偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XIX 第5巻 第XIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2158A · 12 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.1

1

Erat in exercitu Antiochi Comageni filius, qui venerat ad belli societatem, impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus, qui moderationem Romani exercitus lentiorem ratus, nec considerans muneris difficultatem, insinuavit Caesari, mirari se, quod cunctarentur Romani murum succidere.

PL 15, 2158A

軍の中に、コンマゲネのアンティオコスの子がいた。戦いの同盟のために来た者で、たしかに精力的で腕の立つ若者であったが、思慮の先見には乏しく、ローマ軍の慎重さを緩慢と見なし、務めの難しさも顧みず、カエサルに、ローマ人が城壁を切り崩すのをためらっているのが不思議だと吹き込んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.2

2

Risit Titus, et ait: Commune est opus. Eo sermone juvenis sese proripuit cum his, quos armatos Macedonicum in morem promptiores habebat ad bellandum: namque et aliis subnixus advenerat.

PL 15, 2158A

ティトゥスは笑って言った。「この仕事は皆のものだ。」この言葉を受けて若者は飛び出した。マケドニア風に武装させ、戦いに逸る者たちを率いていた。ほかの者たちにも支えられて来ていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.3

3

Cohors tamen quae appellabatur Macedonum, et viribus corporis, et proceritate ipsa praestare aestimabatur. Quibus appropinquantibus bellum adolevit.

PL 15, 2158A

ただ、マケドニア人と呼ばれる歩兵隊は、体力においても背丈においても、ひときわ優れていると見なされていた。彼らが近づくと、戦いは燃え上がった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.4

4

Contra de muro promptius decernentibus, quos extrema urgebant pericula, et successus praesentis certaminis animabat: cum inferiores a superioribus frequentius transfigerentur, ad superiores non omnia pervenirent spicula; filius tamen regis juventa alacris, armis munitior, comitatu succinctior, alios eludebat ictus, repellebat alios, quos etiam ut caveret suggerentibus sociis, instruebatur: et ideo integer a vulneribus perseveravit: sed de Macedonum cohorte plerique (quoniam pudori putabant, etiam naturae aut munimentis cedere) pertinacius praeliantes, vulnerantur.

PL 15, 2158B

これに対して城壁の上からは、極度の危険に迫られ、目下の戦いの成功に励まされた者たちが、いっそう果敢に決戦を挑んだ。下にいる者は上の者にたびたび射抜かれ、上の者には矢がすべて届くわけではなかった。それでも王の子は、若さゆえに敏捷で、武具に守られ、従者に固められていたので、ある打撃はかわし、ある打撃は退けた。仲間たちがそれらの打撃に用心せよと進言するので、そのことでも教えられていた。それゆえ傷を受けずに持ちこたえた。だがマケドニア人の歩兵隊のうち多くの者は(地の利や防備にさえ屈するのを恥と思ったので)、いっそう頑固に戦って傷を負った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.5

5

Itaque conatu irrito cessere superioribus: docti etiam viris Macedonibus si vellent vincere, et alacritatem Alexandri ad praeliandum esse necessariam, et vincendi eventum.

PL 15, 2158B

こうして彼らは企てが空しく終わり、上の者たちに屈した。マケドニアの男たちも、勝とうと思うならば、戦うにはアレクサンドロス〔マケドニアの王〕の血気が必要であり、また勝利の運が必要だということを教えられたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.6

6

Namque ille cum obsideret urbem morantibus caeteris, et circa solemnes machinas immorante exercitu, appositis impiger scalis murum ascendit: fugatisque praesentibus qui de muro repugnabant, solus se in urbem dejecit.

PL 15, 2158C

というのも、かのアレクサンドロスは町を包囲したとき、ほかの者たちがぐずぐずし、軍が通例の機械のまわりに留まっている間に、梯子を掛けて敏捷に城壁をよじ登り、城壁の上から抵抗していた居合わせた者たちを追い払うと、ただ一人で町の中へ身を投げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.7

7

Nec erat temporis, ut ipse sibi sine comite portas aperiret, cum urgerent pericula: sed immodicus animus ac victoriae avidus, in hostem prosiluit. Cessere agmina, sed quantos poterat solus prosternere!

PL 15, 2158C

危険が迫っていたので、供も連れずに自分で門を開く暇はなかった。だが度を越えた心をもち、勝利に貪欲であったので、敵に躍りかかった。隊列は退いた。しかし、ただ一人でどれほど多くを打ち倒せたことか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.8

8

Deinde per diversas urbis plateas circumfundebantur hostes: si in unam partem Alexander incumberet, aliis post se circumvallandi copiam daret. Retorquebat itaque victor ingressum suum, ne a populo circumdaretur.

PL 15, 2158C

やがて敵は町のあちこちの大通りに散って取り巻いた。もしアレクサンドロスが一方に力を傾ければ、ほかの者たちに背後から囲む機会を与えることになる。そこで勝者は入って来た道を引き返した、民に取り囲まれぬためである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.9

9

At illi conferti inter se urgere coeperunt, inhorrescere super eum telorum vis maxima, resultabat galea tinnitu, clypeus fragore saxorum. Ac ni metuentes duci irrupissent Macedones, victor innumerabilium gentium intra urbem exiguam fuerat oppressus.

PL 15, 2158C

しかし彼らは互いに密集して押し寄せ始め、彼の上に飛び道具の大群がざわめき立ち、兜は打たれて鳴り響き、盾は石の轟きに鳴った。もし将軍を案じるマケドニア人たちが突入しなかったなら、数えきれぬ諸国民に勝った者が、狭い町の中で圧殺されていたであろう。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.10

10

Fuit igitur alacritatis, quod murum insilivit, hostem dejecit, in urbem solus triumphali saltu sese proripuit, impetu suo fugavit populos: fuit-tamen etiam eventus qui maxime duci, necessarius est, quod tantis ingruentibus populis, tot sagittarum jaculis, tot ruentibus spiculis, nullus fuit lethali vulneri locus.

PL 15, 2158D

それゆえ、城壁に躍り上がり、敵を叩き落とし、凱旋のごとき跳躍で町の中へただ一人突入し、その勢いで諸民を敗走させたのは、血気のなせるわざであった。しかしまた、将軍に最も必要な運もあった。それは、これほど多くの民が襲いかかり、これほど多くの矢が放たれ、これほど多くの槍が降り注ぐなかで、致命傷の入る余地がなかったことである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.11

11

Periculum itaque virtus attulerat, mortem quoque alacritas invexerat, si eventus bellantem deseruisset. Ingressi sunt Macedones prorupta porta; sic temeritas victoriam invenit, et eventus periculum in gloriam vertit.

PL 15, 2159A

こうして武勇が危険をもたらし、血気が死さえも招き入れていたであろう、もし運が戦う者を見放していたなら。マケドニア人たちは門を打ち破って入った。このように無謀が勝利を見いだし、運が危険を栄光に変えたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.19.12

12

Noster quoque David cum pugnaret adversum gigantes, invectus in hostem a tergo percussorem habebat; sed librantem ictus suos comes regis Abisai praevenit. Verum Alexandrum eventus servavit, prophetam gratia.

PL 15, 2159A

我々のダビデも、巨人たちと戦ったとき、敵に突きかかって背後に討ち手を負っていた。だがその討ち手が打撃を振りかざしているところを、王の側近アビシャイが先んじて防いだ。されば、アレクサンドロスを救ったのは運であり、預言者〔ダビデ〕を〔救ったのは〕恩寵であった。