De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.1
Itaque conclusi undique, alii se praecipitabant, alii patriae incendiis exurebantur. Sacerdotes tamen usque ad ultimum in suo munere perseverabant, hortantes se invicem, ne in posterioribus ponerent officium religionis quam salutis praesidium: recte secum agi, si pietati impenderent, quod deberetur necessitati, pulcherrimumque, si in patriae sinu sepeliri liceret.
PL 15, 1977Aこうして四方を閉じ込められ、ある者は身を投げ、ある者は祖国の火に焼かれた。それでも祭司たちは最後まで自分の務めにとどまり、互いに励まし合った。宗教の務めを、身の安全の守りより後に置いてはならない。必要に負うべきものを敬虔のために注ぐなら、それは自分たちに正しく計らわれたことであり、祖国の懐に葬られうるなら、それはこの上なく美しい、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.2
Quid autem juvaret evadere, et superstitem vivere religioni? praeclarum potius opus muneri commori pio. Quod si quis periculi metu, deserat, sacrilegium est: si quis impleat, sacrificium et piae passionis victoria.
PL 15, 1977B逃れ出て、宗教が絶えた後まで生き残ることに何の益があろうか。むしろ、務めとともに死ぬことこそ輝かしい業である。もし誰かが危険への恐れからそれを捨てるなら、それは冒瀆であり、誰かがそれを果たすなら、それは供犠であり、敬虔な受難の勝利である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.3
Infulati itaque sacerdotes inter suas hostias immolabantur, et amicti sacerdotalibus stolis inter cadavera caesorum humi jacebant. Fusa illic Judaeorum duodecim millia, Romanorum pauci exstincti, plures vulnerati sunt.
PL 15, 1977Bこうして、頭帯をつけた祭司たちは、自分たちのいけにえの間で屠られ、祭司の衣をまとったまま、殺された者の屍の間で地に横たわった。そこで倒されたユダヤ人は1万2千人、ローマ人は死者が少なく、負傷者がより多かった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.4
Nihil tamen gravius in illa miseria ingemuerunt Judaei, quam quod illa abscondita ante sanctificationum mysteria, retecta gentibus ac manifestata sunt.
PL 15, 1977Bしかしユダヤ人は、その惨状の中で、聖別の奥義が、以前は隠されていたのに、諸国民に暴かれ明らかにされたことほど、重く嘆いたものはなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.5
Denique Pompeius curarum istiusmodi declinans superflua dum triumpho potius ambusta ambiret, sequentibus sese suorum plurimis vidit tabernaculum, secundum quod soli principi sacerdotum solemni accessu patebat, atque intus inspexit lucernam, et mensam, et thymiamata, et tabulas Testamenti, superque eas Cherubim, et multitudinem aromatum dispersam, et sacrae pecuniae talenta duo millia: in quibus cum plurimum auri esset, integer tamen ab omni cupiditate, vel ipsa, vel si qua sacrorum vasorum inventa sunt, intacta servari praecepit: et sequenti post excidium die Theocorus jussit mundari templi interiora, ac celebrari assueta sacrificia.
PL 15, 1977B実に、ポンペイウスは、この種の余計な配慮を避け、焼け跡よりむしろ凱旋式を求めていた〔ambusta ambiret の読みは定かでない。このように取った〕が、多くの部下を従えて、聖なる幕屋――その内側は、大祭司だけに、定めの儀礼による進み入りで開かれていた〔secundum quod の読みは定かでない〕――を見て、中に燭台と、机と、香と、契約の板、その上のケルビム、散らされた多量の香料、神聖な金2,000タラントを認めた。そこにはきわめて多くの金があったが、いかなる貪欲にも染まらぬ彼は、それらも、もし聖なる器が見つかればそれも、手を付けずに保つよう命じた。そして陥落の翌日、神殿守〔底本は Theocorus。ミーニュの脚注は Neocorus(神殿の管理人)かとする。これに拠る〕に命じて、神殿の内部を清め、いつもの供犠を行わせた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.6
Hyrcano quoque principatum sacerdotii dedit prompta ejus opera usus in obsidionis necessitate: nam etsi infidus suis, Romanis tamen fidelis, ut sua patria expugnaretur. Sed puto neminem dici fidelem posse, qui suis fuerit invidus.
PL 15, 1977Cヒルカノスにも、包囲の必要の中で彼の即座の働きを用いたので、大祭司職の首位を与えた。彼は同胞には不実であったが、ローマ人には忠実で、自分の祖国が攻め落とされるようにしたからである。だが私は、同胞に妬みを抱いた者を忠実だと言える者はいないと思う。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.7
Non perfunctorie itaque in ipso praelio juvit hostes suorum, vel quod extramurani populi multitudinem annitentem Aristobulo retraxit ab ejus societate: ad omnia tamen quibus vel praeveniendi Aristobuli, ducendique ejus auctoritate, vel conficiendo celeriter bello Pompeius egregius imperator fuit.
PL 15, 1977Dそこで彼は戦いそのものの中で、同胞の敵をおざなりでなく助けた。城壁の外の民の多数がアリストブロスに力を尽くしていたのを、彼との結びつきから引き離したことなどである。さらに、アリストブロスを先んじて抑えることにも、その権威によって導くことにも、戦いを速やかに終えることにも、ポンペイウスが傑出した将軍であったあらゆる点で〔助けた〕〔ad omnia tamen quibus… に動詞が無い。「助けた」を補った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.8
Praeclarum hoc addidit, ut in victoria modum teneret: denique benignitate sibi magis quam terrore, quos vicerat associavit, auctores tantummodo belli securi percussit. Tributum quoque victis imposuit, statuit ducem, Judaeae fines determinavit.
PL 15, 1978A彼はこの輝かしい一事を付け加えた。勝利において節度を保ったことである。実に彼は、恐れよりも寛大さによって、征服した者たちを自分に結びつけ、戦いの首謀者だけを斧で処刑した。敗れた者に貢を課し、指揮官を立て、ユダヤの境を定めた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.9
Suis ergo finibus circumscripta Judaea est: reformavit etiam Gadaram quam Judaei everterant, rogatus a Demetrio qui patriae suae hujusmodi gratiam a patrono poposcerat: et in hac causa et in plurimis apud Magnum supra libertorum modum usque ad invidiam excellens; Aristobulum autem cum filiis et socero ejus captivos statuit secum Romam deducere: sed unus ex sobole regia in itinere elapsus custodibus, domum revertitur: ei nomen Alexander, aetas fratre provectior et sorores duae.
PL 15, 1978Aこうしてユダヤは自分の境の内に区切られた。ポンペイウスはまた、ユダヤ人が破壊していたガダラを再建した。庇護者に祖国のためにそのような計らいを求めたデメトリオスに頼まれたからである。この件でも、他の多くの件でも、デメトリオスは大ポンペイウスのもとで、解放奴隷の分を超え、妬みを招くほどに抜きん出ていた。アリストブロスは、その子らと舅とともに捕虜として、ローマへ連れて行くことにした。だが王家の子の一人は、道中で見張りを逃れて家に帰った。名はアレクサンドロスで、年は弟より上であった。ほかに姉妹が二人いた〔et sorores duae は文の中での係りが定かでない。捕らえられた子らの数え上げと取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.17.10
Antigonus autem aevo junior cum feminei sexus germanitate ad urbem deducitur, Pompeiusque Ciliciam, deinde Romam petiit.
PL 15, 1978Aアンティゴノスは年が下で、女の同胞とともに都へ連れて行かれ、ポンペイウスはキリキアへ、そしてローマへ向かった。