偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XIX 第4巻 第XIX章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2119A · 4 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.19.1

1

Vespasianus itaque proxima quaeque Hierosolymitanae urbis castella vel urbium munimenta, distributo exercitus Romani vel sociorum subsidio replebat, ut adversa sibi omnia cognoscerent, quae ante conspiratura secum ad bellum contra Romanos gerendum arbitrabantur.

PL 15, 2119A

そこでウェスパシアヌスは、エルサレムの町に最も近い砦や、諸都市の防備を、ローマ軍や同盟軍の援軍を配分して固めた。敵が、すべてが自分たちに敵対していると悟るようにするためである。彼らはそれまで、それらは自分たちと共謀してローマ人との戦いを進めるものと考えていたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.19.2

2

Nihilominus Lucio Annio Geresam destinato, insidiis urbem cepit: mille etiam juvenes interfecit, quibus praeventis exempta est fuga. Captivi abducti plurimi, atque universa eorum patrimonia a militibus invasa.

PL 15, 2119B

それでも、ルキウス・アンニウスをゲラサに差し向け、彼は策略によって町を奪った。若者を千人殺したが、彼らは先を越されて逃げる道を奪われた者たちである。捕虜として連れ去られた者は大勢で、彼らの財産はことごとく兵士たちに奪われた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.19.3

3

Praecepto ducis possessiones quae repertae fuerant, exurebantur, rapinae exercebantur licentia. Vastabant Romani montana atque campestria, quibus Hierosolymitana civitas circumfusa bello undique ardebat.

PL 15, 2119B

将軍の命令で、見つかった財産は焼かれ、略奪は放任されて行われた。ローマ人は山地も平野も荒らし、エルサレムの町はそれらに取り囲まれて、四方から戦火に燃えた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.19.4

4

Nec feriati erant Hierosolymitani a suorum sensu periculorum, quibus omnes interclusi erant exitus, ne quis fuga periculo eximeretur. Intus malum intestinum, foris clausa omnia, neque manendi voluntas, neque fugiendi erat copia. Et si qui a Romanis veniam transfugio speraverant, a suis egredi prohibebantur.

PL 15, 2119B

エルサレムの人々は、自分たちの危難を感じ取ることから解放されてはいなかった。あらゆる出口が塞がれ、誰も逃げて危険を免れることができなかった。内には内輪の災いがあり、外はすべてが閉ざされ、留まる意志も、逃げる余地もなかった。ローマ人のもとに逃れて赦しを望んだ者がいても、身内によって出ることを禁じられた。