偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput III 第4巻 第III章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2102C · 8 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.1

1

His dictis accendit militum fortitudinem, quibus reparantibus vallum, plerique per praerupta subtraxere se obsidioni. Nam jam et alimoniae inopia incessebat, et infracta muri cessura machinis arbitrabantur.

PL 15, 2102C

この言葉で彼は兵士たちの勇気を燃え上がらせた。兵士たちが防柵を修復している間に、ユダヤ人の多くは険しい崖をつたって攻囲から身を引いた。すでに食糧の不足も迫っており、壊された城壁の部分は機械に屈するだろうと考えたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.2

2

Unus deinde fons intra urbem, et ipse muris proximus erat, quae res eos in summo timore posuit, ut frequentissimi dilaberentur. Qui vero permanendum putarunt, pertinaciter praeliabantur. Interea Romani turrem altissimam suffodientes, vi maxima subruerunt.

PL 15, 2102D

それから、町の内の泉はただ一つで、それも城壁にきわめて近かった。このことが彼らを大きな恐れに陥れ、非常に多くの者が散り散りに逃れた。だが留まるべきだと考えた者は、頑強に戦った。その間にローマ人は最も高い塔の下を掘り、全力で崩した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.3

3

Quo casu concussa civitas, perturbati omnes totius urbis paventes ruinas. Unde et Chares aeger corpore, tanti terrore sonitus exanimatus, mortem implevit.

PL 15, 2102D

この出来事に町は揺さぶられ、町じゅうの者がみな、崩壊を恐れて動転した。そこでカレスは、体を病んでいたが、あまりの轟音の恐ろしさに息絶え、死を遂げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.4

4

Romani tamen, patefacta urbe, ingressu abstinuere, donec Titus ingressus est, qui dolore paterni periculi excitus, cum paucis in urbem irruit, et maximam Judaeis cladem invexit.

PL 15, 2102D

しかしローマ人は、町が開かれたにもかかわらず、ティトゥスが入るまで突入を控えた。ティトゥスは父の危難への痛みに奮い立ち、少数の者とともに町に突入して、ユダヤ人に最大の損害をもたらした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.5

5

Tantum qui in superioribus erant, saxa volventes accessu prohibebant Romanos: spicula torquebant, sagittas jaculabantur. A Judaeis impulsa facile in pronum saxa devolvebantur, missilia perveniebant, descendebant sagittae non sine eorum periculo quos offenderant.

PL 15, 2103A

ただ、高みにいた者たちは、石を転がしてローマ人の接近を阻み、槍を投げ、矢を射かけた。ユダヤ人に押された石は容易に下り坂を転げ落ち、飛び道具は届き、矢は降り注いで、当たった者たちにとって危険なものであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.6

6

Romanis adversum editiora montis jactus inefficax, conatus irritus, atque ipsis periculosus; cum subito orta venti procella, Judaeorum retorquebat sagittas, repellebat spicula.

PL 15, 2103A

ローマ人にとっては、山の高みに向けて投げても効果がなく、試みは無駄で、むしろ自分たちに危険であった。そのうえ突然、風の嵐が起こり、ユダヤ人の矢を向きを変えて押し返し、槍を撥ね返した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.7

7

Quae vero Romanus exercitus jaculabatur, in hostem referebat: ita elementorum ipsorum repagulis et ventorum turbinibus oppressi, supremo excidio captae urbis universi, quicumque illic reperti sunt, interiere.

PL 15, 2103A

ローマ軍が投げたものは、敵のほうへ運ばれた。こうして諸元素そのものの閂と風の旋風に押さえつけられ、占領された町の最後の滅びに、そこに見いだされた者は誰も皆、死んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.3.8

8

Quatuor tantum millia a Romanis interfecta: quinque millia praecipitio periisse accepimus: nulli aetati venia data.

PL 15, 2103B

ローマ人に殺されたのはわずか4,000人、断崖から落ちて死んだのは5,000人だったと我々は聞いている。いかなる年齢の者にも容赦は与えられなかった。