De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.32.1
Complevit sermonem Josephus, sed nullis Joannes movetur fletibus, nec promissis flectitur. Urgebat Deus jamdudum perfidas mentes, ex quo impio se parricidio commacularunt. CHRISTUM JESUM cruci suffigentes.
PL 15, 2178Dヨセフスは語り終えたが、ヨハネはいかなる涙にも動かされず、約束にも心を曲げなかった。神は、彼らがキリスト・イエスを十字架に釘付けにして不敬虔な近親殺しで自らを汚して以来、すでに久しく、背信の精神を追い詰めていたのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.32.2
Hic est ille cujus mors Judaeorum excidium est: Natus ex Maria: qui ad suos venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) . Quando enim suos non occiderunt Judaei? Nonne filium Saul sui occiderunt?
PL 15, 2178Dこれこそ、その死がユダヤ人の滅亡となった者、マリアから生まれた者であり、「自らの者のもとに来たが、自らの者は彼を受け入れなかった」(ヨハネ1:11)。実際、ユダヤ人はいつ自分の者たちを殺さなかっただろうか。サウルの子を、彼らの者たちが殺したではないか〔サウルの子が誰を指すかは定かでない。同族の者に殺されたイシュ・ボシェトのことか〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.32.3
Naboth propheta a suis utique lapidatus est: Judaea fuit Jezabel, quae jussit Judaeis, senioresque praeceptum exsecuti sunt. Judaeus Achab, qui causa mortis ejus factus est.
PL 15, 2178D預言者ナボトは、確かに自分の者たちに石で打たれた。イゼベルはユダヤの女であって、ユダヤ人に命じ、長老たちがその命令を実行した。アハブはユダヤ人であり、彼の死の原因となった者である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.32.4
Quanti alii a civibus cives perempti et tamen diu integra civitas mansit, etsi diruta a Babyloniis post annos innumerabiles, sed reparata postea!
PL 15, 2179Aほかにもどれほど多くの市民が市民によって殺されたことか。それでも町は長く無傷のまま残り、数えきれぬ年月ののちバビロニア人によって破壊されはしたが、のちに再建された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.32.5
Hoc est supremum excidium, post quod irreparabile templum, quia averterunt sceleribus suis praesulem templi, reparationis arbitrum.
PL 15, 2179Aこれが最後の滅亡であり、これののち神殿は再建できない。彼らが自らの悪行によって、神殿の守護者、再建の裁定者を遠ざけたからである。