偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XXXIX 第5巻 第XXXIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2183A · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.1

1

Longinus tamen egregiae virtutis vir, cum provocaretur a Judaeis, ut sese his committeret promissa salutis securitate, maluit se solum transfigere gladio, quam maculare probro Romanae indolis fortitudinem.

PL 15, 2183A

だが、卓越した武勇の人ロンギヌスは、助命の保証を約束されて身を委ねるようユダヤ人に挑発されたとき、ローマ人の気質の勇気を恥辱で汚すよりは、ただ一人で剣で自らを貫くことを選んだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.2

2

Artorius autem satis astute voce magna clamavit Lucium, dicens: Haeres mihi eris, si me decidentem exceperis. At ille miserandus occurrit ruenti, atque in se morituri necem transfudit.

PL 15, 2183B

一方アルトリウスは、まことに巧みに、大声でルキウスを呼んで言った。「落ちて行く私を受け止めてくれたなら、あなたは私の相続人となるであろう。」すると哀れなその男は、落ちてくる者に駆け寄り、死にゆく者の死を自分の身に移した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.3

3

Vere bellicum testamentum, non atramento scriptum, sed sanguine; nec in charta, sed in mucrone. Quod haeredem promisit, magnum plane ingenium, ut inveniret voluntarium mortis vicarium.

PL 15, 2183B

まことに戦いの遺言であった。インクで書かれたのではなく血で書かれ、紙にではなく刃の先に記された。相続人を約束したのは、実に大した機知であり、死の進んでの身代わりを見つけたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.4

4

Incensa est itaque porticus usque ad turrim, quam Joannes cum bellum adversus Simonem gereret, exaedificaverat super portas regiae domus, quam Ezechias sibi rex ad habitandum condidit: reliquam ejus partem ipsi diruerant Judaei.

PL 15, 2183B

こうして回廊は、塔まで焼かれた。この塔は、ヨハネがシモンに対して戦いを行っていたとき、王宮の門の上に建て増したもので、その王宮は王ヒゼキヤが自らの住まいとして築いたものであった。その残りの部分は、ユダヤ人自身が取り壊していた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.5

5

Sequenti quoque die a Romanis exusta est omnis porticus septentrionalis, usque ad porticum orientalem. Nam cum suis ipsi manus injicerent aedificiis, docuerunt Romanos illis non parcere.

PL 15, 2183B

翌日にも、北の回廊はすべて、東の回廊に至るまでローマ人によって焼き払われた。ユダヤ人自身が自分たちの建物に手をかけたことで、ローマ人にそれを容赦しないと教えたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.6

6

Nuda erat jam templi facies, et saeva hominum fames: insidiabantur sibi invicem, quis cui raperet cibum. Ubi alimenti suspicio, ibi bellum inter domesticos.

PL 15, 2183C

神殿の正面はすでに裸になり、人々の飢えは猛烈であった。互いに、誰が誰から食物を奪うかを狙い合った。食物の疑いのある所には、身内のあいだに戦いがあった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.7

7

Pugnabatur pro cibo, necabantur charissimi, discutiebantur defuncti, ne quis intra amictus eorum cibus lateret.

PL 15, 2183C

食物のために戦われ、最愛の者たちが殺され、死者は、衣の内に食物が隠れていないかと調べられた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.8

8

Simulate aliqui mortui aestimabantur, ne viventes aliquid habere alimenti suspectarentur: sed ne viventes quidem, aut vitae fungi munere, aut mortem simulare poterant.

PL 15, 2183C

見せかけて死者と見なされるようにする者もいた。生きている者が食糧を持っていると疑われないためである。しかし生きている者でさえ、生の務めを果たすことも、死を装うこともできなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.9

9

Verum aperto ore sicut rabidi canes, aurarum captantes spiramina, huc atque illuc circumferebantur inopia duce. Saepe etiam quasi ebrii in eadem domicilia regrediebantur, ut iterum quae vacua reliquerant, perscrutarentur.

PL 15, 2183C

ただ口を開けたまま、狂犬のように、風の息吹を捕らえようとして、貧しさを導き手に、あちらこちらへ連れ回された。しばしば酔った者のように同じ住まいに戻り、さきに空にしてきたところをもう一度探るのであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.10

10

Et cum alia famis solatia non reperirent, detrahebant coria scutis, ut cibo essent sibi, quae praesidia non essent. Mandebant calceamentum: nec pudor erat solutum pedibus suscipere ore, et lingua lambere.

PL 15, 2183C

ほかに飢えの慰めを見つけられぬので、盾から革を剥がし、防具ではなくなったそれを、自分の食物とした。履物を噛んだ。足から外したものを口に入れ、舌で舐めることも恥ではなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.39.11

11

Vetustae quoque paleae quae olim projectae fuerant, non mediocri studio requirebantur: et si quis repererat, grandi pretio mutuabat.

PL 15, 2183D

古い藁も、かつて捨てられていたものが、並々ならぬ熱意で求められた。誰かが見つけると、高い代価で交換された。