De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.1
Quomodo decepta, civitas, populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae manus tuae sunt, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores?
PL 15, 2132B町よ、かつて幸いな者と見えていた汝が、汝の民にどのようにして欺かれたのか。汝はどのようにして自らの武器で攻め落とされ、汝の手は汝自身に向けられたのか。汝は武器なしに勝ち、いかなる戦いもなしに敵を打つのが常であった。汝のために天使たちが戦い、海の波、大地の裂け目、天の轟きが汝のために兵役を務めたのに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.2
Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti perire manibus suis.
PL 15, 2132Bモーセよ、今こそ立ち上がり、汝の民と、汝に託された民の嗣業が、自らの手によって滅びるのを見よ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.3
Aspice populum illum Dei, cui pervium gradienti mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum.
PL 15, 2132C神のあの民を見よ。歩むとき海が道を開き、飢えたとき天が食物を供したのに、今は海なくして閉ざされ、ファラオなくして包囲され、地の不毛なくして飢えている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.4
Exsurge, Aaron, qui aliquando, cum propter offensam Dei omnipotentis mors plurimos populi depasceretur, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium.
PL 15, 2132C立ち上がれ、アロンよ。かつて、全能の神への背きのゆえに死が民の多くを食らっていたとき、汝は生ける者と死んだ者の間に立ち、死は止まり、汝の体が立ちはだかったために疫病は留まり、生ける者に感染するところまで進むことができなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.5
Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho sacerdotibus tuba canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi.
PL 15, 2132C汝もまた目を覚ませ、ヌンの子ヨシュアよ。祭司たちがラッパを吹くなか、難攻不落のエリコの城壁を平らにした汝よ。汝が異国の者たちを服従させた民が、今や同じ民が服従させられ、圧迫されているのを見よ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.6
Suscitare David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere; et vide, quemadmodum dominetur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus obsoluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem offerat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas.
PL 15, 2132C目を覚ませ、ダビデよ。荒れる霊を竪琴の優しさで締め出すのが常であった汝よ。見よ、狂乱がいかに支配し、汝の詩篇のあらゆる優しさが滅びた者たちの感覚から消え去り、首領の一人ひとりが、自由を奪い取るために、民全体を死にさらしているのを。かつて汝自身がそのために死に身をさらした民をである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.7
Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti: per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor et vox equitum et vox virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, ubi nunc istae operationes sanctorum?
PL 15, 2132D目を覚ませ、エリシャよ。汝は敵をサマリアに引き入れ、友とした。汝によってシリアの陣営で戦車の轟きと騎兵の声と大軍の声が鳴り響き、敵は逃げ、ユダヤ人は包囲を逃れた。今、そのような功績はどこにあるのか。聖なる者たちのそのような働きは今どこにあるのか。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.8
Nec mirum, si amiserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum: ideoque in te Judaea arma vertuntur tua, et orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua.
PL 15, 2132D預言者たちの働きを失ったのも不思議ではない。預言者たちの審き手を否んだのだから。だからユダヤよ、汝に向かって汝自身の武器が向けられ、汝の祈りは何の益ももたらさない。汝の信仰は何も働かないからである。ゆえに汝の民は汝に敵対した。汝の背信が汝に向かったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.9
Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non reconciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus Salvatorem tuum crucifigeres; cum tuis manibus vitam tuam exstingueres; cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares; tuis intestationibus auxiliatorem tuum interficeres?
PL 15, 2133A癒しを与える者が和解されないのに、どんな癒しが求められるのか。汝は、自分の手で汝の救い主を十字架につけ、自分の手で汝の生命を消し去り、自分の声で汝の弁護者を追放し、自分の叫び〔底本は intestationibus。語形が崩れているらしく、obtestatio(懇願・叫び)と解した〕で汝の助け手を殺したとき、何が起こると考えていたのか。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.10
Nisi ut in te quoque tuas injiceres manus. Habes quod petisti: eripuisti tibi praesulem pacis, petisti necari vitae arbitrum, concedi tibi Barabbam, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19, 25) .
PL 15, 2133Aそれは、汝が自らにも手をかけるということでしかない。汝は求めたものを得ている。汝は平和の長を奪い取り、生命の審き手が殺されることを求め、都で起こした内乱と殺人のゆえに牢に投げ込まれていたバラバが自分に赦されることを求めた(ルカ23:19, 25)。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.11
Ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit, data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, Jesum mortuum. Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, quam si ab alienis perires.
PL 15, 2133Aそれゆえ救いは汝から去り、平和は去り、安らぎは絶え、汝には内乱が与えられ、滅亡が与えられた。今日バラバが生き、イエスが死んだことを悟れ。それゆえ汝のうちには内乱が支配し、平和は葬られた。汝が、他国の者に滅ぼされるよりも、いっそう残酷に自分の民によって滅びるためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.12
Quid tantum tibi, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis impugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres?
PL 15, 2133B哀れな町よ、ローマ人が自らの武器で汝にもたらした災いは、汝の民がもたらした災いに及ぶだろうか。汝がローマ人と戦うようになったのは、汝の民がそうさせたのだ〔ut cum Romanis impugnares の係りが定かでない。このように解した〕。ローマ人は平和を望んでいたのに、汝は戦いを宣した。より強い者を挑発する理由が何であったのか。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.13
Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non eras Dei templum, non eras Dei civitas, nec esse poteras, qui eras mortuorum sepulcrum, et praesertim tuorum quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras.
PL 15, 2133B確かに、聖なる律法に反して異邦人が神殿に入ったのは耐えがたい。しかし汝はもはや神の神殿ではなく、神の町ではなかった。そうでありえもしなかった。汝は死者たちの墓であり、とりわけ、敵に失った者たちではなく、汝自身が殺した汝の民の墓だったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.14
Quomodo enim vitae esse domicilium poteras, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum?
PL 15, 2133B命の住まいでありえたはずがなかろう。汝は死の住処、悪行の宿、盗賊の洞穴であったのに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.15
Jacuerunt in te Ananus et Jesus insepulti sacerdotum principes: et illi dudum sacerdotalibus amicti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformi jacuerunt cadavere, escae volatilium, devoratio canum, membra laceri tota dispersa urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur, tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem: sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini.
PL 15, 2133C汝のうちに、大祭司たちであるアナノスとイエスが、葬られぬまま横たわった。そして、かつて祭司の衣をまとい、異邦人にさえ崇敬されていたあの者たちが、醜い屍となって横たわり、鳥の餌、犬の食い物となり、四肢は裂かれて町じゅうに散らされた。昔の聖性の面影が、聖なる名へのこれほどの辱めと、かつて華やかであった職の醜さを嘆いているかに見えるほどであった。しかし、この恥辱の始まりを自ら汝に作ったのは汝自身である。汝は汝のふところの真ん中で預言者たちを殺し、主の聖なる者たちを石で打ったのだから。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.16
Ante templum jacuit Zacharias exanimis; jacuit inhumatus: hic ergo sanguis illum lavat. Quae causa autem mortis Anano, nisi quod increpavit populum tuum, quod non insurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem proditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum usu simulacrorum insensibilium et statuarum de marmore, nihil jam sentientem.
PL 15, 2133C神殿の前にゼカリヤは息絶えて横たわり、葬られぬまま横たわった。それゆえ、ここではこの血が彼を洗っている〔意味の取りにくい句。葬りの湯灌の代わりに自らの血が彼を洗う、の意に取った〕。アナノスの死の原因は何か。汝の民を叱責し、神殿を守るために立ち上がろうとしなかったからにほかならない。彼は、裏切られた自由、見捨てられた武勇、踏みにじられた古い聖なるものの遺物、汚された祭壇を責めたてたのである。民は、感覚のない偶像や大理石の像と同じく、もはや何も感じないのだから、見捨てるべきだと主張した〔usu simulacrorum の係りは定かでない。像と同じ様に、と取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.17
Multa enim animalia referre solent vel vindictae vicissitudinem, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera: qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.
PL 15, 2133D多くの動物は、報復の仕返しをし、侮辱を感じ、突き棒に刺激され、鞭を避けるのが常だからである。それゆえ、刺激されもせず、害をなすものを避けることも知らない者は、感覚を持たない者に似ている。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.18
Et re vera ubi est libertas illa tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum aestimavisti?
PL 15, 2133Dまことに、あの汝の自由はどこにあるのか。その自由への熱意ゆえに、かつては汝はエジプト人にも、ペリシテ人にも、アッシリア人にも、のちにはメディア人にも、屈してはならないと考えたのに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.19
Ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit: ad postremum in parvulis et mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit, et pro observatione patriae legis mori maluit, quam regis imperiis obtemperare?
PL 15, 2134Aあのマカバイ家の信仰はどこにあるのか。かつて少数の者でバビロニア人を撃ち破り、ペルシア人を敗走させ、デメトリオスを打ち倒し、最後には幼子たちと女たちにあってアンティオコスの武器と剣と火を打ち負かし、祖国の律法を守るために、王の命令に従うよりも死ぬことを選んだ信仰は。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.20
Ubi est illa devotio patrum pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant?
PL 15, 2134Aあの、あらゆる情念のうちで最も美しい、父祖たちの献身はどこにあるのか。それによって彼らは、子供たちのためにも、妻たちのためにも、神の神殿のためほどには、死に身を差し出さなかったのに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.21
Ante et virga Aaron sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in seipsum divisus est.
PL 15, 2134Aかつてはアロンの祭司の杖も、野生の根から切られて花を咲かせた。今や信仰は干からび、敬虔は葬られ、徳へのあらゆる競い合いが去った。民が神から離れ、反抗という邪悪な霊に従い、自らのうちで分裂したのも不思議ではない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.22
Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) .
PL 15, 2134A自分の平和を保つことなど、神の平和を退けた者にどうしてできようか。神の平和とはキリストであり、「双方を一つにした」者である(エフェソ2:14)。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.23
Merito ergo ex uno populo plures adversus se facti sunt, quia noluerunt sequi divisi consociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncti dividentem furoris spiritum.
PL 15, 2134Bだから当然、一つの民から、自らに敵対する多くの者が生じたのである。分かたれていたとき、結び合わせるイエスに従おうとせず、結ばれてのちには、分裂させる怒りの霊に従ったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.24
Solvebas igitur Hierusalem mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimina tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua: ita ut hostis misereretur, et tu occideres: ut ille parceret, et tu saevires.
PL 15, 2134Bそれゆえエルサレムよ、汝は自らの背信の報いを払っていたのである。汝自身が自らの手で汝の砦を壊し、自らの剣先で汝の腹を刺し貫いていた。敵が憐れんでいるのに汝が殺し、敵が容赦するのに汝が荒れ狂うほどに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.25
Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum partibus fungeretur, ut ipsa tibi inferres voluntariam proditionem.
PL 15, 2134B汝は見ていたのだ。神が汝に敵対して戦い、ローマ人の側の役目を果たしていること、それは汝が自ら進んで自分への裏切りを招くためであると。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.26
Et ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne ferventibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis quam fortitudinis aestimarentur.
PL 15, 2134Bそれゆえローマ人は、手を下す者であるより傍観者であることを望んだ。汝の内臓〔身内〕が互いに煮えたぎっているのに、手を出せば、勇気ゆえというより、汚染に加わったゆえと見なされるおそれがあったからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.27
Ad haec nefandae caedis supplicia accedebat impiae immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bello inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat.
PL 15, 2134Bこれに加えて、忌まわしい殺戮の責め苦には、不敬な残忍さの野蛮が加わった。神殿で殺された者にも、町の通りのあたりで殺された者にも、すべて埋葬を拒んだのである。誰にも埋葬の余裕はなかった。互いの戦いに追われ、人々は埋葬する配慮よりも打つ配慮に捕らわれていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.28
Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria, nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas.
PL 15, 2134Cこうして一種の狂乱のうちに、敬虔の務めは死に絶え、不敬の働きは猛り立った。これほどの災厄の中で、慈しみほど失われたものはなかった。慈しみだけが、悲惨を和らげ、苦難を慰めるのが常であるのに。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.29
Nam et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant alienos, cavebant ne quis illos praeriperet ad sepulturam.
PL 15, 2134C身内を失った者たちは、恐怖のゆえに埋葬することをあえてしなかった。敵対する党派の首領たちから重い脅威が迫っていたからである。また他人を殺した者たちは、誰かが彼らの屍を埋葬のために先に奪い去らぬよう、警戒していた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.30
Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant aliis usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent.
PL 15, 2134Cそれゆえ、誰もが恐れざるをえなかった。他人に与えようとしたものを、自分が受けることになるのではないか、さらに悪いことには、他人のために備えた墓の用を、自分自身は得られないのではないかと。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.31
In templo igitur ipso pro unguentis bene olentibus, pro thymiamatis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quos pluvia dissolverat, quos flamma combusserat, quos sol calefecerat; omnes artus caesorum civium diro odore fetebant: hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor, sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quo duriore poena perirent: eoque servatos, ut viderent cum patria simul, solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia, criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem.
PL 15, 2134Dそのため神殿そのものの中では、芳しい香油の代わりに、よい香りの薫香の代わりに、さまざまな花の香りの代わりに、埋葬されぬ屍の重い悪臭が満ちていた。雨に溶かされ、炎に焼かれ、日に熱された屍である。殺された市民のあらゆる四肢が恐ろしい臭いを放った。一方では解け崩れた内臓の腐敗、他方では焼け焦げた臭いが、生きる者たちのあらゆる感覚と口を満たし、そのため彼ら自身もほどなく、より重い病に蝕まれ、生き残った自分たちがいっそう苛酷な刑罰で滅びることを嘆いた。そして、そのために生かされたのだと嘆いた。祖国とともに自然の法までもが解体され、生きる者には権利が否まれ、市民には平和が、死者には埋葬が否まれ、人の事も神の事もともに汚され穢され、すべてが混ぜ合わされ、慈しみが罪とされ、残忍が敬虔の位置に置かれるのを見るためだ、と。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.32
Castrum in templo, bellum in limine, fumus in altaribus: ea se spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura.
PL 15, 2135A神殿に砦、敷居に戦い、祭壇に煙。〔彼らは〕預言者たちが告げたときには来るべきこととして信じなかった事を、自分の目で見ていると〔嘆いた〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.33
Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3) ?
PL 15, 2135Aダビデはまさに彼らについて言っていたではないか。「汝の聖なる神殿を彼らは汚し、汝の僕たちの屍を天の鳥の餌とした。彼らはその血をエルサレムの周りで水のように注ぎ出し、葬る者はいなかった」(詩篇78:1, 3)。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.34
Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.
PL 15, 2135A実際そのとき、すべてを奪い去る諸国民が、神の嗣業へと同時に入り込み、神殿は身内の葬りで汚され、殺された者たちの屍は葬られぬまま、鳥の餌、獣の貪りとして横たわった。血は流れ、神殿に淀むほどであり、葬る者もいなかった。生きている者から死者へ、死者からなお生きている者へと、怒りが移されたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.35
Volebat aliquis defunctum humare? ipse exstinguebatur: et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam; ut illi sepulturam negaret, hunc exstinguebat: rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.
PL 15, 2135B誰かが死者を葬ろうとすると、その者は殺された。死者を殺した者は、その怒りを葬る者に移し、死者に埋葬を否むために、葬る者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は、死者に対していっそう大きな残酷を働き、もはや憎しみへの負い目もなく、責め苦も感じない者から、自然の最後の負い目〔埋葬〕さえ奪った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.36
Quid illis aliud accidere poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant: non credebant futura, quae ut fierent, ipsi acceleraverunt.
PL 15, 2135B神の託宣を受け入れなかった者たちに、ほかの何が起こりえたであろうか。彼らは預言者たちの告知をあざ笑い、あらゆる聖なる掟を踏みにじった。来るべき事を信じなかったが、それを成就させるために、自ら急いだのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.37
Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram urbem Hierosolymam, et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent: sed ne hoc quidem intellexerunt.
PL 15, 2135C古くから頻繁に言われていた言葉があった。内乱が戦いの掟を侵し、身内の手が神の神殿を汚すとき、エルサレムの町は滅び、その聖なるものは焼かれるであろう、と。しかし彼らはこれすら悟らなかった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.38
Quoties enim excisa domus Dei, quoties seditio, quoties obsidio, quoties bellum? et numquam illa urbs periit, nisi quando verum templum Dei domesticis manibus crucifixerunt. Et quod illud templum?
PL 15, 2135C神の家が幾度切り倒され、内乱が幾度あり、包囲が幾度あり、戦いが幾度あったことか。しかしあの町は、神のまことの神殿を身内の手で十字架につけたときのほか、決して滅びなかった。ではその神殿とは何か。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.39
Audiant: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent?
PL 15, 2135C彼らは聞くがよい。「この神殿を壊せ。そうすれば私は三日でそれを起こす」(ヨハネ2:19)。実に、不敬な手を救いの創始者に伸ばし、石で打ち、鞭打ち、捕らえ、殺したとき、それは冒瀆以外の何であったか。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.40
Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus: nam et exusta a Babyloniis, reparata postea: destructa a Pompeio, reformata iterum: sed penitus exusta, ubi Jesus venit, et Spiritus divini calore soluta evanuerunt.
PL 15, 2135Cそのときこそ、まことに彼らの聖なるものを神の火が焼き尽くしたのである。実に、それはバビロニア人に焼かれてのち再建され、ポンペイウスに破壊されてのち再び造り直された。しかし、イエスが来たとき、完全に焼き尽くされ、神の霊の熱によって溶け去り、消えた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.2.41
Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut exsequias quasdam prosequi, ac solvere juxta majorum instituta: sed veniamus ad exordium obsidionis Hierusalem.
PL 15, 2135Dより豊かな嘆きによって、父祖の祭礼の葬送ともいうべきものを我々が先導し、いわば葬礼を営み、先人たちの定めにしたがって終えるべきであった。しかしエルサレム包囲の始まりに移ろう。