victoriam, si quid sacramentorum divulgaretur. Instare ad praedam Romani, Herodes resistere, ne vacuam sibi urbem relinquerent, regnumque sibi superesse deserti.
PL 15, 1994C王は、あるときは願いで、あるときは脅しで、一人ひとりを遠ざけ、聖なる秘義が何か漏らされるなら、敗走より悪い勝利だと考えた。ローマ人は略奪に迫り、ヘロデは、自分に空の町を残さぬよう、見捨てられた荒れ地の王国だけが自分に残らぬよう抗った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.8
Sosius contra captae urbis praedam militibus deberi asserebat. Sed rex de proprio spopondit militi se pecuniam daturum: atque ita reliquum patriae quod remanserat, pecunia redemit: ut promissum impleret, humanissime milites suscepit, rationabiliter duces, ipsum quoque regia liberalitate Sosium remuneratus est: nemo ingratus recessit.
PL 15, 1994Dソシウスは逆に、占領した町の略奪品は兵士たちに帰すべきものだと主張した。しかし王は、自分の財から兵士に金を与えると約し、こうして祖国に残っていたものを金で贖った。約束を果たすため、兵士たちをこのうえなく手厚くもてなし、将軍たちを理にかなって遇し、ソシウス自身にも王者の気前のよさで報いた。誰一人、不満を抱いて去る者はなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.31.9
Sosius coronam Deo obtulit, et profectus secum abduxit Antigonum ad Antonium, quem ille quasi degeneris animi virum, securi percussit.
PL 15, 1994Dソシウスは神に冠を献げ、出発して、アンティゴノスを連れてアントニウスのもとへ去った。アントニウスは、彼を心の卑しい男として斧で打ち殺した。