偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XLVII 第5巻 第XLVII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2195C · 8 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.1

1

Simul autem ut facto impetu, in aulam irruere, duos de Romanis militibus invadentes, unum pedestris militiae virum trucidaverunt: eques vero poposcit se ad Simonem duci, allegans se habere, quae memorato insinuaret principi seditionum.

PL 15, 2195C

攻撃を仕掛けるや否や、彼らは宮殿に突入し、ローマ兵二人を襲って、そのうち歩兵の一人を殺害した。騎兵の方は、自分をシモンのもとへ連れて行くよう求め、先に挙げた内乱の首領に告げるべきことがあると申し立てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.2

2

Sed perductus ad eum, cum vana quaedam attexeret, perimi jussus: dum percussor moratur, clausis jam fasciola oculis, sese proripuit ad Romanos.

PL 15, 2195D

しかし彼のもとへ連れて行かれると、取るに足りぬことをあれこれ並べ立てたので、処刑を命じられた。処刑人がぐずぐずしているあいだに、目はすでに小さな布で覆われていたが、彼は身を躍らせてローマ軍のもとへ逃れた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.3

3

Qui cominus praeliantes suscepere fugientem, perductumque ad sese Titus quasi indignum videri morte, qui ab hoste vivus potuerit capi, exutum armis jussit dimitti: reservans ei quod per hostis ignaviam non amiserat, et auferens militiae sacramentum, quod captus prodidit, fugitivus dehonestavit.

PL 15, 2195D

ローマ兵は接近戦を戦っていたが、逃れて来た彼を迎え入れた。ティトゥスは、連れて来られた彼について、敵に生け捕りにされ得たような者は死に値せぬと見えるとして、武具を剥いで放免するよう命じた。敵の臆病のゆえに失わずに済んだ命は彼のために残しておき、捕らえられて裏切った兵役の誓約、逃亡者として辱めた誓約は取り上げたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.4

4

Id illi majori supplicio fuit: apud viros enim graviora militiae probra, quam mortis vulnera sunt. Repulsi tamen illico Judaei, ad superiora urbis se contulere, relicta templi et urbis defensione.

PL 15, 2196A

このことは彼にとってより重い罰となった。男たちにとって、軍務の恥辱は、死の傷よりも重いからである。ところでユダヤ人は即座に撃退され、神殿と町の防衛を放棄して、町の上の方へ退いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.5

5

Strages magna in eos qui resederunt exercebatur, seminecibus autem cadaveribus repletae viae. Jussit Caesar etiam ad superiora admoveri machinas: quod videntes Idumaei, elegerunt viros quos ad Titum mitterent, qui deditionem rogarent.

PL 15, 2196A

居残った者たちに対して大規模な殺戮が行われ、道は半ば死んだ屍で満ちた。カエサルは、上の方へも攻城機を進めるよう命じた。これを見たイドゥマヤ人は、降伏を願い出させるために何人かを選び、ティトゥスのもとへ遣わした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.6

6

Eo cognito, Simon praevenit, et electos quidem petendae deditionis viros intercepit. Sed Idumaei non multo post, quamvis destituti adjumento principum, cum sustinere diutius vim nequirent tradiderunt se exercitui Romano.

PL 15, 2196A

これを知ったシモンは先手を打ち、降伏を求めるために選ばれた者たちを途中で捕らえた。しかしイドゥマヤ人は、間もなく、首領たちの助けを失ってはいたが、これ以上は力に耐えられなかったので、ローマ軍に降伏した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.7

7

Ita primum fames, et ad postremum desperatio resistendi, deditionem patravit. Nec Romani, multa caede jam fessi, abnuebant vitae indulgentiam; et studio captiva mancipia vendendi, promptiores erant ad reservandam salutem.

PL 15, 2196A

こうして、まず飢えが、最後には抵抗する望みを失ったことが、降伏をもたらした。ローマ人も、すでに多くの殺戮に疲れていたので、命の寛恕を拒まなかった。しかも捕虜の奴隷を売る意欲から、命を残すことにいっそう積極的であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.47.8

8

Plurimi venales, sed pauci emptores: quia Romani habere in servitutem Judaeos dedignabantur: nec Judaei supererant qui redimerent suos, cum se evasisse unusquisque vel inopem gratularetur. Passim itaque se tradebant remoto metu, quoniam latrones aberant, Romani ignoscebant.

PL 15, 2196B

売りに出される者は大勢いたが、買い手は少なかった。ローマ人はユダヤ人を奴隷として持つことを潔しとせず、また同胞を買い戻せるだけのユダヤ人も残っていなかったからである。誰もが、無一文であっても生き延びたことを喜んでいた。こうして恐れが除かれたので、人々はあちこちで降伏した。盗賊は去り、ローマ人は赦していたからである。